Proteina: Quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum

Proteina (-ae, f.) vel polypeptidis (-is, n., nom.

pl. -ia) est quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum (F.Ch.: H3N-CH-COO-) modo quinquaginta (et plura quaelibet) vinculis peptidicis confectis.

Proteina: De origine nominis, De quattuor proteinarum structuris, Notae
Quattuor structurae proteinorum: structura primaria, secundaria (vel lamina vel helix), tertiaria, quaternaria.

Vinculum peptidicum oritur, cum radicalis hydrogenicus aminicus (-H) se radicali hydroxyllico (OH) aquam excludens iungit; vide figuram infra.

      H     O  H   R'   O       |    //  |   |   // H3N - C -  C - N - C - C - O + H2O               |            |       R            H 

Proteinae in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. Quamobrem maxime necessariae sunt proteinae vitae. Varietas proteinarum est ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica, et quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo, omnis cellula suo RNA et DNA utitur ut bene suas res gerat et DNA duplicationis vi se perpetuet.

Proteinae, quae cum cellulis corpusculisve aliis per agglutinationem aggregunt, agglutininae nominantur.

De origine nominis

Proteina est forma Latina deducta ex vocabulo Francogallico protéine a G. J. Mulder ficto. Praecepit enim Mulder Graecum adiectivum, q.e. πρωτεῖος 'primarius', huic vocabulo subesse. Vide quoque nomen Graecum proteinae, πρωτεΐνη.

De quattuor proteinarum structuris

Proteinis describendis quattuor structurae gradus vulgo considerantur. Structura primaria est aminoacidorum sequentia ita ut ex ARN traductione oritur. Structura secundaria sunt certae formae in quas catenae partes sponte struantur ut helices α et foliola β. Structura tertiaria quomodo tota catena se replicet spectatː ita sunt aliae proteinae globosae, aliae fibrosae. Structura quaternaria fit cum plures catenae peptidicae coniunguntur ad proteinam agentem efficiendam, sive omnes catenae eaedem sint sive varientur. Ita haemoglobinum heterotetramerum esse dicitur quia e quattuor (tetra-) partibus (-merum) constat quae dissimiles inveniuntur (hetero)ː sunt enim duae catenae alpha et duae catenae beta in hac proteina. Nonnumquam pars non proteica additur ut haeme in haemoglobina quod oxygenum ligat et moleculae muneri necessarium est.


Nexus interni

Notae


Tags:

Proteina De origine nominisProteina De quattuor proteinarum structurisProteina NotaeProteinaAcidum aminicumCompositum chemicumMoleculaOrganismusPolymerumwikt:proteina

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Murex ferreusArchaeologiaHomo sapiensSuperbiaSrilancaPistillumSanctus DionysiusPax mundiMémoires d'HadrienPenis hominisAbecedariumUcrainaAsiaIntellegentia artificialisPittsburgumAlexius NavalnyjHerosNixChristologiaRegnum ParthorumJouleCivitas neurospasticaEuropaKalium1200Leo XParadisus amissusCunnilinctioAvesArma nucleariaDactylusApple Inc.Sinus PersicusCerebrumAlgariumPons BrooklynensisSomalilandiaSchisma anni 1054EncyclopaediaIsraëlFactio socialistica EuropaeorumMedicusPediludiumTechnologiaLiber GenesisActivismusWystanus Hugo AudenPeter Schlemihls wundersame GeschichteChiliogrammaIus gentium21 DecembrisViaImperfectumSeptentrionesPecuniaPetroleumOriensDanny PhantomMaria Gabriela SaghedduSusanna (persona Biblica)Imperator RomanusInformaticaPatres EcclesiaeSanguisAdolfus HitlerPulmo🡆 More