Pyxis Nautica

Acus magnetica, vel pyxis nautica, vel pyxis magnetica, vel acus nautica, est parva capsula (pyxis) quae acum magneticam, partem septentrionalem indicantem, intus continet.

Gradus angulum in septentriones monstrat.

Pyxis Nautica
Hodierna acus magnetica, cuius pars interior est laticis liquidi plena vires frictionales in acu efficiens ad longas acus oscillationes vitandas.

Seres antiqui circum 400 a.C.n. de magnetismo in opere Libro magistris vallis diaboli (鬼谷子) appellato aiunt: "Magnes facit ferrum venire vel ferrum attrahit." Et circum anno 1200 notatur Seres pyxibus magneticis ad navigandum uti.

Antiquitas autem connexionem inter magnetismum et pyxis actionem ignorabat: vel stella Polaris vel insula magnetica in septentrionibus sita putabantur acus attrahere, sine explicatione scientifica data. Solus fuit Gulielmus Gilbert, qui rectam dedit explicationem anno 1600 in suo opere magno De Magnete, Magneticisque Corporibus, et de Magno Magnete Tellure inscripto. Gilbertus proposuit tellurem ipsam esse magnetem ingentem. Secundum leges electromagneticas vires magneticae acum vertunt ut acus versus campum magneticum intendant. Ergo, quod Telluris campus magneticus fluit a polo meridionali ad polum septentrionalem, acus in Telluris superficie ad septentrionalem indicant.

Accuratius hodie scimus polos magneticos non exacte congruere telluris gyrationis polis, ut acus non exacte ad partem septentrionalem intendant. Directio vera a magnetica discrepat multum in Antartica et in oceanis meridionalibus Atlanticis Pacificisque. Ut in tabula geographica infra posita videtur, locus poli australis inter Antarcticam et Australiam in Oceano Indico iacet.

Polorum magneticorum loci

Polus Magneticus Septentrionalis (2001) 81.3 N 110.8 Vicimappa (2004 est) 82.3 N 113.4 W Vicimappa (2005 est) 82.7 N 114.4 W Vicimappa
Polus Magneticus Meridionalis (1998) 64.6 S 138.5 E Vicimappa (2004 est) 63.5 S 138.0 E Vicimappa (2006 est) 65.0 S 139.0 E Vicimappa

Nexus interni

Notae

Tags:

AcusAngulusMagnesRegiones caeliSeptentrio

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

FebruariusGeorgius III (rex Britanniarum)Verbum (temporale)Sacrum Romanum ImperiumTelecommunicatioIacobus II (rex Angliae)Bellae artesItaliaContinensCervesiaRegistrum coquinaePlanities litoralis2006UniversumJChlodovechus I (rex Francorum)QFelesradiatio ultraviolaceaAdolfus HitlerApodaIus naturaleAestus marinusTechnologiaCatharevusaParticipiumNumerus librarius internationalis unificatusHomo sapiensCaeruleusAulus GabiniusIntestinum tenueMinerva MusLyndon B. JohnsonIaponiaBenitus MussoliniGooglePendulumMarcus AureliusCeftriaxonumBrunsvicumGuebwillerProcessus xiphoideusCarolus MagnusLeonillus MessiTerra (regio)immobileHumanitasPulveris hauritoriumLingua TheodiscaVaginaCroatiaLexica NeolatinaMarcus Tullius CiceroLingua LatinaGaius Iulius CaesarViciWhoisViterbiumUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumConturbatio hypercinetica cum attentionis defectoTertium Bellum ServileUlcus ventriculiTrinitasNodus RanvierMoles Trium AngustiarumThe Mule (pellicula 2018)Anser anserChristusCorpus PlatonicumPetrus Betancur🡆 More