ex parte inter occidentalem partem et partem inter occidentalem et septentrionalem:
ex parte inter occidentalem et septentrionalem partem: Caurus vel Circius
ex parte inter partem inter occidentalem et septentrionalem et partem septentrionalem: Thrascias
Rosae ventorum
Lucius Apuleius ventorum regiones explanat
Lucius Apuleius in libro de mundo ita ventos describit: "Nunc nomina exsequemur regionesque ventorum. Euros oriens, boreas septemtrio, occidens Zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor ventos alii plures interfluant. Nam quamvis eurus sit ventus orientis, idem tamen aparctias accipitur nomen, cum eum oriens aestivus effundit; apeliotes autem vocatur, cum aequidianis exortibus procreatur; eurus est, quando hiemalis ortus portis emittitur. Zephyrus vero, quem Romana lingua favonium novit, hic cum de aestivis occiduis partibus surgit, iapygis nomine cieri solet; at ille qui propior est aequinoctiali plagae ... (notus) et quia, qui VII stellarum regione generatur, et huic vicinus est aparctias; hic (propior est) ... ad diem medium. Thrascias et argestes: sunt indidem flantes. Austrorum in nominibus illa est observata diversitas; namque cum de abscondito polo flatus adveniunt, notus est, euronotus ille qui inter notum atque eurum medius effringit, ex alio latere libonotus e duobus unum facit."
Nostra aetate
Nostra aetate rosa ventorum habet triginta duo regiones quae omnes nomina Latina habent secundum patrem S.I. et missionarium apostolicum in Indiam missum Iosephum Thieffenthaler. Liber anno 1788 editus est.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Rosa ventorum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.