Nazismus, pleno nomine Socialismus Nationalis (Theodisce Nazionalsozialismus), praecipue appellatur ideologia quam Factio operaria socialistarum nationalium Germanica citavit annis ab 1919 ad 1944 in Germania.
"Phyle Nordica" humana vel "Aria" putata est superior omnibus aliis et Germani pro Ariis habebantur
Omnis historia Europaea concepta est sicut certamina et concertationes inter phyles, nationes, et gentes. Nationales socialistae contendebant Germaniae necessarium ad supervivendum esse ut creet in Europa "ordinem novum" et imperium magnum, ita Germania allis cum nationibus aemularetur de rebus politicis oeconomicis militaribus.,
Debilitas et degeneratio effecta sunt propter connubia interphyletica et fragmentationem phylis Nordicae.
Fautores huius ideologiae se ipsos Socialistas Nationales appellabant, cum ab aliis brevius et plerumque contemptim Nazii appellarentur.
Adolfus Hitler24 Februarii1920Monachii factionis programma nuntiavit in cella braxariana aulica vulgo Hofbräukeller. Programma constabat 25 postulationibus vel "punctis". Eodem die Deutsche Arbeiterpartei vel "Operariorum factio Germanica" novum nomen accepit quod erat "Nationalsozialistische Deutsche Arbeiterpartei" quod est "Nationalo-socialistica operariorum factio Germanica".
"Postulatio 4: Nullus potest esse civis nisi socius popularis. Nullus esse potest socius popularis nisi sanguinis Germanici cum confessionis religiosae ratio non habenda est. Ergo nullus Iudaeus potest esse socius popularis."
"Postulatio 24: Postulamus libertatem omnibus confessionibus religiosis quae sunt in civitate dum ipsius statum in periculum non adducant vel sensum moralem et honestum phylis Germanicae non violent.
Factio ipsa ex christianitate positiva agit sed se in rebus confessionalibus particulari confessioni non adiungat. Pugnat in iudaeo-materialisticum spiritum intra et extra nos et pro certo habet nostri populi valetudinem stabiliter ex interiore parte restitui non posse nisi principio quod est
quae ad res oeconomicas et sociales attinent: ex una parte dominium privatum servabatur, ex altera parte nazistis regnantibus omnis oeconomia nationalis dirigebatur ad bellum gerendum. Et systema sociale rei publicae Vimarianae et argentariae grosso modo non abolebantur.
quae ad nationalismum: pan-Germanismus, postulatio novarum terrarum pro expansione populi Germanici (Lebensraum, "spatium vivendi"), abrogatio foederum sancitorum Versaliis et Saint-Germain-en-Laye, creatio exercitus nationalis. In libro cuius titutlus est "Mein Kampf" Hitler scripsit Germanis illum vivendi spatium in Europa orientali capiendum esse.
Cesarani, David, ed. 1994. The Final Solution: Origins and Implementation. Londinii: Routledge.
Evans, Richard J. 2005. The Third Reich in Power. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 9780143037903.
Fritzsche, Peter (1990). Rehearsals for Fascism: Populism and Political Mobilization in Weimar Germany. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN0195057805.
Goodrick-Clarke, Nicholas (2004) [1985]. The Occult Roots of Nazism: Secret Aryan Cults and Their Influence on Nazi Ideology: The Ariosophists of Austria and Germany, 1890–1935. Wellingborough Angliae: The Aquarian Press. ISBN 0850304024 et ISBN 1860649734.
Goodrick-Clarke, Nicholas (2003) [[[2002]]]. Black Sun: Aryan Cults, Esoteric Nazism and the Politics of Identity. New York University Press. ISBN0814731554
Klemperer, Victor. 1947. LTI - Lingua Tertii Imperii.
Majer, Diemut (2003). "Non-Germans" Under the Third Reich: The Nazi Judicial and Administrative System in Germany and Occupied Eastern Europe with Special Regard to Occupied Poland, 1939-1945. JHU Press. ISBN9780801864933.
Paxton, Robert (2005). The Anatomy of Fascism. Londinii: Penguin Books Ltd. ISBN0-14-101432-6.
Peukert, Detlev (1989). Inside Nazi Germany: Conformity, Opposition, and Racism in Everyday Life. Portu Novo: Yale University Press. ISBN9780300044805.
Redles, David. 2005. Hitler's Millennial Reich: Apocalyptic Belief and the Search for Salvation. Novi Eboraci: University Press. ISBN 0814775241.
Steigmann-Gall, Richard, 2003. The Holy Reich: Nazi Conceptions of Christianity, 1919–1945. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Steinweis, Alan. 2008. Studying the Jew: Scholarly Antisemitism in Nazi Germany. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Nazismus, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.