Borussia

Borussia, sive Prussia (Theodisce: Preußen), est nomen historicum terrarum Europae Orientalis Mediaeque, significans:

Borussia
Borussia 1866-1918.

1. Regionem in ora maris Baltici sitam, ex nomine Borussorum, gentis localis, nuncupatam, quae saeculo XIII ab Ordine Teutonico occupata fuit (vide Civitas Ordinis Teutonici). Serius regio illa nominata est "Borussia orientalis" (nunc pars Russiae, Poloniae et Lituaniae).

2. Regnum (ab anno 1701), quod Borussiam orientalem et Brandenburgum inclusit. Caput regni Berolinum erat. Cum anno 1871 Imperium Germanicum unitum concrevisset, Borussia regnum dominans Germaniae fuit (Borussiae rex per constitutionem imperator Germanicus fuit, donec anno 1918 terra illa facta est res publica).

Post primum bellum mundanum Borussia orientalis divisa est, non magna parte septentrionali separata. Quod territorium ab anno 1923 Lithuaniae pars est. Reliqua quidem pars maior etiam, sed post secundum bellum mundanum demum, divisa in partes duas, quarum una Poloniae pars integralis facta est, sed altera Russiae regio Calininopolitana nomine Borussiae prorsus deleto.

Die 25 Februarii 1947 civitates secundo bello mundano victrices (Civitates Foederatae, Francia, Regnum Unitum ac Unio Sovietica), Borussiam aboleverunt.

Curiositas

Borussia (id est vocabulum Latinum, non Theodiscum) etiam nomen corporis studentium est. Nonnullae athleticae societates hoc nomen habent, exempli gratia: Borussia Mönchengladbach, Borussia Dortmund. Etiam hodie, colores turmarum pedilusoriarum nationalium Germanicarum ei Borussiae remanent.

Pinacotheca

Notae

Bibliographia

Terrae rei publicae Vimarianae

Anhaltinum • Badenia • Bavaria • Res Publica Brunsvicum • Urbs Hanseatica Brema • Hamburgum • Hassia • Lippia • Lubeca • Megalopolis-Suerinum • Megalopolis-Strelicia • Oldenburgum • Borussia • Saxonia • Schaumburgum-Lippia • Thuringia • Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) • Virtembergia

Borussia 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!


Tags:

Borussia CuriositasBorussia PinacothecaBorussia NotaeBorussia BibliographiaBorussiaEuropaEuropa MediaEuropa OrientalisHistoriaLingua Theodisca

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Dominica Resurrectionis DominiJava (lingua programmandi)Ludovicus XVIEncyclopaediaCocos nuciferaLingua ArabicaAlexander MagnusGeographiaCorpus mammillareHistoria CanadaeAngliceXenophonTructaOppidumOeconomiaVenetiaeExercitatio corporisPhoenix (Arizona)Bibliotheca AlexandrinaImperium OttomanicumGaleottus MartiusMagnitudoRenascentia litterarumMusicaCoitus innocuusCostaricaHieronymusTellusGéza KuunParensTuber ischiadicumTurciaMons igniferGeneticaIndex dierum calendarii RomaniReligioVicipaedia LatinaImperium BritannicumScientia civilisPaulopolisImperfectumIoannes Volfgangus GoethiusAurelianumGaius Iulius CaesarRichardus DedekindLingua HispanicaSyracusaeIosephus Biden2020HierosolymaScientia (ratio)Nebula TrianguliIesusPhotographiaConcilium Vaticanum SecundumSexualitas humanaUnio EuropaeaIaponiaSitus interretialisLingua TheodiscaVesica urinariaMorbus comitialisIura humanaPeriodica LatinaLinguae IndoeuropaeaeAlbus🡆 More