Maria Henricus Beyle (Francogallice Marie-Henri Beyle), falso nomine Stendhal latissime notus (natus Gratianopoli in Francia die 23 Ianuarii 1783; mortuus Lutetiae die 23 Martii 1842), fuit scriptor Francicus, cuius mythistoriae romanticae maxime notae Le rouge et le noir ('Ruber et niger', 1830) et La Chartreuse de Parme ('Tabularium Parmense', 1839) sunt.
Magni aestimatur propter profundam psychologiae personarum fictionalium enodationem, atque unus et princeps ex exercitatoribus realismi in studiis litterarum universe habetur.
Familia
Memoria
Adulescentiam actuose peregit: filius iuristae ab iesuita privatim eruditus est antequam scholam centralem Gratianopolitanam frequentavit. Rusticas angustias relicturus Lutetiam petivit et pro Napoleone Bonaparte pugnabat. Quamvis vitam militarem non horreret copias deseruit et anno 1802 Lutetiam recoluit. Crumina aegrotante iterum stipendia meruit; diplomaticis missionibus mandatus in Germania (e.g. Brunsvici) et Austria erat. Anno 1812, in Russia pugnabat, et auditor in consilio publico creatus est; Napoleone superato, Mediolanum iit, litteris scribendis de pictura et de itinerariis suis. Observationibus de historia artis etiam privata implectebat. Italia ei terra praelata fiebat.
Anno 1812 Austriaci, qui tunc in septentrione Italiae sedebant, eum auxilii pro Italis seditiosis accusaverunt. Lutetiam reversus circulos intellectuales visitavit, de quo in pugillaribus et in opere Armance (1827) vestigia inveniri possunt. In autobiographia etiam notiones inauditas de matrimonio, de partibus feminarum in societate, de politica, de moralitate extendit. In aestheticis quaestionibus comparativis Ioannem Racine contra Shakesperium posuit.
Rebus novis Iuliis finitis legatus ad Tergeste et Centumcellas nominatus est.
Opera magna sunt mythistoriae Armance (1827), Le Rouge et le Noir (1831) et La Chartreuse de Parme (1839), ubi multa ingeniosa quoad personarum descriptionem, genus scribendi acutum, facetias inveniuntur. Argumentum apud Le rouge et le noir: Iulianus Sorel, puer noërus et bicors origine pagana, cursum honorem sive in exercitu sive in ecclesia petit. Sed vane felicitatem iuxta moralitatem (quam Stendhal termino technico Beylismum nominavit) quaeritat et denique de societate desperat. Et apud La Chartreuse de Parme: Fabricius del Dongo, nobilis iuvenis, in insidiis politicis Ducatus Parmensis laqueatur. Ambobus in operibus, heroes animosi acresque arrogantia necessaria commodum suum apisci temptant.
Affectatio et mores boni, qui in dubio ponuntur, a nonnullis autem critica(ba)ntur. Ecce opera altera maioris momenti: Lettres écrites de Vienne sur Haydn, etc. (1814, sub pseudonymo A. C. Bombet); Histoire de la peintureen Italie (1817); De l'amour (1822); Racine et Shakespeare (1823). Post mortem edita sunt opera haec: Nouvelles inédites (1853); Romans et nouvelles (1854); Correspondance inédite (1855); Vie de Henri Brulard (autobiographia celata, 1890: de vita eius discimus etiam apud Journal, 1888, Souvenirs d'égotisme, 1892., »Lucien Leuwen«, 1855); porro Oeuvres posthumes: Napoléon etc. (1881) et Lettres intimes (1892). Mythistoria Lamiel de viragine quadam emancipata terminari non iam potuit.
Prosper Mérimée, eius discipulus maximi momenti, eum elegantia superare videtur. Successum maximum fabulae Milesiae demum post mortem auctoris habebant; et naturalistae (e.g. Aemilius Zola) et auctores psychologici (e.g. Paulus Bourget) eum antecessorem suum laudaverunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stendhal spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Stendhal, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.