Imperium Britannicum dominiones, colonias, protectoratus, mandata, et alia territoria temperata vel administrata a Britanniarum Regno comprehendit.
A coloniis transmarinis et stationibus commercii a Regno Angliae saeculis sexto decimo exeunte et septimo decimo ineunte institutis exortum est. Id summa gloria fuit maximum imperium in historia notum, et plus quam singulum saeculum fuit prima potestas globalis. Usque ad 1922, plus quam 458 milliones hominum in suam dicionem redegerat, quintam partem numeri civium orbis terrarum eodem tempore viventium. Imperium plus quam 33 700 000 chiliometrorum quadratorum contexit, paene quartam partem terrestris Telluris areae. Evenit ut suum legatum civile, legitimum, linguisticum, culturale longe lateque diffusum esset, quia eius coniectus trans orbem terrarum postulavit ut sol semper in saltem unum ex eius multis territoriis fulgeret. Hodie multae civitates ab Imperio Britannico olim rectae sunt partes Consortionis Populorum.
Rhodesia sub nomine Zimbabuae anno 1980, Novae Ebudae sub nomine Vanuatus eodem anno, Hondurae Britannicae sub nomine Belizae anno insequenti in civitates liberas erectae sunt. Quo facto imperium Britannicum fere omne in Consortionem Populorum autonomorum conversa est; id quod remanet ad congeriem insularum et regionum minimorum reducitur quae sub appellatione Territoriorum Britannicorum Transmarinorum comprehenduntur et ad eas insulas, Britanniae vicinas, ipso monarcha (neque parlamento) tributarias et nomine Provinciarum Coronae Britannicae nuncupatas. E territoriis transmarinis Insulas Falklandienses anno 1982 Argentina conquirere temptavit, iam diu ab imperio Hispanico revendicatas, et per aliquot menses tenuitm sed classis Britannica (prima ministra Margarita Thatcher) obsessores repulsit. Constitutio civitatis Canadae, usque adhuc sub auctoritate Parlamenti Britannici retenta, anno 1982 "patriata est" taliterque anno 1986 constitutiones Australiae et Novae Zelandiae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Territoria transmarina Britannica spectant (British overseas territories, British Empire). |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Imperium Britannicum, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.