Aqua nec odorem nec saporem habet; color vero est caeruleus pallidus, quem adspici potest magnitudinibus altis aquae velut in mari. Ad aquam obtinendam chemice puram, necesse est agere variis technicis physicis purgationis quoniam aqua in se substantias plurimas, immo gasia, solvere potest.
Tegit ultra duas partes telluris aqua, et aqua est dimidium massaecorporumanimalium. In Tellure abundans, aqua plane substantia ubicumque in biosphaera invenitur (quamquam solum 0.022 centesimas massae designat). Basis et fundamentum vitae est aqua, absque ea neque homines neque animalia neque plantae vivere possunt. Aqua etiam est basis liquorum plurimorum.
Valde prior est quoniam plerique processorum chemicorum naturalium accidunt inter substantias in aqua dissolutas. Aqua enim est dissoluens universalis, quia omnes substantiae quodam modo solubiles sunt in ea.
PindaricarmenOlympicum primum hoc modo incipit: ἄριστον μὲν ὕδωρ 'aqua ut est optima'. Cicero in orationepro M. Caelio RufoA. Claudium Caecum personat qui censetur dicere ad Clodiam, "Ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?" (Cic. Cael. 34). "In aqua scribere" significat mentiri, ut apud Catullum:
Iesusfabulammulieris ad fontem stantis narravit: "Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (Evangelium secundum Ioannem 4:13–14).
Numerus pluralis aquae addita appellatione est nomen multarum urbium, quae ob usum salubrium aquarum Romanis antiquis acceptae erant. Erant eiusmodi aquae in Italia, Gallia, Germania, Helvetia, Anglia, Africa. Ab hodiernis complurium talium urbium nominibus appellationes Latinae adhuc animadverti possunt.
Hillel, Daniel J. 1991. Out of the Earth: Civilization and the Life of the Soil. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 0-02-915060-4
Höll, Karl, Andreas Grohmann, et alii. 2002. Wasser. Nutzung im Kreislauf. Hygiene, Analyse und Bewertung. 8. Auflage. Berolini: Walter de Gruyter, Berlin. ISBN 3-11-012931-0.
Jones, O. A., J. N. Lester, ET N. Voulvoulis. 2005. Pharmaceuticals: a threat to drinking water? TRENDS in Biotechnology 23 (4): 163.
Maréchal, Yves. 2007. The Hydrogen Bond and the Water Molecule: the Physics and Chemistry of Water, Aqueous, and Bio Media. Amstelodami et Bostoniae: Elsevier. ISBN 978-0-444-51957-3
Postel, S. 1992. Last Oasis: Facing Water Scarcity. Novi Eboraci: W. W. Norton and Company.
Reisner, M. 1986. Cadillac Desert: The American West and Its Disappearing Water. Novi Eboraci: Penguin Books.
Selbmann, Sibylle. 1995. Mythos Wasser, Symbolik und Kulturgeschichte. Karlsruhe: Badenia Verlag. ISBN 3-7617-0309-0
Solomon, Steven. 2010. Water: The Epic Struggle for Wealth, Power, and Civilization. Novi Eboraci: Harper. ISBN 978-0-06-054830-8.
Tölgyessy, J. 1993. Chemistry and Biology of Water, Air, and Soil: Environmental Aspects, versio anglica. Amstelodami et Novi Eboraci: Elsevier. ISBN 0-444-98798-3
Wennersten, John R. 2012. Global Thirst: Water and Society in the 21st Century. Atglen Pennsylvaniae: Schiffer Publishing. ISBN 978-0-7643-3973-8
Winkler, Inga T. 2012. The Human Right to Water: Significance, Legal Status, and Implications for Water Allocation. Portlandiae Oregoniae: Hart Press. ISBN 978-1-84946-283-9.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Aqua, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.