Hiems: Unum e quattuor temporibus anni

Hiems (-mis, f.) est unum e quattuor temporibus anni, spatium temporis inter autumnum et ver, i.

e. illorum trium mensium inter solstitium et aequinoctium.

Hiems: De hieme naturali, De hieme apud poetas, Astronomia
Silva hieme visa.

De hieme naturali

Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepe ningit. Dies solstitii hiemalis a brevitate bruma (< brevima 'brevissima') vocatur.

Nonnulla animalia, velut ursi et talpae, hieme dormire solent.

De hieme apud poetas

Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim Claudianum, qui in praefatione libri de raptu Proserpinae primi de Iasone, Aesonis filio, duce Argonautarum, "iam vagus" scripsit "irrumpit pelagus caelumque secutus / Aegaeas hiemes Ioniumque domat."

Saepius autem hiems a poetis metaphorice ad senectutem vel ad finem vitae refertur. Horatius enim in libri primi carmine vicesimo quinto Lydiam meretricem querentem fecit "laeta quod pubes hedera virenti / gaudeat pulla magis atque myrto, / aridas frondes hiemis sodali / dedicet Euro."

Astronomia

Hiems: De hieme naturali, De hieme apud poetas, Astronomia 
Collocatio solis et telluris initio temporum anni.

In astronomia incipit hiems die solstitii hiemis:

Sententia

Tempora Anni
Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
ver praebet flores, igne levatur hiems.
Fragmentum poëmatis Ovidii de Remedia Amoris, ex Voce Latina, 166, 2006.

Bibliographia

Hiems: De hieme naturali, De hieme apud poetas, Astronomia  Vicimedia Communia plura habent quae ad hiemem spectant.


Tags:

Hiems De hieme naturaliHiems De hieme apud poetasHiems AstronomiaHiems SententiaHiems BibliographiaHiemsAequinoctiumAutumnusSolstitiumTempora anniVerwikt:hiems

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Donaldus TrumpSinus PersicusPermiumCalendarium GregorianumHexameterHomoMetronidazolumCultura MycenaeaScriptorMetamorphoses (Apuleius)Xi JinpingScientia (ratio)WHungariaEnergia ventosaLeonardus VinciusArs animandiInfluentiaEgalitarismusBernaOSI-ISO exemplarVirginiaVenus (planeta)AstronomiaThe BeatlesVexillumRomani antiquiAlexandriaApollo 11AeneisLeovardiaAnchisesInternet ExplorerBellumCaiusFactio socialistica EuropaeorumPistillumRussiLinguae mundi2005LutetiaGrammaticusLingua ArabicaFructosumMémoires d'HadrienSventopolcus (magnus dux Kioviae)Res publica popularis democratica CoreanaSuetoniusSoteriusGamelanTimisvariaCirculus LatinusAstariumAdolfus HitlerCarolina SeptentrionalisImmanuel KantiusSystema periodicumNeptunus (planeta)Res publica CoreanaChristologiaLudovicus CamoniusTitaniumBorussiaPublius Vergilius MaroSententia (gnome)HafniaMusicaCurculio (Plautus)PelliculaPoësisIoannes Caesar PagazziDies lunaePenis hominisUrbs Fluminensis🡆 More