Vide etiam paginam discretivam: Stella (discretiva)
Stella, etiam astrum et sidus,(-eris, n.) est corpus caeleste quod in lucido plasmatis sphaeroideo a suo gravitate cohibito consistit. Stella ad tellurem proxima est Sol. Permultae stellae ab oculo nudo in caelo nocturno videri possunt, sed propter spatii immensitatem, fixa lucis puncta videntur. Praestantissimae stellae in constellationes asterismosque descriptae sunt, et multis ex stellis clarissimis sunt nomina propria. Astronomi catalogos stellarum confecerunt, qui stellas notas agnoscunt et designationes stellares praebent. Universum quod observari potest a 1022 ad 1024 stellas continere aestimatur. Nihilominus, plurimae ab oculo nudo in tellure videri non possunt, omnibus stellis singulis extra nostram galaxiam, Viam Lacteam, non exclusis.
Sensu latiore olim planetae cometaeque una stellae appellabantur. Sunt multa stellarum genera, quae colore, magnitudine, luminositate, temperatura, densitate, copia, spatiis temporis rationum nuclearium, ceterisque inter se differunt. Foramina nigra, stellae neutronicae, pumilionesque albae etiam inter stellas numerantur, quamquam non iam energiam fusione nucleari generant.
Omni in caelo circiter sex milia stellarum oculis videri possunt, sed permulto plures sunt. Via lactea, galaxias noster, plus quam 300 000 000 000 stellarum continet. Ob spatia immensia earum cunctae stellae puncta lucis videntur. Solum Sol propior est quo eum orbem videre possimus.
Haec corpora caelestia ex nebulis gasii nascuntur. Stellarum vita stricto sensu inter solum deciens centena milia (stellae maximae), et aliquot miliens deciens centena milia annorum (pumiliones rubrae) durat. Eo tempore in interiore parte stellae, elementa levia fusione nucleari in elementa graviora mutantur. Sic energia generatur (non creatur!) et ruina viribus gravitatoriis inducta prohibitatur. Ubi talis fusio nuclearis non iam fieri potest, stella mori dicitur. Quod manet foramen nigrum, stella neutronica, aut pumilio alba appellatur. De massa stellae a momento temporis mortis, genus reliquiarum dependet:
Vocabulum stella a *h₂stḗr, radice Protoeuropaea 'stellam' significante, ad ultimum deducitur, sed porro explicari potest *h₂eh₁s- ('urere') + -tēr (suffixum agentivum). Comparanda sunt Graecum aster et Theodiscum Stern. Alii eruditi credunt vocabulum ab Accadica istar (Venus) mutuari; quod autem alii disputant. Vocabula asteriscus, asteroides, constellatio, et Esther eandem radicem habent.
Vicimedia Communia plura habent quae ad stellas spectant. |
Vide stellas in Victionario. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Stella, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.