Vide etiam paginam discretivam: Massa (discretiva)
Vide etiam paginam discretivam: Frigidus (discretiva)
Massa (-ae, f.) vel Massa Lunensis (alia nomina: Massa prope Frigidum, Massa Marchionalis, Massa Cybea; olim Tabernae Frigidae, Herculis Fanum) (Italiane: Massa) est Urbs Italiae et municipium, circiter 68 940 incolarum, in Regione Tuscia situm et caput Provinciae Massensis et Carrariensis. Urbani Massenses vel Massani appellantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
In aetate antiqua: Herculis Fanum, Taberna Frigida, Tabernae Frigidae vel ad Tabernas Frigidas.
In medio aevo: Massa prope Frigidum, Massa Lunensis.
In aetate moderna: Massa Marchionalis, Massa Cybea, Massa Carrariae. Urbani: Massenses vel Massani.
Massa a fluvio Frigido permĕātur, in parte urbana septemtrio-occidentali.
Ab saeculo quinto decimo usque ad saeculum undevicensimum, Massa fuit caput Principatus Massae et Carariae (postea Ducatus), qui ad familias Malaspinam et Cybo Malaspinam pertinuit. Anno 1829, urbs Ducatui Mutinae et Regii coniuncta est, qui finem habuit anno 1860, cum Ducatus et ergo etiam Massa Regno Sardiniae, quod insequenti anno novum regnum Italiae factum est, adiunctae sunt.
Massa cum Cararia ac Apua est sedes episcopalis cui nomen est Dioecesis Massensis-Apuana.
Altagnana, Alteta, Antona, Baita, Bargana, Bergiola, Bondano, Borgo del Ponte, Bozzone, Ca' di Cecco, Caglieglia, Campareccia, Canevara, Capaccola, Casania, Casette, Casone, Castagnara, Castagnetola, Castagnola, Cervara, Cinque Vie, Ciremea, Codupino, Cupido, Forno, La Gioconda, Gotara, Gronda, Grondini, Guadine, Le Iare, Lavacchio, Mirteto, Monte Pepe, Ortola, Pariana, Partaccia, Pian della Fioba, Poggi, Poggiolo, Poggioletto, il Ponte, Porneta, Poveromo, Poveromo Macchie, Pratta, Puliche, Quercioli, Redicesi, Remola, Resceto, Ricortola, Rinchiostra, Rocca, Romagnano, Ronchi, San Carlo Terme, San Cristoforo, San Leonardo, San Lorenzo, Santa Lucia, Il Santo, Sei ponti, Tombara, Turano, Vergheto, Le Villette, Volpigliano, Zecca.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Massam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Massa (Italia), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.