Vesica Urinaria

Vide etiam paginam discretivam: Vesica (discretiva)

Vesica Urinaria

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vesica urinaria
Cognitores
TA A08.3.01.001
Anatomia
Systema urinarium
Collocatio vesicae urinariae (russae pictae) in viro

Vesica urinaria (TA: A08.3.01), pars systematis urogenitalis ac systematis urinarii, est membrum corporis hominis ac animalium. Sita est vesica in cavitate pelvis, sub peritoneum, igitur vesica urinaria est organum subperitoneale. Accipit urinam in cavitate suo ab utroque rene perpetuo confectam, eandem continet et mictionem regularem permittit. Ergo vesica urinaria est organum cavum quoque. Superficies cavitatis vesicae de urothelio, epithelio transitionali, constituta est. Intra parietem fibrae musculares facultatem vesicae contractionis abunde inveniuntur, quod vesicam urinariam organum musculare ostendit.

Variat vesicae magnitudo affluxu ab renibus per ureteres constanter, et effluxu trans musculos sphincteres et internum et externum per urethram foras. In feminis magnitudo vesicae paulum maior fieri potest. Cum pressio intra vesicae cavitatem supra 18-20 mm H2 crescit, signa necessitatis mingendi per medullam spinalem in cerebrum mittuntur. Mictio, emissio urinae foras, simul et relaxatione musculorum sphincterium et contractione tunicae muscularis vesicae (musculi detrusoris vesicae), fit.

Examen medicum per diversos modos bene succedat: per narrationem, an tensio, an dolor adsint; per palpationem percussionemque regionis pelvicae; per urinanalysem, per echographia, per cystoscopiam, per examina urodynamica, per examina radiologica.

Diversa mala morbique circum et intra vesicam nota sunt, ut inflammationes, retentio, incontinentia, calculi, cancer, et malformationes.

Etymologia

Quidam morbi vesicae cum derivationibus Graeci verbi κύστις designati sunt, ut cystitis (inflammatio vesicae), cystoscopia (examen vesicae transurethrale) per cystoscopum tubus, quo medicus cavitatem vesicae trans urethram inspicere potest. In radiologia et urologia cystographia est examen radiologicum ope radiorum X vesicam describendi (iconismus medicus).

Embryologia

Vesica Urinaria 
Embryologia vesicae - Cauda fetus, die 32-33 post conceptionem, ad sinistram (tail), vesica urinaria (bladder) in media. Vesica coniuncta cum allantoide (saepius urachu) et cloaca. Septum urorectale ut separatio inter vesicam et rectum nondum factum. Umbilical cord: funiculus umbilicaris, kidney: ren, Wolffian duct: ductus mesonephricus

Ad vesicam urinariam formandam structurae urachi, ductuum mesonephricorum, cloacae, et sinus urogenitalis (tantum regionis superioris) momenta habent. De sinu urogenitali superiore denique vesica urinaria formatur.

Allantois (e verbo Graeco ἀλλάς, farcimen) canalis inter amnium et chorion minime ad vesicam formationem momentum habet.

Urachus et allantois

In hominibus aliisque mammaliis ad vesicam urinariam embryonalem formandam primo allantois (e verbo Graeco ἀλλάς, farcimen), qui canalis inter amnium et chorion est , in urachum hac re sinum urogenitalem formans crescit, denique usitate abit.

Ductus mesonephrici, cloaca, et sinus urogenitalis

Embryogenesi ineunte uterque ductus mesonephricus (WOLLFianus) renem primitivum (mesonephron) cum cloaca conectit. Eo tempore rectum ab cloaca ventrali (anteriore) non separatum est (A-C):

Vesica Urinaria 

Ad sinum urogenitalem perficiendum inter quartam hebdomadem et septimam cloaca ex canali ani septo urorectali separatur (D). Sinus urogenitalis pars superior in vesicam urinariam crescit.

Anatomia

Vesica Urinaria 
Anatomia topographica vesicae urinariae - Affluvium urinae trans ureteres dextrum et sinistrum, defluvium invicem per musculum sphincterem trans urethram fit. Necesse est ad urinam secernendam (mictionem) contrahetur musculus detrusor et laxetur musculus sphincter, ad urinam continendam (continentian) invicem laxetur detrusor et contrahetur sphincter.

Anatomia macroscopica

Vesica urinaria distinguitur, a supero ad inferum visa, corpus vesicae, fundus, trigonum, et cervix. Pars superior, corpus vesicae, se peritoneum versus dirigit. Extremum eius superius et anterius apex vesicae dicitur, quo per ligamentum umbilicale medium vesica cum parietem abdominalem mobiliter conectitur.
Fundus vesicae, inferior enim pars et post symphysem locatus, introrsum in cervicem vesicae coartat, demum in urethram transiens. Superficie tunicae mucosae fundi plicae conspicuae videntur, at in latere postico, quo aperturae amborum ureterum basem trigoni vesicae formant, has plicas absunt, superficies levis apparet.

Ut locus et functio vesicae contineantur apparatus sustentandi et suspendendi (cingulum vesicae) satis amplus positus invenitur. Providetur vesica sanguine ramis utriusque arteriae iliacae internae.

Situs

Vesica urinaria hominis in abdominis cavitate infima, supra diaphragma urogenitale, in feminis post vesicam primo - excavatione vesicouterina separatus - uterus deinde - excavatione rectouterina DOUGLASi separatum - rectum iacent. In viris vesica urinaria ante rectum - ab eo fascia rectoprostatica peritonei separata - sita est.
Supra vesica peritoneo tecta est.

Apparatus vesicae sustentandi et suspendendi

Pars sustentandi, imprimis infra vesicam locata, constituta est de musculo levatore ani et, in feminis, de septo vesicovaginali. Pars suspendendi quidem, etiam cingulum vesicae dictum, supra vesicam et lateribus eius inventa, formatur ex partibus laminae membranaceae, partis intermediae, laminae vasorum nervorumque. Circum cervicem vesicae inventiuntur ligamenta urethrotendinea et ligamenta pubourethralia posteriora.

Vasa sanguinea

Irrigatio arterialis ex ramis utriusque arteriae iliacae internae fit. Arteriae vesicales superiores supra, arteriae vesicales inferiores infra vesicae latere postico approprinquant. Arteriae vesicales superiores sunt furculi partis proximalis arteriae umbilicalis foetus - pars distalis vero post partum ("obliteratio") in utrumque ligamentum umbilicale mediale degenerat.

Venae vesicales sanguinem ex plexu venoso vesicali extremo inferiore vesicae recipiunt. Sanguis venosus denique in venam iliacam internam defluit.

Vasa lymphatica

A vesica urinaria lympha per vasa lymphatica ad decem fere nodos lymphoideos iliacos externos, arteriis venisque iliacis externis adiacentes, ducitur.

Nervi

In vesicam urinariam parasympathici nervi splanchnici pelvici (de nervis spinalibus S3, S4 in 47.1 % etiam S2 emergentibus) procedunt, ut per musculum detrusorem mictionem gubernent. Sympathici nervi hypogastrici invicem e plexu pelvico oriuntur et per musculum sphincterem internum contientiam praestent.

Anatomia microscopica

Vesica Urinaria 
Imago histologica vesica: supra tunica mucosa cum epithelio transitionali, infra tunica muscularis cum musculo detrusore (H&E)

Paries vesicae urinariae constituta est ex:

  • Tunica mucosa
  • Tela vel tunica submucosa
  • Tunica muscularis

Urothelium

Superficiei internae vesicae stratum epithelium proprium, quod urothelium vocatur, est. Urothelium est epithelium transitionale insigne, quod functionem suam indicat: prout urinis compleatur vesica, istud urothelium flexibilitatis causa dilatari potest.

Musculus detrusor vesicae

Intra tunicam muscularem locatus est musculus detrusor vesicae musculus levis, textus muscularis non striatus. Distributio fibrarum muscularum levium in tunica musculari neque uniformis neque inordinata videtur: Fibrae longitudinales marginibus tunicae muscularis et circumferentiales in medio ordinantur.

Physiologia

Munera vesicae urinaria - una cum musculis sphincteribus - per quasdam functiones gubernata sunt. Munera talia sunt retentio urinae, mictio, sensus vesicae urinariae. Apud vertebrata velut homines urinarum affluvia de renibus trans duo plerumque ureteres, defluvium invicem per musculum sphincterem trans unam urethram fiunt.

Receptoria vesicae urinariae

Inveniuntur in musculo detrusore vesicae receptoria muscarinica M2 et M3. Id sunt imprimis receptoria M3 per fibras parasympathicas systematis nervosi automici stimulata, quae contractionem vesicae incitant.

Examina medica

Licet vesicam diversis modis investigari aut saltem impressionem, si adsunt dolores gravissimi, accipere:

  • per narrationem (anamnesem), an tensio, an dolor adsint
  • per palpationem percussionemque regionis pelvicae
  • per urinanalysem
  • per echographia
  • per cystoscopiam
  • per examina urodynamica
  • per examina radiologica

Mala morbique vesicae urinariae (urocystopathiae)

  • Infectio viarum urinariarum (cystitis sive urocystitis) — Inflammatio vesicae, partim cum bacteriuria, genus contagio systematis urinarii, et acuta et chronica
  • Cystitis traumatica, ruptura vesicae
  • Ischuria — Interruptio vel inhibitio flumen urinae ex vesica dicitur ischuria. Prae affluxuum ab renibus per ureteres in Vesica, ea hucusque dolorosissime tumescit.
  • Vesica hyperactiva — contractiones musculi detrusoris vehementes; tenesmus vesicae — cum doloribus vesicae
  • Vesica hypoactiva — contractiones musculi detrusoris debiles et breves, putatur se vesicae hyperactivae sequi
  • Fluor vesicae (sive solutio sive catharrhus) — Mictio materiae mucosae
  • Haematuria (sive cystorrhagia) - Mictio sanguinis
  • Retentio urinae
  • Procidentia vesicae / Prolapsus
  • Enuresis nocturna
  • Calculi vesicales - non raro cum angustiis urethrae
  • Cancer vesicae — Cancer vesicae est tumor malignus (neoplasma) vesicae urinariae.
  • Malformatio vesicae — e. g. Vesica urinaria duplex

Medicamenta physiologiam malaque vesicalia influentia

Pluria medicamenta functiones vesicae urinariae influant, imprimis musculorum vesicae urinariae, per exemplum:

Cultura

Vesica Urinaria 
Nariones cum vesica, quae ut signum vanitatis portatur in Carnelevario in Germania

In temporibus pristinis vesicae hostiarum propositi alieni usae sunt sive signum vanitatis erant.

Nexus interni

Notae

Pinacotheca

Ad anatomiam

Tags:

Vesica Urinaria EtymologiaVesica Urinaria EmbryologiaVesica Urinaria AnatomiaVesica Urinaria PhysiologiaVesica Urinaria Examina medicaVesica Urinaria Mala morbique vesicae urinariae (urocystopathiae)Vesica Urinaria Medicamenta physiologiam malaque vesicalia influentiaVesica Urinaria CulturaVesica Urinaria NotaeVesica Urinaria PinacothecaVesica UrinariaVesica (discretiva)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

VietnamiaHistoriaThaddaeus GaddiRomulusWolframiumTergesteMexicumDiodorus SiculusLingua IaponicaFranciscus BoehmCopiae militaresMedicinaSocietas humanaAC MilanImeriumLi KeqiangHibernia SeptentrionalisCheikh Anta DiopPancreatitisTriduum SacrumProfessorMembrum superiusSenectusBorussiaRomaIosephus Leo MankiewiczHelicopterumWhois1852MalaccaMedia socialiaPollutioWolfgangusOriens MediusCaput (urbs)Liga ASOBALMandshuriensesIliasVelitraeGermania nazisticaCocos nuciferaVicimaniaNovum Eboracum (urbs)Simona WeilTenebrae (officium)Politia (Plato)PolybiusLithuaniceSomniumMedicina dentiumIndex siglorum ordinum ecclesiae catholicaeSalvatoriaCommerciumCardinalisFranciscus MitterrandLibri LatiniParaquariaPicturaMare MortuumAlexander HerzenUrsus arctosInterreteAes (mixtura)AgriculturaAlexius NavalnyjMartinus BormannTechnologiaTurciaAtropatene (res publica)Velasius De PaolisRuthenia AlbaLinguae gesticulatoriaeCivitates Foederis Atlantici SeptentrionalisDaniel Kahneman🡆 More