Ferrum est elementum chemicum cuius signum est Fe et numerus atomicus 26.
| ||||||
Proprietates generales | ||||||
---|---|---|---|---|---|---|
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | ferrum, Fe, 26 |
Quod attinet ad frequentiam, ferrum est quartum elementum chemicum in cortice telluris inventum. Frequentia quidem ferri in planetis saxosis sicut Tellus est effectus fusionis in stellis massae magnae, ubi generatio niccoli-56 (quod in frequentissimum ferri isotopum tabescit) est ultima reactio fusionis nuclearis exothermica. Hoc efficit ut niccolum radioactivum fiat ultimum elementum generatum antequam conlapsus supernovae generis II ad eventum explosivum quae hunc praecursorem radionucleidum ferri abundanter in spatium spargit.
Sicut alia elementa gregis 8, ferrum variissimos status oxidationis habet, –2 ad +6, quamquam status +2 et +3 sunt frequentissimi. Ferrum elementale fit in meteoroidis et aliis circumiectibus quibus est paulum oxygenii, sed oxygenium et aquam fert. Superficies ferri novi apparent griseoargenteae et inlustreae, sed in aere quotidiano oxidizantes, oxida ferri generant, etiam robigo appellata. Dissimilis multorum metallorum aliorum quae passivantia? oxidi strata pariunt, oxida ferri plus volumen metallo ferreo occupant, et ergo oxida ferri defringuntur et superficies novas pro corrosione exponunt.
Metallum ferreum adhibitum est post antiquitatem, quamquam ligationes metallicae, quibus sunt humiliores temperaturae liquefactionis, primum in historia adhibitae sunt. Ferrum purum est mollis (aluminio mollior), sed fundendo non fieri potest. Materies magnopere per impuritates fundendi, sicut carbonium, dura fit et stabilitur. Certa carbonii proportio (inter 0.2% et 2.1%) chalybem efficit, qui ferro puro esse potest usque ad millies durior. Crudum metallum ferreum in fornacibus altis, ubi aes per coke ad ferrum crudum convertitur, cui est multum carbonii. Addita purgatio per oxygenium summam carbonii ad proportionem rectam ad faciendum chalybem deminuit.
Chalybes et ferrum carbonii humilis mixturas cum aliis metallis (chalybibus ligatis) sunt amplissima metalla in usu industriae, ob eorum multas proprietates optabiles et abundantiam ferri.
Chemicis ferri compositis, quae composita ferrea et ferrica comprehendunt, sunt multi usus. Oxidum ferri cum pulvi aluminii mixtum accendi potest ad generandam reactionem thermitis, in conferruminando et aeribus purgandis adhibitam. Binaria parit composita cum halogenis et chalcogenis. Inter eius composita organometallica est ferrocenum, primum "compositum sandwich" inventum.
Ferrum personam magni momenti in biologia agit, prompte tenues complexes cum oxygenio moleculari in haemoglobin et myoglobin generat; haec duo composita sunt frequentia transportationis oxygenii proteina in vertebratis. Etiam adhibetur ferrum in situ activo? multorum enzymorum redox magni momenti quae de respiratione cellulari et oxidatione et reductione in plantis et animalibus tractat.
Verbo ferro sunt multi sensus translati, inter quos:
Materia | VT (MPa) | DH (Brinellianus) |
---|---|---|
Genae pilosae ferri | 11000 | |
Chalybs durificatus | 2930 | 850–1200 |
Chalybs martensiticus | 2070 | 600 |
Chalybs bainiticus | 1380 | 400 |
Chalybs pearliticus | 1200 | 350 |
Ferrum frigore confectum | 690 | 200 |
Ferrum granorum parvorum | 340 | 100 |
Ferrum carbonium continens | 140 | 40 |
Purum crystallorum singulorum ferrum | 10 | 3 |
Mechanicae ferri et eius mixturarum proprietates aestimari possunt per varia certamina, inter quae certamen Brinellianum, certamen Rockwellianum, et certamen duritiae Vickersianum. Scientia de ferro est tam constans quam ea ad ordinandas mensuras vel ad comparanda certamina saepe adhibetur. Sed mechanicae ferri proprietates a puritate speciminum magnopere adficiuntur: puri crystalli singuli pro investigationibus revera sunt aluminio molliores, et purissimum ferrum per industriam effectum (99.99%) duritiam 20–30 Brinellianorum habet. Incrementum carbonii intra ferrum primum efficit ut duritia tensilesque ferri vires pariter amplificantur. Maxima 65 Rc duritia per 0.6 centesimam carbonii efficitur, quamquam hoc metallum cui sunt humiles vires tensiles generat.
Ferrum est exemplum allotropismi in metallo. Sunt saltem quattuor allotropicae ferri formae, α, γ, δ, et ε appellatae; pressuris altissimis, nonnulla indicia controversa monstrat phasim β pressuris et temperaturis altissimis esse stabilem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad ferrum spectant (iron, Iron). |
Vicicitatio habet citationes quae ad Ferrum spectant. |
Vide ferrum in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad ferrum spectant. |
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Ferrum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.