Additamenta Estheris

Additamenta Estheris sunt sex loci Libri Estheris qui non in manuscriptis Hebraicis, sed in versione Graeca Septuaginta interpretum reperiuntur.

Haec additamenta canonica in Ecclesia Catholica Romana, Ecclesia Orthodoxa, Ecclesiis Orthodoxis Orientalibus, atque Ecclesia Syrorum Orientalium, sed apud Iudaeos et Protestantes apocrypha habentur.

Additamenta Estheris
Pictura Tentoreti hunc versum additamentorum Estheris depingens: "Cumque [Assuerus rex] elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput" (15.10 in Vulgata Clementina)

In Triginta novem articulis Ecclesiae Anglicanae "reliquum libri Hester" numeratur inter scripta quae "(ut ait Hieronymus) legit quidem Ecclesia ad exempla vitae et formandos mores; illos tamen ad dogmata confirmanda non adhibet".

In praefatione Novae Vulgatae historia versionum Latinarum relata est:

Liber ESTHER in Ecclesia legitur secundum duas formas canonicas. Textus Hebraicus a s. Hieronymo translatus exstat in editione Vulgata in Est 1, 1-10,3. Textus Graecus non est simplex versio, sed retractatio libri Hebraici, largiter aucta et etiam partim transformata. Partes, quae in libro Hebraico desunt, s. Hieronymus addidit post versionem textus Hebraici (in Vulgata 10, 4–16, 24). Editio Graeca condicioni Iudaeorum in diaspora degentium aptata est, ut apparet in transformato decreto regio Mardochaei (8, 12 et 8, 12u-cc = Vulgata 16, 17-24). Huic mutationi congruit in versione Vetere Latina textus Graeci omissio pugnae (9, 1-2.5-19). In hac omissione et aliis lectionibus variantibus, in quibus distat a textu manu scriptis Graecis tradito, versio Vetus Latina textum Graecum primigenium conservavit.

Haec additamenta sunt:

  • Additamentum A: de somnio Mardochaei
  • Additamentum B: de edicto ab Amane contra Iudaeos dictato
  • Additamentum C: de precibus Mardochaei et Estheris
  • Additamentum D: de adventu Estheris coram rege
  • Additamentum E: de edicto Mardochaei pro Iudaeis dictato
  • Additamentum F: interpretatio somnii Mardochaei et colophon

Notae

Nexus externi

Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

Genesis • Exodus • Leviticus • Numeri • Deuteronomium • Iosue • Iudicum • Ruth • I Samuelis • II Samuelis • I Regum • II Regum • I Paralipomenon • II Paralipomenon • Esdrae • Nehemiae • Esther • Iob • Psalmi • Proverbia • Ecclesiastes • Canticum Canticorum • Isaias • Ieremias • Lamentationes • Ezechiel • Daniel • Osee • Ioël • Amos • Abdias • Ionas • Michaeas • Nahum • Habacuc • Sophonias • Aggaeus • Zacharias • Malachias •

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

Thobis • Iudith • Additamenta Estheris • Sapientia • Ecclesiasticus • Baruch • Epistula Ieremiae • Additamenta Danielis • I Maccabaeorum • II Maccabaeorum • III Esdrae • Oratio Manassae • Psalmus 151 • III Maccabaeorum • IV Esdrae • IV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeum • secundum Marcum • secundum Lucam • secundum Ioannem • Actus Apostolorum • Epistulae: ad Romanos • I ad Corinthios • II ad Corinthios • ad Galatas • ad Ephesios • ad Philippenses • ad Colossenses • I ad Thessalonicenses • II ad Thessalonicenses • I ad Timotheum • II ad Timotheum • ad Titum • ad Philemonem • ad Hebraeos • Iacobi • I Petri • II Petri • I Ioannis • II Ioannis • III Ioannis • Iudae • Apocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice) • Η Αγία Γραφή (Graece) • Biblia (Latine)

Tags:

ApocryphaBiblia HebraicaCanon (Biblia)Ecclesia Catholica RomanaEcclesia OrthodoxaEcclesia Syrorum OrientaliumEcclesiae Orthodoxae OrientalesIudaeiLiber EstherProtestantesSeptuaginta

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

ForsTransmissio datorumFenestraArs ingeniariaMedium aevumGeorgius (sanctus)Copiae militares Civitatum FoederatarumUniversitas YalensisFlumen oceaniYouTubeDuodecim tabulaeFacialis (actus sexualis)Civitas sui iurisActus sexualesParlamentum EuropaeumLaurentius BrancatiHerbarius (pseudo-Apuleius)15 AprilisAlaudidaeTrump International Hotel and Tower (Sicagum)AngoliaLudovicus CarrollDermatoma (Anatomia)CluniacumRes publica Capitis ViridisVladimirus Zelens'kyjArtes liberalesHelvetiaBellumAmorBibliothecaCritognatusLaophoriumPlaustrumEducatio RomanaAsiaAfrica AustralisVelociraptorReligioAugustus (imperator)AnimaLingua Batava CapitensisLiberiaLitterae GraecaeOctoShinji KagawaLibri LatiniAcademia Lugduno-BatavaIordaniaAltum (Pedemontium)Franciscus BoehmNumerus piVocalisLinguae IndoeuropaeaeValetudinariumRegio CzernovicensisIncursioUlixesMuscariAequationes LagrangiChlorumCommerciumPinusLatinitas vivaAvesDoctorPisistratusRes publica popularis democratica CoreanaClemens Desessard🡆 More