Numeri Romani

Numeri Romani dicuntur notae illae scriptae (imprimis certae litterae), quibus Romani numeros significabant.

Numeri Romani
Numeri romani Iohanni Thomas Freigii anno 1582.
Numeri Romani
Annis 1584 et 1585 Petri Bungi.

Historia

Origo numerorum Romanorum

Romani in antiquitate, uti aiunt, rationem numeros scribendi ab Etruscis receperunt. Utrique quibusdam litteris ad numeros significandos utebantur, quae sunt: I, V, X, L, C, D, M. Medio aevo ad notandos numeros plura signa addita sunt. In praesentia numeri Romani in usu esse paene desierunt.

Etymologia numerorum

Isidorus Hispalensis dixit de origine nominum numerorum Latinorum haec:

Quid sit numerus? Numerus autem est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit.

Unus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ἕνα dicunt: sic duo et tres, quos illi δύο et τρία appellant.

Quattuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis vocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit.

Sex autem et septem a Graeco veniunt. In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro ἑξ sex, et pro ἑπτά septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo vero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ἐννέα, nos novem: illi δέκα, nos decem.

Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam δεσμός coniungere vel ligare apud eos dicitur. Porro viginti dicti quod sint decem bis geniti, U pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta.

Centum vero vocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada vocant.

De etymologiarum libro III.3 Isidori Hispalensis

Scimus hodie numeros et Latinos et Graecos parentem communem habuisse in lingua Protoindoeuropaea. Recte notavit similitudinem inter nomina Latina et Graeca 1-3 et 6-10, phonologiae obscurioris causa non potuit videre quoque numeros Graecos τέτταρες et πέντε habere parentem communem cum Latinis quattuor et quinque.

Viginti venit de duo+decem, non bis+decem. Centum et ἑκατόν sunt cognata verba, mille et multus autem non sunt. Μille est cognatum cum Graeco χίλιοι, multus cum μάλα.

Usus numerorum Romanorum

Sunt litteris, ut supra dictum est, quibus suus quisque numerus attribuitur. Quae litterae aut copiam alicuius rei aut locum, quem res inter alias obtinet, indicare possunt. Itaque littera I unum numero aut primum locum indicat; littera V quinque aut quintum; littera X decem aut decimum; littera L quinquaginta aut quinquagesimum; littera C centum aut centesimum; littera D quingenta aut quingentesimum; et littera M mille aut millesimum. Notae CIX, exempli gratia, prout res postulat, aut centum novem numero aut centesimum nonum locum significat. Qui Numeri Romani cum quibus Numeris Arabicis consentiant in hac tabula monstratur:


Numeri Romani et Arabici
Numerus Romanus I V X L C D M
Numerus Arabicus 1 5 10 50 100 500 1000

In praesentia Numeri Romani hoc in usu habentur:

  • Nulla littera saepius quam ter iterari potest;
  • Cum litterae I aut X aut C litteram numero maiorem antecedunt, earum numerus a numero maiore deducitur;
  • Non plus quam una littera I ante V aut X poni potest;
  • Littera X nullas nisi litteras L aut C antecedit;
  • Littera C litterae D aut M praeponitur.

Nota bene: Romani hunc usum non semper observabant, sed haud raro scribebant numeros velut IIII, VIIII, XXXX et similes.

Litterae XM numerum 10 000 denotare potuerunt notaeque CM numerum 100 000.

Olim Romani M scribebant: ↀ vel ⅭⅠↃ; D scribebant ⅠↃ; 10 000 et 5 000 erat ⅭⅭⅠↃↃ et ⅠↃↃ.

Linea poni poterat super littera numerali ut numeri (nec litterae) indicarentur. Linea autem super numeris a numero 1000 multiplicationem indicare poterat.

Numerus fundamentalis:   ⅭⅠↃ = 1 000 ⅭⅭⅠↃↃ = 10 000 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃ = 100 000
1 extra Ↄ: ⅠↃ = 500 ⅭⅠↃↃ = 1 500 ⅭⅭⅠↃↃↃ = 10 500 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 100 500
2 extra Ↄ: ⅠↃↃ = 5 000   ⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 15 000 ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃ = 105 000
3 extra Ↄ: ⅠↃↃↃ = 50 000     ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃↃ = 150 000
Numeri Romani 
Horologium quattuor et viginti horarum Grenovici.

Numeri Romani in Unicodice

Unicodex nunc hos characteres differentes a litteris pro Numeris Romanis habet:
Ⅰ, Ⅱ, Ⅲ, Ⅳ, Ⅴ, Ⅵ, Ⅶ, Ⅷ, Ⅸ, Ⅹ, Ⅺ, Ⅻ, Ⅼ, Ⅽ, Ⅾ, Ⅿ, ↀ, ↁ, ↂ, ↇ et ↈ,
formas minusculas ⅰ, ⅱ, ⅲ, ⅳ, ⅴ, ⅵ, ⅶ, ⅷ, ⅸ, ⅹ, ⅺ, ⅻ, ⅼ, ⅽ, ⅾ et ⅿ
atque ↅ (forma sera numeri 6), ↆ (forma vetus numeri 50) et Ↄ (C inversus - ad finem compositionis numerorum).

Numeri cardinales et ordinales Latini

arab. rom.  nomen                  ordo    0        nihil vel zerus       nullus nulla nullum    1  I     unus una unum         primus prima primum    2  II    duo duae duo          secundus secunda secundum    3  III   tres tria             tertius    4  IV seu IIII    quattuor              quartus    5  V     quinque               quintus    6  VI    sex                   sextus    7  VII   septem                septimus    8  VIII  octo                  octavus    9  IX seu VIIII    novem                 nonus   10  X     decem                 decimus   11  XI    undecim               undecimus   11  O     undecim               (O rarum scriptum)   12  XII   duodecim              duodecimus   13  XIII  tredecim              tertius decimus   14  XIV seu XIIII   quattuordecim         quartus decimus   15  XV    quindecim             quintus decimus   16  XVI   sedecim               sextus decimus   17  XVII  septendecim           septimus decimus   18  XVIII duodeviginti          duodevicesimus   19  XIX   undeviginti           undevicesimus   20  XX    viginti               vicesimus   21  XXI   unus et viginti       unus et vicesimus   21        viginti unus          vicesimus primus   22  XXII  duo et viginti        alter et vicesimus   22        viginti duo           vicesimus alter   30  XXX   triginta              tricesimus   40  XL    quadraginta           quadragesimus   40  F     quadraginta           (F rarum scriptum)   50  L     quinquaginta          quinquagesimus   50  K     quinquaginta          (K rarum scriptum)   60  LX    sexaginta             sexagesimus   70  LXX   septuaginta           septuagesimus   70  S     septuaginta           (S rarum scriptum)   80  LXXX  octoginta             octogesimus   80  R     octoginta             (R rarum scriptum)   90  XC    nonaginta             nonagesimus   90  N     nonaginta             (N rarum scriptum)  100  C     centum                centesimus  150  CL    centum quinquaginta  150  Y     centum quinquaginta   (Y rarum scriptum)  160  CLX   centum sexaginta  160  T     centum sexaginta      (T rarum scriptum)  200  CC    ducenti, -ae, -a      ducentesimus  200  H     ducenti               (H rarum scriptum)  250  CCL  250  E                               (E rarum scriptum)  300  CCC   trecenti, -ae, -a     trecentesimus  300  B     trecenti              (B rarum scriptum)  400  CCCC seu CD  quadringenti, -ae, -a  quadringentesimus  400  G  vel P  500  D     quingenti, -ae, -a     quingentesimus  500  A vel Q  600  DC    sescenti, -ae, -a      sescentesimus  700  DCC   septingenti, -ae, -a   septingentesimus  800  DCCC  octingenti, -ae, -a    octingentesimus  900  CM    nongenti, -ae, -a      nongentesimus 1000  M     mille                  millesimus 2000  MM    duo milia              bis millesimus 2000  Z     duo milia             (Z rarum scriptum) 3000  MMM   tria milia             ter millesimus    ter milliens 4000  MMMM  quattuor milia         quater millesimus 5000     V  quinque milia 10000    X  decies milia, decem milia 100000   C  centies milia, centum milia 1000000  M milies milia, decies centena milia 

Numeri qui quotiens aliquid fit dicunt

   1 x = semel    2 x = bis    3 x = ter    4 x = quater    5 x = quinquiens (etiam quinquies, sed non saepe)    6 x = sexiens (etiam sexies)    7 x = septiens (etiam septies)    8 x = octiens (etiam octies)    9 x = noniens   10 x = deciens  100 x = centiens  500 x = quingentiens 1000 x = miliens 
sexiens milia exprimit sex multiplicari mille partibus, arabicis notis 6 x 1000 = 6 000. miliens sena exprimit mille multiplicari sex partibus, arabicis notis 1000 x 6 = 6 000.                           Linea super littera numerali indicat miliens:      ____ CLXI  = miliens CLXI = 161 x 1000 = 161 000 
Linea super littera numerali una cum lineis verticalibus indicat centiens milia: _____ |LVI| = centiens milia LVI = 56 x 100 x 1000 = 5 600 000 (lege: quinquagiens sexiens centena milia) 

Exempla numerorum magnorum pecuniae

Exempla numerorum magnorum pecuniae sequuntur ea methodo quae valde ab aliis rebus numerandis differt siquidem formas peculiaris "sestertia" et "sestertium" adhibet (Res gestae divi Augusti):

  • Sestertium = centiens mille sestertiorum (100 000)
  • Sestertium quater miliens = 4 x 1 000 x 100 000 = 400 000 000 sestertii singuli
  • Sestertium miliens et quingentiens = 1 000 x 100 000 + 500 x 100 000 = 150 000 000 sestertii singuli
  • Denarium sexiens miliens. = 6 x 1 000 x 100 000 denarii = 600 000 000 denarii singuli

Nexus interni

Nexus externi

Numeri Romani  Vicimedia Communia plura habent quae ad numeros Romanos spectant.
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

Historia • Aetas regum • Res Publica • Imperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerarii • Tribuni militum • Tribuni militum consulari potestate • Tribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatus • Iudicia • Constitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiqua • Mulieres • Matrimonium • Servitus • Liberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicina • Theatrum • Ars coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (Exsequiae • Persecutiones • Cultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimenta • Festa • (CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)Circus • Vinum • Meretrices • Linguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ducti • Metallurgia • Cloaca Maxima

Oeconomia

Agricultura • Mercatura • AerariumNummi

Lingua Latina

Archaica • Classica sive aurea • Postclassica sive argentea • Sermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae


Tags:

Numeri Romani HistoriaNumeri Romani Usus numerorum RomanorumNumeri Romani in UnicodiceNumeri Romani Numeri cardinales et ordinales LatiniNumeri Romani Numeri qui quotiens aliquid fit dicuntNumeri Romani Exempla numerorum magnorum pecuniaeNumeri Romani Nexus interniNumeri Romani Nexus externiNumeri Romani

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Helvetia1954GraeciaPotentia HydrogeniiGiza1667Arthurus (rex)RomaCarmina (Horatius)InformaticaFructosumPhilippus BiagioliNaturismusAutocurrus armatusStesichorusCivitas neurospasticaSuperbiaMargareta II (regina Daniae)Morbus comitialisTongaBellum Israëlianum-Hamasianum anni 2023TyrannisImperium TimuridarumUniversitas TorontonensisOriens1998Novum EboracumFelix Mendelssohn BartholdyVicipaediaVenetiolaBarcinoAetas aurea IslamicaCivitas Islamica (regimen)NasalizatioCanadaSanguisPressio sanguinisArgentinaEmiratus Arabici Coniuncti1870AvesGeographiaThe Mule (pellicula 2018)21 Aprilis8 MaiiSancta Sophia (Constantinopolis)Cantus GregorianusInternet ExplorerEcclesia Catholica RomanaMachinaCommissio EuropaeaPhoenix (Ilias)Secta SunniticaFerrumBaptismusInfluentiaCoffeumLeBron JamesPaterRes publica CoreanaIeiasus Daifusama21 DecembrisEcclesia OrthodoxaHTMLMaracandaCivitates Foederatae AmericaeBisexualitasLusitaniaAeneisAnchisesMachina quaesitoriaPediludium🡆 More