Liber Genesis (Graece Γένεσις, origo; Hebraice בְּרֵאשִׁית Bərēšīṯ, in principio, quo verbo liber incipit) est primus bibliorum Hebraicorum (Thanach) et Veteris Testamenti Christiani liber.
Thora sive Pentateuchus | |
---|---|
בְּרֵאשִׁית "in principio" | Liber Genesis |
שְׁמוֹת "nomina" | Liber Exodus |
וַיִּקְרָא "et vocavit" | Liber Leviticus |
בְּמִדְבַּר "in deserto" | Liber Numeri |
דְּבָרִים "verba" | Liber Deuteronomii |
Quaestio, quis librum Genesis conscripsisset, multas et varias disputationes incitavit (vide: Thora).
Secundum prima capitula Genesis, Deus sex diebus lucem ex obscuritate, Terram, universum totum ex chaos, animalia cuncta, herbas arboresques omnes hominesque primos creavit Adam et Evam, qui propter inoboedientiam expulsi sunt ex paradiso.
Genesis etiam de Noë eiusque familia narrat ; illi Deus imperavit ut arcam ingentem aedificaret et ex omnibus animalibus duo utriusque sexus intromitteret quia factus est populi malorum et Deus eos voluit punire diluvio magis quibusdam imbribus.
Deus Abram(Abraham in futuro sit) peregrinari instruit ex domo sua relinquenti in Mesopotamia (Iraco hodierno) ad terram Chanaan testamentum faciens proles eius multiplicasti sicut sidera in caelo, quamquam illes in terra aliena oppressiones passuros esse. Deus probavit Abraham postulando Isaac immolare. Abraham transfixurus cultro filium suum Isaac, manu retentus est a Deo.
Opinio antiqua Iudaeorum et Christianorum fuit Moysen huius libri auctorem fuisse; hodie autem eruditi discrepant, originem priscam annis 500–450 a.C.n. habentes.
Versus Genesis 1:1–2 saltem tribus modis distinctis in linguas hodiernas conversi sunt.
Vulgata et plurimae versiones in alias linguas primam interpretationem sequuntur, sed nonnullae versiones hodiernae secundae vel tertiae interpretationi favent.
Vide Librum Genesim apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Librum Genesim spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Liber Genesis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.