Vide etiam paginam discretivam: Ticinus (discretiva)
Papia (-ae, f.), olim Ticinum (-i, n.; alia nomina: Papia Flavia, Ticina, Ticena, Ticinensium civitas, Ticenum, Tycinum; Italiane Pavia), est Urbs Italiae et municipium circiter 72 205 incolarum, in regione Langobardia situm ac caput provinciae Papiensis. Urbani Papienses seu Ticinenses appellantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Papia regni Langobardorum caput fuit ab anno 572, qui dederunt nomen Papiae urbi, quam Romani Ticinum condiderunt.
Romani fundaverunt urbem Ticinum, quam Langobardi anno 572 ceperunt. Papia fuit caput Langobardorum regni. Anno 773 petivit Papa Hadrianus I auxilium Caroli Magni contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt; Carolus Desiderium, regem Langobardorum, profligavit et Papiam caput regni eius post diuturnam obsidionem cepit.
Papiae reges Italiae coronati sunt. Ecclesiae antiquae Sancti Michaelis Maioris et Sancti Petri in Caelo Aureo exstructae sunt sub Langobardis.
Papia fuit focus studiorum ab anno 825, specialiter in scientiis iuridicis (schola a Lanfranco condita est anno 1089). Secundum Archipoetam (anno 1163): "Quis in igne positus/igne non uratur? Quis Papiae demorans/castus habeatur? Ubi Venus digito/juvenes venatur,/oculis illaqueat, facie praedatur? Si ponas Hippolytum/hodie Papiae, non erit Hippolytus/in sequenti die. Veneris in thalamos/'ducunt omnes viae.' Non est in tot turribus/turris Alethiae." Universitas studiorum Papiae condita est anno 1361. Ibi, in bibliotheca, sunt cineres Christophori Columbi, alumnus eiusdem universitatis.
Papia fuit statio in via Francigena, quae Aevo Medio peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Papia, nomine Pamphica, fuit statio quadragesima prima.
Anno 1360 incorporata? est Ducatui Mediolanensi.
Die 24 Februarii 1525, Carolus Quintus imperator Franciscum Primum rex Francorum ibi vicit.
Saeculis 18 et 19 ineunte Papia fuit sub Hispanorum, Francorum, Austriacorumque dominatione. Anno 1859 incorporata est regno Sardiniae, futuro regno Italiae.
Papiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:
Papia sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Papiensis est et praesens episopus est Ioannes Giudici.
Ibi sepulti sunt, in Ecclesia Sancti Petri in Caelo Aureo, Sanctus Augustinus Hipponensis et Boethius.
Albertario, Ca' della Terra, Cantone Tre Miglia, Cassinino, Cittadella, Fossarmato, Mirabello, Montebellino, Pantaleona, Villalunga
Borgarello, Carbonara al Ticino, Certosa di Pavia, Cura Carpignano, Marcignago, San Genesio ed Uniti, San Martino Siccomario, Sant'Alessio con Vialone, Torre d'Isola, Travacò Siccomario, Valle Salimbene
Vicimedia Communia plura habent quae ad Papiam spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Papia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.