Calamitas Czernobelensis vel Tiernobilensis fuit displosio in reactorio nucleari No.
4 in Officina Electrica Nucleari Tiernobilensi, ad Pripetium prope Tiernobilam urbem in septentrionali Reipublicae Socialisticae Sovieticae Ucrainensis regione in Unione Sovieticae, quae die Saturni, 26 Aprilis anno 1986, accidit. Maxima existimatur orbis terrarum calamitas nuclearis per ambas impensas et vulnera humana, atque est unus e duobus energiae nuclearis casibus qui gradu septimo—maxima gravitate—in Gradu Eventuum Nuclearium Internationali numeratur, quorum alius est Clades Nuclearis Fukushima Daiichi anni 2011 in Iaponia. Primum responsum necessarium, una cum decontaminatione circumiectorum, ad ultimum plus 500 000 operarum implicavit, et omnis impensa fuit 18 fere billiones rubelorum Sovieticorum —CFA $68 fere billiones, anno 2019 ad inflationem adaptae.
Regio adiacens radiatione nucleari infecta est, et incolae, quorum tunc duodecim milia et quingenti fuerunt, ex eo loco educti sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad calamitatem Czernobelensem spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad calamitatem Czernobelensem spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Calamitas Czernobelensis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.