Winston Churchillus, plene Winston Leonard Spencer Churchill (natus 30 Novembris 1874 in Palatio Blenhemiensi iuxta Woodstock Angliae; Londinii mortuus die 24 Ianuarii 1965) fuit primus minister Britanniarum ab anno 1940 ad annum 1945 et ab 1951 ad 1955.
Churchill, qui etiam praestantissimus orator erat, officio praefecti Britanniae annis secundi belli mundani functus est.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Randolphus Churchillus, vir publicus, Winstoni pater fuit. Ioaneta Jerome, orta e familia diviti Americana, fuit mater. Ab anno 1881 Winston apud scholas in Ascot et Bristelmestuna, deinde usque ad annum 1892 apud scholam Harroviensem studuit.
Churchill miles fuit pro patria Britannia inter annos ab 1894 ad 1899. Anno 1898 in Sudania praefectus equitum meruit. Insequenti anno in Africa Australi bello Boerico rebus diurnariis operam dedit.
Anno 1900 cursum honorum in rebus politicis incepit et in parlamentum pro factione Conservativa electus est. Ab anno 1904 usque ad annum 1924 cum ad antiquam suam factionem rediit, Churchill tamen ad factionem Liberalem pertinuit.
Anno 1908 Clementinam Hozier in matrimonium duxit et ex ea quinque liberos (q.s. Diana, Randolphus, Sara, Marigold et Maria) genuit.
A die 6 Novembris 1924 usque ad diem 4 Iunii 1929 Churchill fuit cancellarius scaccarii, id est aerarii minister.
Mense Maio 1940 Adolphus Hitler post Poloniam, Daniam et Norvegiam etiam contra Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum et Franciam proelium commisit et eas profligavit. Churchill, qui iam ab anno 1933 Britannicos de summo periculo ab Adolpho Hitler effecto admonebat, Britanniarum primus minister creatus est. In acerbitatibus rerum et inter belli horas Churchill nihil nisi sanguinem, laborem, lacrimas et sudorem se Britannis promittere nuntiavit.
Mense Iulio 1945 quamquam belli victor Churchill in petitionibus a factione Laboris, Clemente Attlee duce, profligatus est, sed anno 1951 iterum primus minister electus est. Quod officium usque ad diem 5 Aprilis 1955 retinuit, successore Antonio Eden.
Churchill sodalis Regalis Societatis Londiniensis anno 1941 cooptatus est. Anno 1953 propter opera historica et biographica necnon orationes Nobelianum Litteraturae Praemium accepit.
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Winston Churchill spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Winston Churchill spectant. |
Carolus Ritchie • Aretas Akers-Douglas • Herbertus Gladstone • Winston Churchill • Reginaldus McKenna • Ioannes Simon • Herbertus Samuel • Georgius Cave • Eduardus Shortt • Gulielmus Bridgeman • Arthurus Henderson • Gulielmus Joynson-Hicks • J. R. Clynes • Herbertus Samuel • Ioannes Gilmour • Ioannes Simon • Samuel Hoare • Ioannes Anderson • Herbertus Morrison • Donaldus Somervell • Iacobus Chuter Ede • David Maxwell-Fyfe • Gulielmus Lloyd George • Ricardus Augustinus Butler • Henricus Brooke • Franciscus Soskice • Roy Jenkins • Iacobus Callaghan • Reginaldus Maudling • Robertus Carr • Roy Jenkins • Merlyn Rees • Gulielmus Whitelaw • Leo Brittan • Duglassius Hurd • David Waddington • Kenethus Baker • Kenethus Clarke • Michael Howard • Ioannes Straw • David Blunkett • Carolus Clarke • Ioannes Reid • Jacqui Smith • Alanus Johnson • Theresa May • Amber Rudd • Sajid Javid • Priti Patel • Suella Braverman • Grant Shapps • Suella Braverman • Iacobus Cleverly Capsae cognatae: Primi ministri Regni Britanniarum | |
Winston Churchill • Clemens Attlee • A. V. Alexander • Emmanuel Shinwell • Winston Churchill • Haroldus Alexander • Haroldus Macmillan • Selwyn Lloyd • Gualterus Monckton • Antonius Head • Duncan Sandys • Haroldus Watkinson • Petrus Thorneycroft • Dionysius Healey • Petrus Carrington • Ian Gilmour • Roy Mason • Fridericus Mulley • Franciscus Pym • Ioannes Nott • Michael Heseltine • Georgius Younger • Thomas King • Milcolumbus Rifkind • Michael Portillo • Georgius Robertson • Galfridus Hoon • Ioannes Reid • Desmondus Browne • Ioannes Hutton • Robertus Ainsworth • Gulielmus Fox • Philippus Hammond • Michael Fallon • Gavinus Williamson • Penelope Mordaunt • Ben Wallace • Grant Shapps Capsae cognatae: Primi ministri Regni Britanniarum | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Winston Churchill, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.