Bellum (-i, n.) est res socialis et politica, e concursu armato saepe constans.
Bellum saepe anteceditur a discordiae tempore atque discriminis. Nostra aetate, legati ambarum factionum (vel civitatum) enixe (vel autem ficte) bellum cavere conantur. Exercitusvim fiduciamque factionis ostendunt: non numquam adversarium tantum exanimant, ut bellum ambo aemuli amovere statuant.
Pugnantur bella ad ubertatem loci tenendam, ad solvendas mercatorias vel finium controversias, propter discordiam de pecuniis, ob dissensiones civiles religionis vel doctrinae causa, ac multis de causis aliis.
Saepe in bello et vincere vincique luctuosum ac sumptuosum civitati et gentibus est. Bella a militibus informibus fere geruntur, qui a civitatibus suis solvuntur. Hi bellum cum armis gerunt quae trans tempus variant.
Ius in bello est pars iuris internationalis, et praescribit quibus de causis bella geri possint; praetera plurimae nationesorbis terrarum tantum bellum quod ad defendendum geritur probant. De causis belli iusti a temporibus Romanorum controversiae fuerunt, quae a patribus Christianis et iuris peritis sequentibus continuatae sunt, dum in Concordantia discordantium canonumGratiani, dicta breviter decreto Gratiani, collectae sunt..
Origo verbi saepe incognita habetur. Tradit autem Daniel Petit etymologiam quam proposuit G.-J. Pinault, quae dicit bellum coniungi potesse cognatione etymologica cum adiectivobono et vocabulis quae ad eandem familiam pertinent. Cum radix indoeuropeana *dweno (> bonus) 'bonus, fortis' olim significavisset, radix derivata *dweno-lo- significavisset 'satis bonus vel fortis', e qua significatione, sensus duo nati essent, alter restrictus ('non omnino bonus' > 'qui bonus videtur, sed non ex omni parte', Latine bellus, sensu deminutivo), alter plenior ('vere bonus' > casu neutro, adiectivum substantivatum, 'gesta fortissima', Latine bellum). Latinitas autem medii aevi non solum bello, sed etiam vocabulo guerra (e nomineFrancice *werra) utebatur.; sic in multis linguis Europae, vocabulo derivato non a bello, sed a *werra, utuntur (Anglicewar; Francice guerre; Hispanice et Italianeguerra).
Sententiae nonnullae de bello
"Aequalitas haud parit bellum" (Erasmus, Adagia, e sententia soloniana "τὸ ἴσον πόλεμον οὐ ποιεῖ")
"Et [Deus] iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, neque discent ultra belligerare." (Micha 4,3; translatio Nova VulgataBibliae)
"Gladius axis orbis terrarum est et potentia eius absoluta est." (Carolus de Gaulle)
"Hostes hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decrevimus, ceteri latrones aut praedones sunt." (Digestae 50,16,118)
"Mars communis". "Incertum ac varium belli eventum notant hoc dicto : Ἄρης κοινός, id est Mars communis".
"Pugnant homines pugnas quia terrarum orbis factus sine homine est, atque sine homine finem habebit." (pelliculaTiger ac nix, Italiane: La tigre e la neve)
Codevilla, Angelo M. 2005. No Victory, No Peace. Rowman and Littlefield.
Gad, Barzilai. 1996. Wars, Internal Conflicts and Political Order: A Jewish Democracy in the Middle East. Albaniae: State University of New York Press,
Fornari, Franco. 1974. The Psychoanalysis of War. Conv. Alenka Pfeifer. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday Anchor Press. Reimp. 1975. Bloomington: Indiana University Press.
Fry, Douglas P. 2005. The Human Potential for Peace: An Anthropological Challenge to Assumptions about War and Violence. Oxoniae: Oxford University Press.
Gat, Azar. 2006. War in Human Civilization. Oxoniae: Oxford University Press.
Heinsohn, Gunnar. 2003. Söhne und Weltmacht: Terror im Aufstieg und Fall der Nationen. Orell Füssli. PDF.
Keeley, Lawrence. 1996. War Before Civilization. Oxoniae: Oxford University Press.
LeBlanc, S. A. 1999. Prehistoric Warfare in the American Southwest. University of Utah Press.
Maniscalco, Fabio. 2007. World Heritage and War. Monographic series "Mediterraneum," 6. Neapoli: Massa, Naples.
Karsten, Rafael. 1923. Blood revenge, war, and victory feasts among the Jibaro Indians of eastern Ecuador.
Keegan, John. 1994. "A History Of Warfare." Pimlico.
Kelly, Raymond C. 2000. Warless Societies and the Origin of War. University of Michigan Press.
Livingstone Smith, David. 2007. The Most Dangerous Animal: Human Nature and the Origins of War, St. Martin's Press.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Bellum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.