Technologia (a Graeca antiqua τέχνη 'ars' + -λογία 'e studio' < λόγος 'studium'), vel officinarum artes, sunt materia, instrumentum, ratio, ars, et astutia quae pro optima productione necessaria est, atque vectura usuque bonorum.
Scientificus vel ingeniarius vel inventor appellatur qui nova instrumenta, rationes, et cetera excogitet, faber vel fabricator qui bona producat vel fabricet, mercator vel tabernarius qui vendat, aedificator qui aedificet, doctor vel magister qui illam rem rationesque doceat.
Nostra aetate, multas artes ingeniarias habemus quae praecipue progressus technologicos colunt, nova reperta scientifica adhibendo. Oportet autem nos non oblivisci quod plures progressús technologici ex laboribus inventorum sine disciplina propria nati sunt. Saepe enim dicitur necessitatem, non scientiam, esse matrem inventionis.
Vocabulum τεχνολογία iam apud Graecos antiquos invenitur, cuius significatio est "sermo et ratiocinatio de arte, artificiosa oratio, artis formula." Sic Cicero in epistula quadam de Oratore, suo dialogo, vocabulo Graeco utitur ad partem technicam operis sui describendam. Postea, vocabulum Latinum sensu simili adhibetur ad sermonem quemdam technicum significandum (vide exempli gratia hanc definitionem: "technologia est artium et scientiarum methodica descriptio.") Apud hodiernos autem, haec vox plerumque sensum fere eundem admittit ac vocabulum Anglicum technology, quod non iam ad descriptionem saepius refert, sed ad res ipsas, ad machinas et ad artes scientiasque adhibitas ad eas machinas excogitandas.
Vicimedia Communia plura habent quae ad technologiam spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad librum De re metallica spectant (De re metallica, Technology). |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Technologia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.