Deus est unus e congregatione deorum dearumque, vel, si sit solus deus, ens supremum, deus creator, et principalis fidei res.
Deus plerumque concipitur omnipotens, omnisciens, omnipraesens, omnibenevolens, aeternus, et metaphysice necessarius. Deus saepissime incorporealis putatur, cuius proprietas philosophica cum opinionibus transcendentiae vel immanentiae consociatur.
Aliae religiones eorum deum sine genere tributo describunt, sed aliae vocabulis utuntur quae ad genus diserte inclinantur. Deus aut personalis aut non personalis conceptus est. Deus in theismo creator sustentorque universi, sed in deismo creator sed non sustentor universi est. Deus in pantheismo est universum ipsum, sed universum in panentheismo pars sed non omnis dei est. Atheismus est absentia fidei in ullum deum vel deitatem, sed agnosticismus est fides exsistentiam dei ignotam esse aut nosci non posse. Deus praeterea fons omnium obligationum moralium et "maxima res exstans quae concipi potest." appellatus est.
Multi theologi et philosophi argumenta pro et contra exsistentiam dei protulerunt. Deo sunt multa nomina secundum linguas et traditiones culturales, titulis appellationibusque aliquando eius proprietatibus tributis.
Dei regnum praestabile (etiam saepe regnum deterrimum) exercunt. Saepe, dei adolentur ab catervis religionum et fere videntur praebere populationi? poenam (pro transgressionibus) vel praemium (pro servitio aut sacrificio). Christianorum Deus est generator terrae atque caeli.
Doctrina Thomae Aquinatis dicit Deum esse "ipsum esse per se subsistens." Doctrina Anselmi Cantuariensis dicit Deum esse "aliquid quo nihil maius cogitari possit."
Armstrong, Karen. 1994. A History of God: The 4,000-Year Quest of Judaism, Christianity and Islam. Ballantine Books. ISBN 0-434-02456-2.
Bunnin, Nicholas, et Jiyuan Yu. 2008. The Blackwell Dictionary of Western Philosophy. Oxoniae: Blackwells. ISBN 9780470997215. Google Books.
Collins, Francis. 2006. The Language of God: A Scientist Presents Evidence for Belief. Free Press. ISBN 0-7432-8639-1.
Hastings, James Rodney, et John A, Selbie, eds. (1908–26) 1925–2003. Encyclopedia of Religion and Ethics. Vol. 4, ex 24 ("Behistun (continued) ad Bunyan"). Edimburgi: Kessinger Publishing. ISBN 978-0-7661-3673-1.
Hartshorne, Charles, et William Reese. 1963. Philosophers Speak of God. Sicagi: The University of Chicago Press.
Ostermann, Eduard. 2001. Wissenschaftler entdecken Gott! Was Wissenschaftler wie Max Planck, Pascual Jordan, Bruno Vollmert, Albert Einstein, Werner Heisenberg, John C. Eccles u.a. entdeckten. Holzerlingen: Hänssler. ISBN 3-7751-3335-6.
Owen, H. P. 2006. "God, Concepts of." Encyclopedia of Philosophy, vol. 4, ed. Donald Borchert, 107–113. Detroiti: Thomson Gale. ISBN 0-02-865784-5.
Panikkar, Raimundo. 2005. "Deity." Encyclopedia of Religion, vol. 4, ed. Lindsay Jones, 2252–63. Detroiti: Thomson Gale. ISBN 0-02-865733-0, S.
Comparativa religionis studia
Carman, John. 1994. Majesty and Meekness: A Comparative Study of Contrast and Harmony in the Concept of God. Grand Rapids:" Eerdmans. ISBN 0-8028-0693-7.
Eliade, Mircea. 1958. Patterns in Comparative Religion. Londinii: Sheed and Ward.
James, E. O. 1950. The Concept of Deity: A Comparative and Historical Study. Londinii: Hutchinson’s University Library.
Ludwig, Theodore. 2005. "Gods and Goddesses." Encyclopedia of Religion. Band 6, ed. Lindsay Jones, 3616–24. Detroiti: Thomson Gale. ISBN 0-02-865733-0, S.
Pettazzoni, Raffaele. 1960. The All-Knowing God. Londinii: Methuen. Theodisce: Der allwissende Gott (Frankfurt: 1960).
Wunn, Ina. 2004. Die Evolution der Religionen. Doktorarbeit Universität Hannover.PDF.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Deus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.