Suffixum

Suffixum est morphema grammaticum radici aut vocali thematicae verbi suffixum, quo forma et vis vocabuli mutantur et circumscribuntur.

Suffixa duorum generum sunt:

  • flexiva, quibus verba declinabilia flectuntur, sicut (hiem)-s, -em, -is, -i, -e. Flexura nominum in grammatica Latina declinatio, verborum autem coniugatio est
  • derivativa, quibus nova vocabula a praesentibus verbis deducuntur et suis quidque partibus orationis adsignantur, sicut auctusauctorauctoritasauctoritativus. Alia exempla suffixorum derivativorum sunt -ulus, -tat- (-tas), -tut- (-tus), -men, -mentum, -monia, -ura, -or. Quae ratio a Varrone "declinatio voluntaria" appellatur. Sunt etiam suffixa "pertinentiva", quibus professiones hominum declarari possunt, velut -arius: olearius, linarius, molinarius.

De syntheticarum linguarum vocabulis, ubi limes suffixi sit — utrum puta lupus, lupum in /lup-us, lup-um/ an in /lupu-s, lupu-m/ dividenda sint — non semper scimus. Itaque simpliciter de exitu verbi loqui solemus.

Exempla aliarum linguarum

  • Sanscritice: Radix bhr → thema praesentis bhara + suffixum personis et numeri mibharami, "fero". Forma flexionis verbi formavimus. Itaque suffixum flectens dicitur.
  • Theodisce: Thema lach + suffixum -ellächel. Thema derivatum formavimus. Itaque suffixum derivativum dicitur. adiectivo: Theodisce klug, "prudens" + suffixum -heitKlugheit, "prudentia".

Notae

Bibliographia

  • Brandenstein, Wilhelm (1966) Griechische Sprachwissenschaft, III: Syntax, I. Einleitung. Die Flexibilien. Walter de Gruyter & Co.


Suffixum 

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Tags:

Radix (linguistica)Verbum (generale)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Petrus BetancurArmeniaMare MediterraneumRecep Tayyip ErdoğanNervi craniales25 AprilisInfinitasMagnalia Christi AmericanaTurciaSclopetum striatumSextus (discretiva)AedificiumCarolus V (imperator)Penis hominisImperium RomanumCatharina SenensisSolanum tuberosumThebae (Aegyptus)ByzantiumParaquariaNapoleo I (imperator Francogallorum)Populus RomanusDomina (scacci)Terra (regio)C (lingua programmandi)Iohannes VermeerUniversitas ColumbiaeImmaculata ConceptioActus sexualesPactumGraeciaRes publicaGeorgius (sanctus)Ius internationaleAlcoranusPraeconium mercatoriumVicimediaPediludiumVindobonaRegnum FrancorumLibanusHafniaLingua AnglicaMantuaChristusDenariusIentaculumStultitiaValerius AedituusQwiki.phtmlButaniaOxoniaLyndon B. JohnsonMuseum Dioecesanum IacenseMare ArafuranumFacebookdies internationalis feminarumCivitates Foederatae AmericaeLingua HebraicaEdictum generale de protectione datorumIntestinum tenueMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)LutetiaDuctus cysticusEuripidesCyprusBurdigalaAvesArs amatoria🡆 More