Virus Biologicum

Vide etiam paginam fere homonymam: Virus

Virus Biologicum -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Virus (-i, n., plur. vira ) est actor contagionis, qui solum cellulis organismorum viventium regenerari potest. Vira omnia formarum vitae genera inficere possunt, ab animalibus et plantis ad microorganismos, bacteriis et archaeis non exclusis. Post commentarium de pathogeno non bacteriali quod plantas tabaci inficit a Demetrio Ivanovsky anno 1892 divulgatum, atque post tobacco mosaic virus (generis Tobamovirorum) a Martino Beijerinck anno 1898 inventum, adhuc plus quam 6 500 specierum virorum penitus descriptae sunt, sed aliquae milliones specierum in circumiectis terrestribus exsistere putantur Vira in paene omni oecosystemate in tellure inveniuntur, et sunt crebrissimum omnium entitatum biologicarum genus. Studium virorum virologia appellatur, proprietas disciplinae microbiologiae.

Virus Biologicum
Virus biologicum quod morbum influentiam efficit.

Virus res biologica ex et genomate (acido deoxyribonucleico aut acido ribonucleico) et proteinis (capsida) lipidisque efficitur. Quia DNA utens augetur, virus "pseudovitale" appellari potest. DNA virale in mRNA  transcribitur; quod invicem in peptida transfertur, virus cum in cellula plerumque, sed ex informatione genetica virali, peptida viralia producens.

De etymologia

Vocabulum virus 'venenum' seu 'pituitam' significabat. In libro autem De proprietatibus rerum (anno 1240), Bartholomaei Anglici, primus biologiae medicinaeque usus verbi virus invenitur.

Sunt cycli duo

Virus Biologicum 
Duo cycli actionis viri: pars A imaginis monstrat cyclum lysogenicu; pars B, cyclum lyticum.
  • Cyclus lysogenicus: DNA (vel RNA in retrovirus) in DNA cellulae integratur. Nunc DNA virale provirus nominatur. Provirus cum DNA cellulae crescit.
  • Cyclus lyticus: DNA (vel RNA) virale apparatum proteinogenicum et apparatum DNA duplicationis dominatur. Sic informatio genetica viralis duplicatur. Per transcriptionem geneticam et translationem geneticam, proteina producuntur. Partes virales se cum viro completo miscent; cellulis disruptis, virus liberatur.

Classificationes

Virus Biologicum  Conferatur pagina principalis classificatio viri.

Quia vira sunt "pseudovitalia," cladistica virorum classificatio difficillima est.

De generibus virorum

Classificatio ICTV

Commissio virorum taxinomiae internationalis (Anglice International Committee on Taxonomy of Viruses) ad hanc virorum taxinomiam iussit:

Taxonomia 2018a hos ordines afferebat: bunyavirales, caudovirales, herpesvirales, ligamenvirales, mononegavirales, nidovirales, picornavirales, tymovirales sicut familiae non attributae.

Regna

In taxonomia 2018b tantum regnum unum, riboviria enim, notum est. Insunt proprium unum phylum, duo subphyla, sex classes, decem ordines, septem subordines, undenonaginta familiae, trigintasex subfamiliae, trecenti octogintaseptem genera, undesexaginta subgenera, et duomilia ducentiduo species.

Ordines regnis phylisve non attributae

Taxonomia 2018b quattuor ordines sine phylo proprio supraposito notat: Caudovirales, Herpesvirales, Ligamenvirales, Ortervirales.

  • Caudovirales per caudas capsidae suae distinguuntur. Huic ordini sunt tres familiae: myoviridae, podoviridae, siphoviridae. Omnes caudovirales bacteriophaga sunt, qui per caudarum morphologiam suarum dividuntur. Myoviridis caudae longae moventes, podoviridis caudae longae non moventes, siphoviridis caudae breves non moventes sunt. Caudoviralium hospites bacteria et archaea sunt. In caudoviralibus ADN inveniuntur.
  • Herpesviralium ordini tres familiae insunt: alloherpesviridae, herpesviridae, malacoherpesviridae. Pars nominis ἕρπειν (erpein) ex verbo "repere" derivatur. In herpesviralibus ADN (dsDNA) inveniuntur.
  • Ligamenvirales. Ad hanc ordinem solum duo familiae attinent: lipothrixviridae (cum genibus Betalipothrixvirorum, Deltalipothrixviri, Gammalipothrixvirus) et rudiviridae (cum genu rudiviri singulari). Ligamenvirales archaeas inficire possunt et ADN ligamine duplici constant.
  • Ordo Orterviralium ad vira cum ARN ligamine simplici, quae replicant per ADN intermedium (grex VI) velut ad vira cum ADN ligaminibus duplici, quae replicant per ARN intermedium (grex VII), spectat.

Familiae ordinibus non attributae

Plures familiae nondum ordinis unius attribui potuerunt. In taxonomia 2018b adhuc 46 familiae extra ordinem inveniuntur. Exempla sunt:

  • Adenoviridae
  • Anelloviridae - adhuc morbis non adnexae
  • Papillomaviridae - causa verrucae.
  • Parvoviridae - panleukopenia in felibus
  • Polyomaviridae - cum specie
  • Poxviridae - cum variolae viris (→ variola)
  • Tectiviridae - sunt bacteriophagi

Genera familiis non attributa

  • Dinodnavirus
  • Rhizidiovirus
  • Salterprovirus

Classificatio Baltimorensis

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Collier, Leslie, Albert Balows, et Max Sussman. 1998. Topley and Wilson's Microbiology and Microbial Infections. Ed. nona. Volumen 1, Virology, ed. Brian Mahy et Leslie Collier. Arnold. ISBN 0-340-66316-2.
  • Dimmock, N. J., Andrew J. Easton, et Keith Leppard. 2007. Introduction to Modern Virology. Ed sexta. Oxoniae: Blackwell Publishing. ISBN 1-4051-3645-6.
  • Knipe, David M., Peter M. Howley, Diane E. Griffin, Robert A. Lamb, Malcolm A. Martin, Bernard Roizman, et Stephen E. Straus. 2007. Fields Virology. Lippincott Williams & Wilkins. ISBN 0-7817-6060-7.
  • Shors, Teri. 2008. Understanding Viruses. Jones and Bartlett Publishers. ISBN 0-7637-2932-9.
  • Witzany, G., ed. 2012. Viruses: Essential Agents of Life. Springer. ISBN 978-94-007-4898-9.

Nexus externi

Virus Biologicum  Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species


Tags:

Virus Biologicum De etymologiaVirus Biologicum Sunt cycli duoVirus Biologicum ClassificationesVirus Biologicum NotaeVirus Biologicum BibliographiaVirus Biologicum Nexus externiVirus BiologicumVirus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Foramen nigrum rotansDestrariumDecalogusPunica granatumLiverpool FCCleopatra I (regina Aegypti)EthanolumVolsciGermaniaRenatus CartesiusTusciaLingua ItalianaMare MediterraneumMons NigerAuxiliariusHinckangePouzeCroquettaArborVilla Nova AstensisGeologiaSeptentrioAugusta TaurinorumWikisourceTelevisioCarolus III (rex Britanniarum)Litterae2024Circulus LatinusVicilibriDusseldorpiumSeptentrionesPublius Suillius RufusElon MuskCapsicum (fructus)Anscharius PistoriusPragaSueciaGothiMarcus Licinius Crassus (triumvir)AntarcticaNovemEcclesia Catholica RomanaImperium Romanum OrientaleScotiaFacialis (actus sexualis)De bello GallicoPhosphorusAugustusCeneselliumBritanniarum RegnumNotatio partium-perFranciaLingua AnglicaGraviditasAlexander KarpinskijNaizinIPv6Tritteling-RedlachEusebius PamphiliAlbertus EinsteinSinus coronariusInterreteBalneoregiumLingua GraecaRes publicaAbrahamus LincolnLingua LatinaBalloyVodcaTurris Eiffeliana🡆 More