Transsilvania (Dacoromanice Ardeal sive Transilvania; Hungarice Erdély; Theodisce Siebenbürgen) olim Magnus Principatus et pars Regni Hungariae, ab anno 1920 (annis ab 1940 ad 1944 exceptis) ad Romaniam pertinet.
Nomina alia |
---|
Terra Ultrasilvana |
Ultrasilvania |
Pannodacia |
Dacia Ripensis |
Septem castra |
Septemcastrensis pagus |
Septem urbium regio |
Dacoromanice |
Transilvania |
Ardeal |
Hungarice |
Erdély |
Germanice |
Siebenbürgen |
Caput Principatus Septemcastrensis erat Alba Iulia, ubi adhuc est sedes episcopalis dioeceseos Romano-Catholicae. Princeps Stephanus Báthory annis ab 1576 ad 1586 erat rex Poloniae.
Oropedium Transsilvanum 300–500 metra super maris aequor surgit.
Transsilvania historica 56,883 ad 61,622 km² continebat regionibus Partium exclusis, quae quamvis a principe Transsilvaniae administratae tamen ad Principatum non pertinebant. Foedus apud Trianon sancitum (1920) demum nomine Transsilvaniae omne territorium ab Hungaria ad Romaniam datum appellavit, quae regio circiter 103,000 km² complectitur.
Transsilvania hodierna igitur etiam partes aliarum regionum pristinarum continet, quae Imperio Austro-Hungarico anno 1918 dilapso in varias civitates divisae sunt, sc. partem Dacoromanicam Banatus, partem orientalem Partii, quae etiam regio Chrysiensis (Dacoromanice Crișana, Hungarice Körösvidék, Theodisce Kreischgebiet sive Kreischgau sive Kreischland) appellatur, et partem meridionalem regionis Maramarosiensis (quae est hodie Comitatus Maramarosiensis).
Transsilvania divisa est in sedecim comitatus (Dacoromanice: județ) et 103 600 km² comprehendit.
Transsilvania historica (cum Terra Siculorum):
Transsilvania rebus mineralibus dives, praecipue xylite, ferro, plumbo, mangano, auro, cupro, gas subterraneo, sale, sulphure. Negotia ampla in ferro chalybeque, rebus chemicis pannariisque. Pecuaria et negotiatio lignaria magni momenti sunt, etiam pomarii,agri et vini cultura.
Transsilvania circiter 35% PDG Romaniae producit; productus per capita circiter $11 500 explet, qui est 10% supra reditum medium in Romania.
Secundum anni 2002 censum, huic regioni 7 221 733 incolae sunt, quorum maior pars sunt Dacoromani, ad hoc Hungari, Zingari et Germani ("Saxones Transsilvaniae").
Herodotus de Agathyrsis incolis Transsilvaniae saeculo 5. a.C.n. narrat.
Regnum Dacorum initio saeculi 2 a.C.n. sub Orole rege exsistebat. Sub rege Burebista contemporaneo Iulii Caesaris regnum Dacorum maximum extentum attigit.
Daci tempore Augusti saepe nominati sunt. Iis aliquot oppida munita erant, inter quae Sarmizegethusa a Romanis Ulpia Traiana appellata. Gelou 'dux blacorum' ultra siluanis erat primus. Et factum est post obitum Gelu post pacem Esculeu (904), factus est dux ultra siluanis Tuhutum Hungaricus
Eo in scuto trium in Transsilvania nationum lege unitarum insignia propria conspiciuntur: Comitatuum Hungaricorum aquila, Siculorum sol et luna, Saxonumque septem civitates. Insignia pileo principali coronantur. Anno 1612 Gabriele Báthori principatum tenente insigne assumptum sunt; usque ad illum annum insigne sibi proprium Transsilvania non habuit, sed communi Hungariae Regni scuto utebatur.
Transylvania saepe cum principe Dracula adiungitur ob librum eiusdem tituli ab Abrahamo Stoker scriptum.
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Transsilvania, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.