Abraham vel Abrahamus (Hebraice אברהם, scilicet 'pater multitudinis'; Graece Aβραάμ) cuius nomen natale fuit Abramus est opinabilis religionum Abrahamicarum patriarcha et eponymus, inter quas Iudaismus, Christianitas, et Islam.
Ipse, apud Biblia Hebraica et Alcoranum, per eius filios Ismaele et Isaaco, proavus multarum tribuum factus est, inter quas Ismaelitarum, Israelitarum, Midianitarum, Edomitarum. Abrahamus vicissim fuit prognatus Sem filii Noe. Christiani Iesum prognatum Abrahae per Isaaco, Musulmani Mahometum prognatum Abrahae per Ismaele fuisse credunt.
Narratio in Libro Genesis vitam Abrahae vel Abrahami antea cogniti nomine Abrami narrans, eius partes repraesentat ut partes quae solum per pactionem monotheisticam inter eum et Singulum Deum peragere poterat. Alcoranum fabulas de Abrahamo et eius progeniebus habet quae fabularum Bibliorum similes sunt. Abrahamus in Islam propheta, patriarcha, et nuntius agnoscitur, exemplar Musulmani absoluti et perfecti, et corrector Kaabae.
Interpretes hodierni plerumque habent fabulam Abrahae in Genesi non per memorias orales traditam, sed in circulis litterariis saeculorum sexti et quinti a.C.n. excogitatam, cum Israelitis in exilio pro certo adfirmaret quod, contra eversionem Hierosolymatis, Templi, regnique Davidici, ratio quae Yahweh eorum maioribus habuerat historica suppeditaret fundamenta, super quae spem rerum futurarum ponere possent. Societas Abrahae cum Mamre et Hebrone, in meridie, in terra Hierosolymatis et Iudaeae, subicit hanc regionem fuisse primam eius cultus sedem, nonnullas autem memoriae orales priorem historiam fortasse continere.
Vita Abrahae Liber Genesis (11:26–25:10) Bibliorum Hebraicorum enarratur.
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Abraham spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Abraham, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.