Vagina, vagina muliebris, sinus pudendi, sinus pudoris, vel colpos (Graece κόλπος), est membrum gignendi feminae multorum mammalium, accurate ductus qui circa 8-10 cm patet et in extremo postici in portionem, partem cervicis uteri, transit.
Structura eius ex tunica mucosa et stratis diversis constituit.
Coitu ineunte accipit penem et eiaculatum. Sub partu infantes in hominibus vel pulluli in animalibus per vaginam nascuntur.
Vagina tubum longitudine inter 8 et 12 cm format. Superficie externa anteriore invenitur adversum aditum impressio longa at tenuis urethra formata, vocatur carina urethralis vaginae.
Vaginae parieti crassitudo circiter 3 mm est. Ei mucosa et strata sunt, ab interiore (volumine) ad externiorem
In extremo posticus transitus in cervicem uteri (portionem vaginalem uteri) locatus est, quo una ex zonis transitionalibus corporis humani invenitur, pariter locus infectionis frequentioris.
Pleraeque partes vaginae absconditae et ab externo non directe visibiles sunt, unica tantum introitus pars vulvae. Vagina inter urethram (anterius) et rectum (posterius) interposita. Supra invenitur uterus duobus cum ovaria.
Vicimedia Communia plura habent quae ad vaginam spectant (Vagina, Vaginas). |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vagina, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.