Marcus, evangelista, est auctor secundi evangelii.
Sanctus celebratur ab Ecclesia Catholica die 25 Aprilis.
Iohannes, qui cognominatur Marcus, in Actibus Apostolorum et in epistulis quibusdam commemoratus, ut videtur, Evangelista ille est, cuius dies festus agitur ante diem septimum Calendas Maias. Ipse Hierosolymae domicilium habebat; cuius mater Maria dicebatur, et sobrinus Barnabas. Eius domus discipulis usui erat; ubi fortasse Iesus cum Apostolis novissimam cenam fecerat. Marcus autem de eorum numero non fuit. Paulum in primo itinere comitatus, eius vero ardorem non participavit, ita ut a Perge Pamphyliae reversus sit solus Hierosolymam. Barnabam, qui cum Paulo propter eum disceptaverat, comitatus est Cyprum. Deinde se, discipuli loco et interpretis, ad Petrum Romae coniunxit. Tandem Paulo in custodiam tradito ministravit. Omnia, quae narravit in commentariis suis, qui Evangelium dicuntur, - ut sanctus Irenaeus, Tertullianus et sanctus Clemens Alexandrinus demonstrarunt - ea sunt, quae a Petro audierat; qui commentarii inter annos sexagesimum et septuagesimum pro Romanis Christi fidelibus scripti sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Marcum spectant (Mark the Evangelist, Saint Mark). |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Marcus (evangelista), which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.