Metabolismus

Metabolismus (vocabulum a verbo Graeco μεταβολή 'mutatio' deductum) est congeries reactionum chemicarum, quae in organismis vivis, ut vita sustineatur, fiunt.

Hae rationes organismos crescere et regigni sinunt, structuras eorum sustinere rebusque circumiectis respondere. Metabolismus in duas categorias plerumque dividitur: catabolismus materiem organicam dissolvit, exempli gratia ut energia in respiratione cellularum capiatur; anabolismus autem energia utitur, ut partes cellularum sicut proteina et acida nucleica fiant.

Metabolismus
Structura adenosini triphosphorici (ATP), coenzymi intermedii in metabolismo energiae

Chemicae metabolismi reactiones in vias metabolicas digeruntur, in quibus unum chemicum gradatim per seriem enzymorum in aliud chemicum convertitur. Enzyma metabolismo magni momenti sunt, quia organismos agere reactiones optabiles sinunt, quae energiam requirunt solaeque non accidunt, copulando has reactiones ad reactiones spontaneas, quae energiam liberant. Enzyma enim sunt catalystae?, ea has reactiones velociter efficienterque procedere sinunt.

Metabolismus
Structura lipidi triacylglyceroli?

Enzyma etiam sinunt regulationem? viarum metabolicarum, quae mutationibus cellularum circumiectorum signisve aliarum cellularum respondet. Metabolismus organismi decernit, quas res organismus habet nutrimenta? et quas venena. Exempli gratia aliis prokaryotis hydrogenii sulphidum est nutrimentum, sed idem gas animalibus est venenosum. Celeritas metabolismi, modus metabolicus? etiam impellit, quanta alimenta organismus requirat.

Conspicua metabolismi proprietas est similitudo primarum viarum metabolicarum et elementorum inter etiam diversissimas species. Exempli gratia acida carboxylica, ut media in cyclo acidi citrici notissima, in omnibus organismis adsunt, adeo in speciebus tam diversis quam Escherichia coli, bacterium unicellulare, et tam immanibus quam organismi multicellulares sicut elephantes. Hae conspicuae metabolismi similitudines probabiliter amplam implicant efficentiam harum viarum et ortum earum primis temporibus in evolutionaria vitae historia.

Praecipuae biochemicae

Metabolismus  Si plus cognoscere vis, vide etiam Biochemia,Biomolecula, Cellula (biologia).

Plurimae structurae, quae animalia, plantas, et microbios constituunt ex tribus primis molecularum classibus fiunt: acidis aminicis, carbohydratis, et lipidis (saepe adipibus appellatis). His moleculis vitalibus, reactiones metabolicae has moleculas per constructionem cellularum carnumque faciunt, aut eas dissolvunt, ut adhibentur ut fons energiae, in digestione et usu cibi. Multae graves biochemicae coniungi possunt, ut fiant polymeri sicut ADN et proteina. Hae macromoleculae sunt "essentiales."?

Genus moleculae Nomen formarum monomerorum Nomen formarum polymerorum Exempla formarum polymerorum
Acida aminica Acida aminica Proteina (etiam polypeptida appellata) Proteina fibrosa et globularia
Carbohydrata Monosaccharida Polysaccharida Amylum, glucogenum, et cellulosum
Acida nucleica Nucleotida Polynucleotida ADN et ARN

Acida aminica et proteina

Proteina in acidis aminicis per catenam linearem ordinatis et a vinculis peptidicis? coniunctis consistunt. Multa proteina sunt enzyma quae chemicas in metabolismo reactiones catalyzant?. Alia proteina officia structuralia vel mechanica habent, sicut proteina quae formant cytosceletum, systema pegmatis quod formam cellularem sustinet. Proteina etiam certum pondus habent in significatione cellulari, responsis immunitatis, adhaesione cellulari, transportatione activa trans membranam, et circulo cellularum.

Nexus interni

Metabolismus 
Cellulae plantarum (a parietibus caeruleis finitae) chloroplastibus? (viridibus) impletae, locis photosynthesis

Notae

Bibliographia

Libri faciles

Lane, N. 2004. Oxygen: The Molecule that Made the World. Oxford University Press, C.F.A. ISBN 0-19-860783-0.

  • Rose, S., et R. Mileusnic. 1999. The Chemistry of Life. Penguin Press Science. ISBN 0-14-027273-9.
  • Schneider, E. D., et D. Sagan. 2005. Into the Cool: Energy Flow, Thermodynamics, and Life. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-73936-8.

Libri difficiles

  • Berg, J., J. Tymoczko, et L. Stryer. 2002. Biochemistry. Novi Eboraci: W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-4955-6.
  • Brock, T. D., M. T. Madigan, J. Martinko,et J. Parker. 2002. Brock's Biology of Microorganisms. Benjamin Cummings. ISBN 0-13-066271-2.
  • Cox, M., et D. L. Nelson. 2004. Lehninger Principles of Biochemistry. Palgrave Macmillan. ISBN 0-7167-4339-6.
  • Da Silva, J. J. R. F., et R. J. P. Williams. 1991. The Biological Chemistry of the Elements: The Inorganic Chemistry of Life. Oxoniae: Clarendon Press. ISBN 0-19-855598-9.
  • Nicholls, D. G. and Ferguson, S. J. 2002. Bioenergetics. Academic Press Inc. ISBN 0-12-518121-3.
  • Price, N., et L. Stevens. 1999. Fundamentals of Enzymology: Cell and Molecular Biology of Catalytic Proteins. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-850229-X.

Nexus externi

Scientia generalis

Glossaria et dictionaria

Metabolismus humanus

Databases

Viae metabolicae


Tags:

Metabolismus Praecipuae biochemicaeMetabolismus NotaeMetabolismus BibliographiaMetabolismus Nexus externiMetabolismusAcidum nucleicumEnergiaLingua Graeca antiquaOrganismusProteinumReactio chemicaVitaVocabulum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Symbolum ApostolorumCoreaGregorius RasputinBenitus MussoliniImperium Romanum OrientaleMoneta (pecunia)PhradaAdelardus BathensisBelgicaChisinoviaLitusAudinacGamelanGeorgius III (rex Britanniarum)Hilla calensSecundum bellum mundanumBritanniarum regnumAutocurrus armatusMiles mercennariusButaniaRegnum AngliaeLinguaGerardus VeltvyckusC (lingua programmandi)Aequalitas ante legemLingua FrancogallicaLucia Salani1991UmbraPortus DivesResoviaProtocollum translationis hypertextuumSocialismusVindobonavietnamiaIacobus II (rex Angliae)Augustinus HipponensisColumbiaMare VerginiumArgentoratum1995CervesiaArteria coronaria sinistraAquaMexicum2006Didacus MaradonaAngliaSlumdog MillionaireIaponiaKarlomannus BavariaeMahometusCoitusPetrus BetancurGulielmus MarconiMaria de BituriaMercurius (planeta)VicifonsMagnus duxArteria coronaria dextraArteria femoralisPetrusCircusLucius Annaeus Seneca minorBotaniceCyprusJJava (lingua programmandi)Pandataria (insula)Constantinus IConiugatioer28oImmaculata ConceptioImperium Russicum🡆 More