Covid-19: Morbus

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Covid-19: Virus SARS-CoV-2, Natura COVID-19, Diagnosis

COVID-19 sive morbus coronarii viri anni 2019 est morbus contagiosus, propagatus contagione viri SARS-CoV-2 causa, imprimis systema respiratorium atque renes afficiens cum periculis pneumoniae, insufficientiae renalis et meningitis. Imprimis senibus velut iam aegrotis morbus COVID-19 onera periculosiora imponit.

Covid-19: Virus SARS-CoV-2, Natura COVID-19, Diagnosis
Carta geographica mundi de numero incolarum COVID-19 victimarum
Covid-19: Virus SARS-CoV-2, Natura COVID-19, Diagnosis
Quamquam imago haec ante tempus COVID-19 facta, informatio eius maximum momentum habet, quia morbus per tussem, sternumentum, appellare propagat.

Transmissio virorum propinquitate hominibus iam COVID-19 aegrotis emanet, qua guttulae respiratoriae ab hominibus tussientibus ad alios transferantur.

Tempus incubationis, ab contagione ad symptomata prima, est circiter quinque (2-14) dies. Symptomata sunt febris, tussis cum dyspnoea; rarius dolor in faucibus, rhinorrhoea, sternumentum observantur. Pericula augescunt tum morbis respiratoriis (ut asthmate bronchiali), prae functionibus systematis immunitatis deminutis), cum morbis cardiovascularibus (ut atherosclerosi). Generatim COVID-19 ingravescit quotiens accidit una cum morbis inflammationis systemicae afferentibus.

Omnia proteina viralia (scl. spicularia, involucralia, nuclearia) accurate perscrutantur, et aptiori investigatione de mutationibus structuralibus, suscepta a scientistis in campis biologicis diversis, possibile fiet illas invenire mutationes, quibus virus intensam vim morbigeram exercet, ita ut scopus pharmacologicus tandem definiatur ad morbum sanandum. Adhuc vaccinum abest, quamquam possibilia medicamenta investigantur. Fabricatio medicamentorum utilium ad morbum sanandum exspectatur, donec providentur omnes rationes ad morbum vitandum (e.g. insulatio, una cum omnium publicorum, ac privatorum conventuum prohibitione), et per levamenta ac respiratra electronica tractantur sola huius morbi symptomata (e.g. febris, tussis, spirandi impedimentum).

Hygiene maximum momentum ad praeventionem habet. Ordo mundi sanitarius providentia lavationes manus frequentiores, distantiam plus quam 1 m (3 ft.) ab hominibus (tussientis cum febre) suspicatis, deviationem oculos, nasum, os tangendi, et hygienen respiratoriam commendat.

Pericula contagionis iam mature, finibus mensis Decembris 2019, ab ophthalmologo Sinico Li Wenliang cognita sunt. Ordo mundi sanitarius die 31 Decembris 2019 nuntiavit eruptionem, quae deinde epidemia, ab die 11 Martii 2020 denique pandemia SARS-CoV-2 annorum 2019–2020 concepta est. COVID-19, morbus magna contagiositate transmissus, pandemius hodie confirmatur, patens ut calamitosus eventus amplitudine universalis: agens contagiosum SARS-CoV-2 vi sua morbigera omni genero humano minatur. Praeterea, ortis novis ac contagiosioribus eiusdem viri stirpibus, calamitas in rebus sanitariis augescere videtur, maxime cum cogitamus de millionibus obituum pandemiam sequentium.

Insuper effectus motuum animi haud neglegendi sunt: Praeter varietatem eventuum investionum videtur, ut timor generalis, depressio, perturbatio contentione posttraumatica hominibus pondus grave addant.

Virus SARS-CoV-2

Covid-19: Virus SARS-CoV-2, Natura COVID-19, Diagnosis 
Imago permultorum virorum SARS-CoV-2 flave colorata.
Covid-19: Virus SARS-CoV-2, Natura COVID-19, Diagnosis  Conferatur pagina principalis SARS-CoV-2.

SARS-CoV-2, vulgo corona, Covid, SARS-Cov-2 est virus biologicum cum ARN substantia genetica. In virologia, ut influenza A virus, phylo negarnaviricotorum attributum est. Superficie eius permultae spinae locatae sunt. Licet, ut non solum virus SARS-CoV-1, sed etiam SARS-CoV-2 spinis his enzymum angiotensinum convertens 2 attingant. Variantes typi SARS-CoV-2 geneticae notae sunt.

Natura COVID-19

Periodus incubationis

Tempus inter contagionem et symptomata prima circicter quinque dies, plerumque inter duo dies et hebdomades duas, rarius ad viginti quattuor dies complectitur.

Symptomata

Covid-19: Virus SARS-CoV-2, Natura COVID-19, Diagnosis 
Hac in imagine pandemia symbolice describitur. "Pestis periculosa cui nomen est CORONA vires acquirit eundo."

Primum febris, fatigatio, et tussis sicca oriuntur, non raro una cum myalgia (dolor musculorum) corporis generali. Postea pneumonia (inflammatio pulmonum vel partium illorum) observari potest.

Diagnosis

Criteria diagnosin confirmandi (OMS)

Ad diagnosin confirmandam Ordo mundi sanitarius (OMS) definitiones casuum suspecti, probabilis, confirmati divulgavit:

Casus suspectus

  • Insanitas respiratoria acuta (febre, tussi, dyspnoea) una cum historia proficiscendi in regionem cum hominibus contagiosis COVID-19 intra 14 dies antecedentes vel
  • Insanitas respiratoria acuta una cum aliquo nexu hominis contagiosi COVID-19 intra 14 dies antecedentes vel
  • Insanitas respiratoria acuta (febre, tussi, dyspnoea atque in nosocomio capto) sine nulla diagnose, quae symptomata plane explicat.

Casus probabilis

  • Examen laboratorii medici incertum restat vel
  • Casus suspectus, quo examen laboratorii aliis causis applicitum est.

Casus confirmatus

  • Adest confirmatio laboratorii contagionis COVID-19
  • Non valent symptomata vel signa clinica

Examen radiologicum pulmonum

Covid-19: Virus SARS-CoV-2, Natura COVID-19, Diagnosis 
Imagio radiologica (CT) pneumoniae bilateralis per COVID-19 contractae.

Examen radiologicum per CT factum, saepe opacitates bilaterales ostendit. Imprimis partes pulmonum periphericae et posteriores affectae videntur.

Differentia

Differentia inter COVID-19, influentiam, et gravedinem:

Symptomata COVID-19 Influentia Gravedo
Capitis dolor nonnumquam saepe raro
Diarrhoea rarius nonnumquam (infantibus) raro
Dyspnoea nonnumquam non non
Fatigatio nonnumquam saepe nonnumquam
Febris saepe saepe raro
Myalgia nonnumquam saepe saepe
Rhinitis raro nonnumquam saepe
Sternumentum non non saepe
Tussis saepe (sicca) saepe (sicca) leniter

Tractatio

Adhuc therapia ignota est, nunc etiam vaccinum abest. Conata sunt medicamenta ut Hydroxychloroquinum, Lopinavirum/Ritonavirum , inhibitores nucleotidorum. Anno 2021 in Europa inhibitor proteasis Paxlovidum approbatus est, paulo post etiam in CFA.

Cum insufficientia respiratoria liquida diligenter applicanda sint, quare oneratio erythrocytorum oxygenio minuatur. Saturatio oxygenii peripherica (SpO2) in sanguine supra 90% metienda sit. Cum hypoxaemia graviore (pressione partialis arteriali oxygenii PaO2 sub normalem) mature intubatio trachealis et ventilatio mechanica commendantur.

Providentia

Methodi providentiae sunt actiones generales et immunitas vaccino facta.

Providentia generalis

OMS suadet:

  • manus frequenter et diligenter lavari alcoholo vel sapone cum aqua.
  • distantiam plus quam 1 m (3 ft) ab homine contagionis suspecto sustineri
  • devitationem oculos (tropismus ocularis), nasum, os tangendi
  • hygienen "respiratoriam," persona hygienica gerenda, quia guttae virus divulgant. Qui tussit sternuitve, os et nasum tegito, ne vira sublime volent.

Vaccina contra CoV2

Vaccinum contra SARS CoV 2 est vaccinum adversus virus SARS-CoV-2 vel ad partes eius directum. Paulo post primam COVID-19 grassationem duo vaccina ARN fabrefacta sunt. Hodiernis diebus decusses vaccinorum contra COVID-19 multis in terris perficiuntur. Quorum tamen maxima parte, ob brevissimam tentaminum periodum, non offertur plena cum certitudine efficaciae, praecipue sub specie durationis immunitariae, et immunitatis intermutatae contra novum coronavirus eiusque stirpes. Nihilominus, in multis nationes vaccinatio massiva, et populorum angoris causa, et fabricantium lucri cupiditate, perstrenue intenditur. Adhuc effecta medicaminum ad promptum usum dispositorum multotiens hauddum sufficiunt in morbum sanandum, cum patientibus non redintegretur sanitas plena post exitionem nosocomialem.

COVID 19 et sanitas animi

Extra effectus homini immediate affecto COVID 19 societatibus orbe terrarum onus significat. Exstat varietas motuum animi lata inter sollicitudinem minorem et morbum psychiatricum graviorem. Non raro homines simul et solliciti et non viro contacti copia informationis se nimis onerati sentiunt. Nonnulli cum aliis morbis frequentius symptomatibus animi quoque agitantur. Proposita est pyramis graduum quattuor curarum (a pyramidis base ad summum):

  1. Considerationes sociales basalium et curarum et securitatum
  2. Confirmatio rerum auxiliarium et communitatium et familiarum
  3. Adiumenta focalia, homine hominum, generalia
  4. Adiumenta focalia fortunarum definitarum

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Ordo mundi sanitarius

Tags:

Covid-19 Virus SARS-CoV-2Covid-19 Natura COVID-19Covid-19 DiagnosisCovid-19 DifferentiaCovid-19 TractatioCovid-19 ProvidentiaCovid-19 COVID 19 et sanitas animiCovid-19 NotaeCovid-19 Nexus externiCovid-19

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

FebrisClavicenImamusMicrosoft WindowsSoteriusUcrainaMorbus deficientiae immunitatis acquisitaeMarcus Tullius CiceroMassachusettense Institutum TechnologiaeGizaBaptistae1960Psychologia humanisticaCastor (genus)Circulus LatinusFelix Mendelssohn BartholdyLinguae GermanicaeAlexius NavalnyjIaponiaFinniaTyranaHelvetiaNovum Eboracum (urbs)Mare MediterraneumUrbs FluminensisDeusCivitas Islamica (regimen)VexillumUniversitas ColumbiaeArma chemicaSethos IGraeciumMusa (fructus)OriensBruxellaeSuperbia et odiumTransnistriaAnabaptistaeTurciaCuprumRecitatio rapianaDactylusPulchritudoCarolina SeptentrionalisIsaac AsimovVenus (planeta)Africa SeptentrionalisLusitaniaMichael GorbačëvAdolfus HitlerMetaphoraMusica priscorum temporumLingua CatalanaCtesiphonBrasiliaProkaryotaMarcus AureliusVicimediaPlatoTellus (planeta)Pagina primaBellumSpatitempusUnicodexMetalleuticeSulphurPortlandia (Cenomannica)1997DruziFirefoxBritanniarum regnumArgentinaHelicopterumPalinurus🡆 More