Schola

Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt.

Schola

Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees.

Vide etiam paginam discretivam: Schola (discretiva)

Schola est institutio in qua discipuli erudiuntur.

Schola
Schola, Melbourne High School, Melburniae in urbe situs. Imago anni 2006.
Schola
Pictura Alberti Anker (1896).

Etymologia

Vocabulum schola, a Graeco antiquo σχολή deductum, primum 'otium, vacivum tempus' significabat.

De scholis Romanis

Imperii Romani temporibus omnia fere municipia curaverunt, ut liberi pretio vel parvo vel etiam nullo in scholis, quas ludi litterarii nomine instituissent, elementa discerent. Plerique magistri in pergulis ad fora municipiorum sitis docere solebant, cum interea parentibus divitioribus servi eruditi saepe pro magistris erant privatis.

His in scholis liberi primum itteras Latinas, tum Graecas discebant. Siquis discipulus bonus fuit, eum magister praemio donavit, sin malus, verberavit. Post annum quintum, discipuli legere et scribere potuerunt; computare autem numeris Romanis admodum difficile fuit, itaque discipuli aliqua ex parte ratiocinando quoque instruebantur.

Post ludum qui artibus bonis operam dare vellent, apud grammaticos opera scriptorum magnorum legerunt. Ex quibus grammaticis nemo melius est notus illo Orbilio plagoso, quem Horatius in alterius libri epistula prima (versibus 70–71) commemoravit.

Grammaticis autem exauditis apud rhetores, quorum perpauci tantum et in maximis quidem urbibus illustrissimisque fuerunt, adulescentuli, qui quidem pretium eruditionis maximum solvere possent, artibus trivii studebant.

Rhetorem autem in urbe Roma primum Vespasianus imperator Quintilianum Calagurritanum instituit. Rhetorum sedes praecipuae saeculis quarto quintoque fuerunt Augustae Treverorum et Burdigalae (ubi Ausonius docuit), Arelati, Mediolani (ubi Augustinus), Romae, Karthagine, Alexandriae, Antiochiae (ubi Libanius), Nicaeae, Nicomediae, Constantinopolique.

Sed ne filiae quidem ex divitibus parentibus natae ab eruditione et ab artibus imprimis pingendi et musicis alienae fuerunt, ut Ovidius illud "sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae" exclamare potuerit (Ars 2.281).

Sententiae de scholis

"Non scholae, sed vitae discimus." "Non vitae sed scholae discimus."—Lucius Annaeus Seneca minor (Epistulae morales ad Lucilium 106.12).

Index scholarum

Vide Index scholarum.

Nexus interni

Nexus externi

Schola  Vicimedia Communia plura habent quae ad scholas spectant.

Tags:

Schola EtymologiaSchola De scholis RomanisSchola Sententiae de scholisSchola Index scholarumSchola Nexus externiScholaDisputatio:ScholaFormula:InvitatioSpecialis:Conventum aperireVicipaedia:Paginae protectae

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

AngliceIuppiter (planeta)Nervus ilioinguinalisSubiectum (grammatica generalis)1972ScacciElectronicaFranciscus (papa)GeologiaRonaldus ReaganSeptentrionesArteria coronaria dextraMorbus comitialisVicinuntii11 AprilisLingua HebraicaCertamen mundanum pedilusoriumLucius Annaeus Seneca minorSestertiusRichardus Dedekind24 AprilisAb urbe condita libriReligioPapaSlovaciaVicicitatioPalesFaustina minorFranciscus AssisiensisGregorius MagnusViciAttila (rex Hunnorum)Homo neanderthalensisMahometusThessalonicaNicolai Klimii iter subterraneumConfessiones (Augustinus)Ursus maritimusTrypanophobiaHarrius PotterHarpyiaeTurma Pedilusoria Nationalis AnglicaCarolus III (rex Britanniarum)DemocratiaLinguisticaEcclesia Catholica RomanaArs ingeniariaGregorius MendelAbecedarium Phoneticum InternationaleAfganiaHydrargyrumHaravesnesSalusHunniNovum EboracumMare MediterraneumPelopsBibliotheca AlexandrinaMilleVientianaRexBellumMaria Antonia Austriaca (regina Franciae)Scientista2022RhythmusEducatio inclusivaLexiconPraemium Nobelianum🡆 More