Intellegentia Artificialis

Intellegentia artificialis, vel intellegentia ficticia, est subdisciplina informatica quae machinis intellegentibus creandis studet.

Disciplina intellegentiae artificialis enchiridiis hoc modo describitur: "studium et formatio actorum intellegentium", ubi "actor intellegens" est systema quod confinia sua sentit et ita agit, ut successus habeat quam maximos.

Intellegentia Artificialis
Asimo, robotum humanum.

Ioannes McCarthy, qui anno 1956 artificial intelligence terminum technicum composuisse videtur, intellegentiam artificiosam describit scientiam et artem esse machinas intellegentes faciendi. Quae schola investigat notam potissimam hominum, intellegentiam (sapientiam Hominis sapientis) tam exacte describere, ut machina simulari possit. Quod studium quaestiones philosophicas de natura mentis et de finibus gloriae scientiae offert: quaestiones quae mythis, fabulis, et philosophia ab ultima antiquitate examinatae sunt. Intellegentia artificiosa initio spem animum incitantem iniecit, deinde regressus accepit, et nunc est pergravis industriae technologicae pars, quae multis in quaestionibus difficillimis informaticae solvendis adiuvit.

Intellegentia artificiosa in investigatione tam technica et speciali consistit, ut aliqui existimatores eam obtrectent, quod campus centifidus sit. Subcampi A.I. quaedam problemata, usus quorundam instrumentorum et diuturnas opinionum contentiones complectuntur. Gravissima intellegentiae artificialis problemata pertinent ad ratiocinationem, cognitionem, praedispositionem, eruditionem, communicationem, sensus nec non rerum movendarum tractandarumque facultates. Alii intellegentiam generalem (sive A.I. fortem, Anglice: "strong A.I.") consectantur, alii non iam credunt fortem A.I. impetrari posse.

Intellegentia artificialis in mythis, fabulis, coniecturis

Machinae cogitantes et res artificiales in mythis Graecis apparent, ut Talus Cretensis, ut automata aurea Hephaesti, ut Galatea Pygmalionis. Effigies hominum intellegentes creditae in multis societatibus antiquis aedificatae sunt, inter quas antiquissimae sunt statuae sacrae in Aegypto Graeciaque veneratae, et machinae Yan Shi, Heronis Alexandrini, Al-Jazari, et Wolfgangi von Kempelen. Opinio vulgaris est re artificiales tamquam animantes a Gebero, Iuda Loew et Paracelso aedificatas esse. Fabulae de illis rebus earumque fortunis factae de iisdem atque A.I. exspectationibus, timoribus, curis ethicis disserunt.

Frankenstein, mythistoria a Maria Shelley scripta, quaestionem pergravem ad ethicam intellegentiae artificialis pertinentem considerat: si machina intellegens creari possit, habeatne animi adfectus? si sentiat, habeatne iura hominum? Eadem quaestio in litteris rerum futurarum proponitur: Artificial Intelligence: A.I., pellicula a Stephano Spielberg facta, machinam in puerum parvulum formatam considerat cui adfectus dati sunt humani animi, et ne doloris quidem exsorti animo carebat. Haec quaestio, "iura roboti" nunc appellata, apud Institutum futuris praecipiendis Californiense ponderatur, quamquam alii hanc disputationem praematuram esse credunt.

Scriptores et studiosi rerum futurarum etiam sciscitantur, quae novae res impulsu intellegentiae artificialis societati pariantur. In litteris, intellegentia artificialis partes egit servi (R2D2 in pellicula Star Wars), exactoris legis (K.I.T.T. in programmate televisifico Knight Rider), comitis (Lt. Commander Data in programmate televisifico Star Trek), subiugatoris (pellicula Matrix), dictatoris (novella With Folded Hands, exterminatoris (pellicula Terminator et programma televisificum Battlestar Galactica), humanarum facultatum extensionis (manga Ghost in the Shell), servatoris humani generis (R. Daneel Olivaw in serie litterarum Foundation series). Docti autem has res consideraverunt: deminutus operariorum usus, humani ingenii amplificatio, humanitas et ethica nova ratione constituenda.

Nonnulli rerum futurarum studiosi dicunt fore, ut intellegentia artificialis fines progressus transcendat et homines penitus transformet. Raimundus Kurzweil Lege Moore (quae exponentialem digitalis technologiae progressum mira subtilitate describit) usus existimavit anno 2029 ferme computatris mensalibus computandi vim fore instar cerebri hominis, et post annum 2045 intellegentiam artificialem eo iam loci fore, ut sese emendare ea velocitate possit, quae, quidquid umquam possit animo concipi, superet. Quae res a Vernor Vinge scriptore Singularitas technologica appellata est. Eduardus Fredkin autem arguit intellegentiam artificialem esse posterum evolutionis gradum. Quam opinionem a Samuele Butler libro Darwin among the Machines anno 1863 edito primum propositam Georgius Dyson anno 1998 suo libro eodem nomine inscripto amplificavit. Nonnulli futurorum studiosi et scriptores praedixerunt homines cum machinis commixtos in "cyborgos", si uti licet, sive homines cyberneticos mutatum iri, qui utroque capaciores potentioresque sint. Haec transhumanismi notio ex Aldous Huxley et Roberto Ettinger orta animum nunc refert ad Hans Moravec, machinatorem robotorum, et Kevin Warwick, cyberneticum, et Raimundum Kurzweil, inventorem. Transhumanismus etiam narrationibus commenticiis inlustratus est, exempli causa dicimus mangam Ghost in the Shell appellatam et litterarum futura tractantium seriem Dune nuncupatam. Pamela McCorduck denique ex hoc scribit apparere "deos fabricandi" desiderium antiquum humanitatis.

Historia investigationis intellegentiae artificiosae

Medio saeculo vicensimo, nonnulli eruditi machinas novi generis intellegentes aedificandi initium fecerunt, quae ex recentibus inventis neurologicis, ex nova theoria mathematica informationis, ex cybernetica sive gubernationis stabilitatisque scientia et praesertim, computatro digitali invento, ex machina ad humanam mathematicam ratiocinationem simulandam designata orirentur.

Campus investigationis intellegentiae artificialis hodiernae in colloquio apud Collegium Dartmuthense aestate anni 1956 institutus est. Omnes qui aderant duces investigationis A.I. postea exstiterunt, praesertim Ioannes McCarthy, Marvin Minsky, Allen Newell et Herbertus Simon, qui laboratorium A.I. apud MIT, CMU et Universitatem Stanfordiensem instituerunt. Illi cum discipulis suis programmata computatralia scripserunt, quibus plurimi stupuerunt: problemata verborum algebraica computatris persolvebantur, theoremata logica demonstrabantur, et computatra Anglice loquebantur. Usque ad medium annorum 1960, huius generis investigationes largis pecuniis per ministerium defensionis CFA comparatis factae sunt, et illi, qui intererant, has praedixerunt res:

  • Simon (1965): "Viginti annis, omnia opera ab hominibus facta per machinas fient."
  • Minsky (1967): "Intra aetatem hominis ... problema creandae intellegentiae artificialis re vera persolvetur."

Hae praedictiones multaeque similes verae non exstiterant. Investigatores enim instantes difficultates non viderant. Anno 1974, Iacobo Lighthill, mathematico Britannico, repudiante, et Congressu CFA hortante ad pecunias fructuosioribus investigationibus dandas, regimina CFA et Britanniae omnem intellegentiae artificialis investigationem amputaverunt fundamentalem. Inde prima hiems intellegentiae artificialis.

Ineuntibus annis 1980, investigatio A.I. resuscitata est mercatorio successu systematorum consiliis capiendis designatorum sive systematorum expertorum, quae sunt programmata A.I. ad scientiam et artes analyticas unius aut plurium hominum expertorum simulandas confecta. Anno 1985 ineunte, mercatus A.I. plus miliardum dollariorum erat, et regimina per orbem terrarum pecuniam campo A.I. praestare coeperunt. Nihilo minus, paucis annis post, mercatu machinarum Lisp anno 1987 confracto, intellegentia artificialis ad infamiam iterum tracta est. Quo facto, secunda, longior hiems A.I. incepit.

Annis 1990 et ineunte saeculo 21, intellegentia artificialis successus supremos patravit, quamquam hoc aliquantum post siparium factum est. A.I. logisticam sive rerum flumina praedisponendi artem, "effossionem" notitiae, diagnosin medicam multosque alios industriae technologicae campos adiuvat. Quae prosperitates multis rebus effectae sunt, sicut computandi vi computatrorum modernorum (vide Legem Moorianam), maiore cura in subproblematis particularibus adseverate persolvendis suscepta, necessitudinibus novis inter intellegentiam artificialem et consimilia studia coniunctis, et praesertim ideo, quod investigatores solidis methodis mathematicis pergravibusque regulis scientificis se addixerunt.

Philosophia A.I.

Intellegentia artificiosa, cum se facultates mentis humanae recreare posse adfirmat, et provocatrix et inspiratrix philosophiae exstitit. Certisne finibus, quam intellegentes esse possint machinae, circumscribi potest? Verumne discrimen inter intellegentiam hominis et intellegentiam machinae est an non? Utrum machina mentem animamque habet an non? Haec sunt nonnulla responsa potiora:

    "Comis conventio" ab Alano Turing proposita
    Machina aliqua, si aeque intellegenter agit atque homo aliqui, intellegentia hominem aequat. Turing enim docuit nos intellegentiam machinae postremo nullo modo nisi actionibus eiusdem diiudicare posse. Qua in theoria consistit examen Turing.
    Propositio Dartmuthensis
    Omnis discendi modus aut quaelibet alia intellegendi proprietas tam exacte describi potest, ut machina simulari possit. Haec adfirmatio in propositione ad Conventum Dartmuthense demonstrata anno 1956 impressa est, quae etiam est opinio plurimorum investigatorum in intellegentia artificiali operosorum.
    Hypothesis systematis symbolorum physicorum a Newell et Simon proposita
    Systema symbolorum physicorum facultates necessarias et sufficientes ad actionem intellegentem generalem habet. Quae coniectura postulat intellegentiam tractatione symbolorum constare. Hubertus Dreyfus contra arguit scientiam hominis a naturae instinctu quodam inscio potius quam a conscia symbolorum tractatione dependere.
    Theorema imperfectionis Gödel
    Systema formale (ut programma computatrale) omnes propositiones veras confirmare non potest. Rogerius Penrose est unus inter multos, qui hoc theoremate actiones machinarum finiri adfirmant.
    Hypothesis intellegentiae artificialis fortis a Searle proposita
    Computatrum, si rectis initibus exitibusque proprie programmetur, mentem habeat instar mentis humanae. Searle hanc hypothesin refutat suo ad conclave Sinense argumento, quo nos, intra computatrum videamus et "mentem" reperire conemur, hortatur.
    Argumentum ex cerebro facticio
    Cerebrum simulari potest. Hans Moravec, Raimundus Kurzweil et alii adfirmaverunt artificio fieri posse, ut cerebrum simpliciter in armaturam et programma transcribatur, et illud simulamen reapse par cerebro germano sit.

Problemata A.I.

Investigatio ad intellegentiam artificialem pertinens saeculi 21 in subcampos instituta, investigatores, quaestiones, instrumenta complexos divisa est, qui inter se vix colloquuntur.

Opus intellegentiae simulandae in multa opuscula specialia dissolutum est, quae in proprietatibus facultatibusve consistunt, quas investigatores systemati intellegenti esse volunt. Proprietates infra descriptae plurimorum animos attenderunt:

Deductio rationalis, ratiocinatio, problemata persolvenda

Initio investigatores A.I. algorithmos creaverunt, qui gradatim ratiocinationem imitarentur, qua homines problemata persolventes, ludos mensales ludentes vel deductionem rationalem adhibentes utantur. Exeuntibus annis 1980 et ineuntibus 1990, ab investigatoribus notionibus probabilitatis et oeconomiae usis methodi valde efficaces creatae erant, quae informationem inperfectam vel incertam attingerent.

Ad problemata aegre persolvenda plurimi algorithmorum ingentes opes computatrales requirunt — plurimi inordinata rerum combinandarum accretione laborant: cum problema quoddam certam magnitudinem excedit, inopia memoriae capacitatis aut temporis computatralis ingentissima fit. Indagatio algorithmorum, quibus problemata efficacius persolvantur, maximi momenti est in investigatione intellegentiae artificialis.

Homines plurimas quaestiones potius intuitivis velocibusque iudiciis solvunt quam conscia ratiocinatione, cuius gradus ab investigatoribus A.I. initio formari potuerunt.

Intellegentia artificiosa aliquantum profecit in simulando huiusmodi "subsymbolicas" quaestionum solutiones: quiqui ea, quae agente corporeo constat, ratione utuntur adfirmant? sollertias sensorimotrices magni interesse superioris ratiocinationis; retium autem neuralium studios intimas in humani et animali cerebro conformationes simulare conantur, e quibus haec sollertiae genera oriuntur.

Nexus interni

Nexus externi

Intellegentia Artificialis  Vicimedia Communia plura habent quae ad intellegentiam artificiosam spectant.

Notae

Intellegentia Artificialis 

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Bibliographia

Enchiridia A.I. maiora

  • Luger, George, et William Stubblefield. 2004. Artificial Intelligence: Structures and Strategies for Complex Problem Solving. Ed. 5a. The Benjamin/Cummings Publishing Company, Inc. ISBN 0-8053-4780-1.
  • Nilsson, Nils. 1998. Artificial Intelligence: A New Synthesis. Morgan Kaufmann Publishers, ISBN 978-1-55860-467-4.
  • Russell, Stuart J., et Peter Norvig. 2003. Artificial Intelligence: A Modern Approach (2nd ed.) Upper Saddle River, NJ: Prentice Hall, ISBN 0-13-790395-2.
  • Poole, David, Alan Mackworth, et Randy Goebel. 1998. Computational Intelligence: A Logical Approach. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Winston, Patrick Henry. 1984. Artificial Intelligence. Reading Massachusettae: Addison-Wesley, ISBN 0-201-08259-4.

Historia A.I.

  • Crevier, Daniel. 1993. AI: The Tumultuous Search for Artificial Intelligence. Novi Eboraci: BasicBooks, ISBN 0-465-02997-3.
  • McCorduck, Pamela. 2004. Machines Who Think. Ed. 2a. Natick Massachusettae: A. K. Peters, Ltd. ISBN 1-56881-205-1.

Artes aliae

  • ACM (Association of Computing Machinery). 1998. ACM Computing Classification System: Artificial intelligence.
  • Brooks, Rodney. 1990. "Elephants Don't Play Chess." Robotics and Autonomous Systems 6: 3–15, doi:10.1016/S0921-8890(05)80025-9.
  • Buchanan, Bruce G. 2005. "A (Very) Brief History of Artificial Intelligence." AI Magazine, 53–60.
  • Dreyfus, Hubert. 1972. What Computers Can't Do. Novi Eboraci: MIT Press, ISBN 0-06-011082-1.
  • Dreyfus, Hubert. 1979 What Computers Still Can't Do. Novi Eboraci: MIT Press.
  • Dreyfus, Hubert; Dreyfus, Stuart (1986) Mind over Machine: The Power of Human Intuition and Expertise in the Era of the Computer. Oxoniae: Blackwell.
  • Gladwell, Malcolm. 2005. Blink. Novi Eboraci: Little, Brown and Co., ISBN 0-316-17232-4.
  • Haugeland, John. 1985. Artificial Intelligence: The Very Idea. Cantabrigiae Massachasettae: MIT Press, ISBN 0-262-08153-9.
  • Hawkins, Jeff; Blakeslee, Sandra. 2004. On Intelligence. Novi Eboraci: Owl Books, ISBN 0-8050-7853-3.
  • Hofstadter, Douglas. 1979. Gödel, Escher, Bach: an Eternal Golden Braid. Hemel Hempstead: Harvester Wheatsheaf.
  • Howe, J. 2007. "Artificial Intelligence at Edinburgh University: a Perspective." [1]
  • Kahneman, Daniel, D. Slovic, et Arnos Tversky. 1982. Judgment under uncertainty: Heuristics and biases. Novi Eboraci: Cambridge University Press.
  • Kurzweil, Ray. 1999. The Age of Spiritual Machines. Penguin Books, ISBN 0-670-88217-8.
  • Kurzweil, Ray. 2005. The Singularity is Near. Penguin Books, ISBN 0-670-03384-7.
  • Lakoff, George. 1987. Women, Fire, and Dangerous Things: What Categories Reveal About the Mind. University of Chicago Press. ISBN 0-226-46804-6.
  • Lakoff, George, et Rafael E. Núñez. 2000. Where Mathematics Comes From: How the Embodied Mind Brings Mathematics into Being. Basic Books. ISBN 0-465-03771-2.
  • Lenat, Douglas; Guha, R. V. 1989. Building Large Knowledge-Based Systems. Addison-Wesley
  • Lighthill, Professor Sir James. 1973. "Artificial Intelligence: A General Survey." In Artificial Intelligence: a paper symposium. Science Research Council
  • Lucas, John. 1961. "Minds, Machines and Gödel." In Minds and Machines, ed. A. R. Anderson. Englewood Cliffs: Prentice Hall.
  • McCarthy, John; Minsky, Marvin; Rochester, Nathan; Shannon, Claude (1955) "A Proposal for the Dartmouth Summer Research Project on Artificial Intelligence." [2]
  • McCarthy, John, et P.J. Hayes. 1969 "Some philosophical problems from the standpoint of artificial intelligence." Machine Intelligence 4: 463–502.
  • Minsky, Marvin (1967) Computation: Finite and Infinite Machines. Englewood Cliffs in Nova Caesarea: Prentice-Hall.
  • Minsky, Marvin (2006) The Emotion Machine. Novi Eboraci: Simon & Schusterl, ISBN 0-7432-7663-9.
  • Moravec, Hans. 1976. The Role of Raw Power in Intelligence. Textus interretialis.
  • Moravec, Hans. 1988. Mind Children. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Murray, Arthur T. 2020. Artificial Intelligence in Ancient Latin. Amazon Books.
  • NRC (1999) Developments in Artificial Intelligence. Funding a Revolution: Government Support for Computing Research. National Academy Press.
  • Needham, Joseph. 1986 Science and Civilization in China, vol. 2. Caves Books Ltd.
  • Newell, Allen, et H. A Simon. 1963. "GPS: A Program that Simulates Human Thought." In Computers and Thought, ed. E. A. Feigenbaum et J. Feldman. McGraw-Hill.
  • Newell, Allen, et H. A. Simon. 1976. "Computer Science as Empirical Inquiry: Symbols and Search." Communications of the ACM 19.
  • Searle, John. 1980. "Minds, Brains and Programs." Behavioral and Brain Sciences 3 (3): 417–57.
  • Searle, John. 1999. Mind, language and society. Novi Eboraci: Basic Books, ISBN 0-465-04521-9, OCLC 231867665 43689264.
  • Shapiro, Stuart C. 1992. "Artificial Intelligence." Encyclopedia of Artificial Intelligence (ed. Shapiro, Stuart C.; 2nd ed.). New York: John Wiley, pp. 54–57.
  • Simon, Herbert A. 1965. The Shape of Automation for Men and Management. Novi Eboraci: Harper & Row.
  • Turing, Alan. 1950. Computing Machinery and Intelligence. Mind 59 (#236) 433–60.
  • Wason, P. C. & D. Shapiro. 1966. Reasoning. New horizons in psychology (edidit B. M. Foss). Harmondsworth: Penguin
  • Weizenbaum, Joseph. 1976. Computer Power and Human Reason. San Francisco: W. H. Freeman & Company. ISBN 0-7167-0464-1.


Tags:

Intellegentia Artificialis Intellegentia artificialis in mythis, fabulis, coniecturisIntellegentia Artificialis Historia investigationis intellegentiae artificiosaeIntellegentia Artificialis Philosophia A.I.Intellegentia Artificialis Problemata A.I.Intellegentia Artificialis Nexus externiIntellegentia Artificialis NotaeIntellegentia Artificialis BibliographiaIntellegentia ArtificialisDisciplinaEnchiridionInformaticaIntellegentiaMachinaSystema

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Cumulus stellarum apertusBibliaSubiectum (grammatica generalis)Lignum scientiae boni et maliLettoniaTulbiumVicimediaNumerusKnezusCivitas PalaestinaeIaponiaNeoplasmaRosarium (oratio)Alexander MagnusPalaestra LatinaCroatiaEpiscopusPortugalliaPistillumAulus GabiniusGraeceRoma antiquaCarolus PuigdemontDies solarisPulmoPhurnu CorypheFossa MariannensisConfirmatioAldous HuxleyRomani antiquiAngliaGeneticaSussexiaLaotiaAngoliaPoloniaLingua HomericaZodiacusDies IovisMalaviaLiber GenesisGermaniaMMMSignumAlbaniaPeriodica LatinaIuppiter (planeta)Narcissus (mythologia)Abbatia MurbacensisVicimaniaGeorgia MeloniEvangeliumUniversitas OxoniensisImperium OttomanicumInformaticaVisigothiMonacumUmerusMons igniferParensPrimum bellum mundanumIPv6Carolus III (rex Britanniarum)AntipsychoticumPhilippus BiagioliAbecedarium Phoneticum Internationale🡆 More