Vide etiam paginam discretivam: Venetia (discretiva)
Venetiae (-arum, f.) sive Venetiarum Civitas (Italiane: Venezia; Venete: Venesia vel Venessia) sunt urbs Italiae et municipium, circiter 264 580 incolarum. Urbs est caput Regionis Veneticae et Urbis metropolitanae Venetae. Urbani Veneti vel Venetici appellantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Plurimi famosum portum Hadrianum iamdiu aedificatum in mari visitant. Soli tamen marini mollitatis causa metuitur, ne Venetiae mergantur, quam bis anno mare inundat. Abundat autem pontibus, navibus, ruinis.
Venetiis quotannis mense Septembri Mostra Internazionale d'Arte Cinematografica, clarum festum cinematographicum, celebratur.
Sententia urbis est: PAX TIBI MARCE EVANGELISTA MEUS.
Nomina latina urbis sunt: Venetiae, Venetia, Venecia, Veneciae, Venitia, Venetorum civitas, Sancti Marci civitas
Nomina Latina incolarum: Veneti, Venetici
Urbs condita est Aevo Medio. Quod anno 452 ab Hunnis iterumque anno 568 Langobardis invadentibus fugata multitudo in insulas paludesque Hadrianas salute "Veni etiam" usa sit falso urbs Venetia nuncupata esse refertur. Revera ipsi Veneti nomen dedere.
More maiorum Sanctus Marcus patronus urbis illius factus est, cum anno 827 duo mercatores reliquias evangelistae subreptas Alexandria Venetiam transvexissent.
Aevo Medio Venetorum Respublica multum toto potuit Mari Interno. Venetiam omnes undique cum mercibus commeabant.
Veneti Venetaeque illustres haud pauci et sunt et fuere. Hi patriarchae Venetici papae creati sunt:
Tempore nostro urbis praefectus est Aloysius Brugnaro.
Venetia est sedes patriarchalis metropolitana (Patriarchatus Venetiarum). Praesens patriarcha est Franciscus Moraglia. Nonnulli patriarchae Venetici etiam cardinales fuerunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Venetias spectant. |
Canareclus • Castellum • Dorsum Durum • Sanctae Crucis • Sancti Marci • Sancti Pauli | |
Ancona • Aquila • Augusta Praetoria • Augusta Taurinorum • Barium • Bononia • Campus Bassus • Caralis • Catana • Florentia • Genua • Mediolanum • Messana • Neapolis • Panormus • Perusia • Potentia • Regium • Roma • Tergeste • Tridentum • Venetiae Capsae cognatae: Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |
Venetia (urbs) • Verona • Brennus Mons • Pons Aeni • Augusta Vindelicorum • Norimberga • Baruthum • Hofium Variscorum • Plavia Variscorum • Cygnea • Altenburgum in Misnia • Bornis • Lipsia • Wittenberga • Colonia Marchica • Stettinum | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Venetiae, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.