Michael Gorbačëv

Michael Sergii filius Gorbačev (Russice Михаи́л Серге́евич Горбачёв, Michail Sergeevič Gorbačёv; natus die 2 Martii 1931; mortuus Moscuae die 30 Augusti 2022) fuit politicus Sovieticus et Russicus.

Michael Gorbačëv -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

A die 1 Octobris 1988 primus et ultimus Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum praeses fuit, quod munus a die 15 Martii 1990 ad diem 25 Decembris 1991 sustinuit.

Wikidata Michael Gorbačëv
Res apud Vicidata repertae:
Michael Gorbačëv: imago
Michael Gorbačëv: imago
Michael Gorbačëv: subscriptio
Michael Gorbačëv: subscriptio
Nativitas: 2 Martii 1931; Privolnoye
Obitus: 30 Augusti 2022; Central Clinical Hospital, Moscua
Patria: Russia, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Sergey Gorbachev; Maria Gorbacheva
Coniunx: Raisa Gorbacheva
Proles: Irina Virganskaya

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
Michael Gorbačëv
Michaël Gorbačёv anno 1987 pictus.

E familia agricolarum, patre Russo matreque Ucraina, in pago Privol'noe, nunc territorii Stauropolitani, ortus est. Alumnus fuit universitatis publicae Moscuensis. Factus est ultimus Comitatus Centralis Factionis Communistae secretarius generalis, quod munus ab anno 1985 ad annum 1991 sustinuit. Glasnost et perestroika eius consilia finem Bello Frigido posuisse putantur. Ipse Unionem Sovieticam mutandam esse in iuris rem publicam putabat. Ob eam rem affirmabat omnes structuras Stalinistas delendas et diffundendam verbi libertatem esse voluntate Rei Publicae. Etiam amovere gradatim normas imperiosas in oeconomia coepit. Anno 1990 Gorbačёv Praemium Nobelianum Pacis accepit.

Die 19 Augusti 1991 factionis communistae pars novas res comabatur, quae erraverunt, relinquentes tamen imperium in Rerum Publicarum Sovieticarum Praesidium manibus, qui Unionem Sovieticam die 26 Decembris 1991 solverunt.

Secretarius generalis

Michael Gorbačëv 
Perestroica meta politicae Sovieticae ab anno 1985.

Mense Martio 1985, Constantinus Černenko mortuus est. Andreas Gromyko, prius praeses Praesidii Concilii Supremi Unionis Sovieticae, Gorbačevum proximum secretarium generalem electurum esse proposuit, quod ab officio politico approbatum est. Iam ab initio Gorbačëv generibus gubernandi videbatur ab omnibus prioribus gubernatoribus sovieticis distingui. Ita mox animadvertebatur, ut collocutus cum civibus in via, imagines sui diebus festis ineunte vetuerit, uxorem suam, Raisam Gorbačëvam, quasi dominam primam consuluerit.

Duobus annis primis sua prima intentio fuit acceleratio (Russice ускорение, uskorenie), quae ad accelerationem crescentiae oeconomicae, socialis, et politicae spectabat. Calamitate Czernobelensi annis 1986 et falsa informatione? Gorbačëv infirmitates grapheocratiae magnas visit. Vocabulum simplicitatis (Russice гласность, glasnost) excogitavit.

Michael Gorbačëv 
Gorbačev (dextra) et Ronaldus Reagan colloquuntur.

Tum periculum belli atomici aestimatur. Post consilia cum Ronaldo Reagan (1911–2004), Praeside Civitatum Foederatarum Americae, ambo politici die 8 Decembris 1987 tractatum de viribus nuclearibus coniectuum intermediorum subscripserunt. Ergo usque ad annum 1991 plus quam 2600 missilia innoxia facta sunt.

Annis proximis relaxatio? nota est: diurnarii quaestiones sociales aperte narrabant, Ecclesiae Orthodoxae Russicae attentio concedebatur, organizationes non pendentes? apparebant. Etiam ad id tempus celata Caedes Katyni appellata est. Gorbačëv annis proximis in difficultates incurrebat, cum anno 1987 Tatari Crimenses redditum suum in Crimeam poposcerunt, ut postea Armenii et Atropateni velut Georgiani iura sua.

Familia

Raisa Gorbačeva uxor die 20 Septembris 1999 mortua est.

Bibliographia

  • Palazchenko, Pavel. 1997. My Years with Gorbachev and Shevardnadze: the memoir of a Soviet interpreter. College Park: Pennsylvania State University Press. ISBN 0-271-01603-5.
  • Steele, Jonathan. 1994. Eternal Russia: Yeltsin, Gorbachev and the mirage of democracy. Londinii: Faber.
  • Steele, Jonathan. 2022. "Mikhail Gorbachev obituary." The Guardian, 31 Augusti 2022.

Nexus externi

Michael Gorbačëv  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Tags:

Michael Gorbačëv Secretarius generalisMichael Gorbačëv FamiliaMichael Gorbačëv BibliographiaMichael Gorbačëv Nexus externiMichael Gorbačëv1 Octobris15 Martii19311988199019912 Martii202225 Decembris30 AugustiMoscuaOfficiumPoliticusPraesesRussiaRussiceURSS

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Christophorus ColumbusVespasianusPhilippus II (Macedonum rex)ConservatismusIoannes BuchanAraratus (provincia)Novum Eboracum (urbs)Olea europaeaInsula BakerLiberalismusTheoria camporum quanticorumIoannes-Iacobus RousseauDominica Resurrectionis DominiFanum Sanctae Crucis de MalianoMuseum Nationale Historiae Naturalis (Vasingtonia)1329NeutralitasMoscuaPictura2001MyrtalesAstronauticaNeograecePetroglyphaIndonesiaPoloniaDacota SeptentrionalisTriduum SacrumFerdinandus PessoaAquarium180120 Iulii1923Mari ElOleum (generale)Thermae ConstantinomontanaePsychologia auctusAtrium CarceriRegnum CypriEvolutioAlexander de HumboldtAuvers-sur-OiseCzechoslovakiaMatthaeus Riccius (discretiva)CalendariumNazismusCaput culturale EuropaeumThe DoorsMahometusTyranaCanalis PanamensisConstantia (Romania)Libertas cogitandiFanum Sancti Benedicti UllaniTexia1881Secundum bellum mundanumVictorius Arrigoni1901Henricus VIII (rex Anglicus)Programmatura liberaHispaniaVaticanumCiceroBellum Orbis Terrarum IChristina SchröderArchibasilica Sanctissimi SalvatorisCochlea (animal)CostaricaIogurtumMacedonia Media (regio Graeciae)1574Mukdenum🡆 More