Cibus est quaelibet res ad praebendum nutritionale corporis animalis adiumentum consumpta, quae plerumque in plantis vel animalibus oritur, et nutrimenta necessaria continet, sicut carbohydrata, adipes, proteina, vitamina, et mineralia.
Res ab organismo ingeritur atque ab organismi cellulis concoquitur ut energiam efficiat, vitam sustineat, vel auctum excitet. Homines plerumque cibum cum potione edunt.
Omnem per historiam, homines alimentum rationibus duabus comprehenderunt: venatione et collectione atque agricultura. Hodie, plurimum energiae alimentariae quam numerus incolarum mundi consumit ab industria alimentaria et biotechnologia suppeditatur.
Pars hominis culturae locos foris ad edere habere est, popinas nomine, et habere possunt varias culturas cibi e variis partibus mundi.
Vocabula significatione cibo similia sunt esca, victus, alimentum (a verbo alere), ac pabulum.
Maior cibi humani pars in plantis oritur. Praeter ipsas plantas quas homines edunt, etiam animalia ab hominibus esa plantis aluntur. Multis victus cottidianus est frumentum, quod plus energiae cibariae per orbem terrarum quam ulla alia planta culta praebet. Inter frumenta maizium, triticum, oryzaque 87 centesimas partes totius frumenti cultivationis constituunt. Maxima frumenti pars per orbem terrarum culti pecori datur.
Inter alimenta neque ex animalibus neque ex plantis facta sunt fungi esculenta, ut boleti. Fungi et bacteria adhibentur in cibis fermentatis et salsis ut pane fermentato, temetis, caseo, cucumeribus salsis, kombucha, ac iogurto. Nonnulla cyanobacteria ut spirulina supplementa cibaria eduntur. Substantiae inorganicae ut sal, sodium bicarbonatum, ac tartarum ad cibos servandos et mutantos adhibentur.
Vicimedia Communia plura habent quae ad alimentum spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Cibus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.