Clitoris

Clitoris (-idis, f., nomen scientificum, e Graeco κλειτορίς), lingua Latina antiqua landica (-ae, f.), est sexuale mulierum mammaliumque muliebrium organum.

Clitoridem Realdus Columbus anno 1559 sic descripsit:

Clitoris
Clitoris (in medio)
Clitoris
De re anatomica
Processus igitur hi ab utero exorti prope id foramen, quod os matricis vocatur, extra abdomen exeunt, supra pubem ascendunt : desinunt autem in particulam quamdam excelsam in vulvæ apice circumvolutam supra id foramen, unde lotium exit. Et hæc lector candidissime illa, illa preæcipue sedes est delectationis mulierum, dum venerem exercent, quam non modo si mentula confricabis, sed vel minimo digito attrectabis, ocius aura semen hac, atque illac præ voluptate vel illis invitis profluet. Hanc eandem uteri partem dum Venerem appetunt mulieres, et tanquam æstro percitæ virum appetunt, ad libidinem concitatæ : si attinges, duriusculam & oblongam redditam esse comperies : adeo ut nescio quam virilis mentulæ speciem præ se ferat. Hos igitur processus, atque eorundem usum cum nemo hactenus animadverterit, si nomina rebus a me inventis imponere licet, amor Veneris, vel dulcedo appelletur. Non dici posset quantopere admirer tot præclaros Anatomicos, tam pulchram rem, tanta arte effectam, tantæ utilitatis gratia, ne olfecerint quidem. Vos autem, qui in has meas lucubrationes Anatomicas legendas incideritis, scitote absque processibus, quos ego vobis paulo antea fideliter descripsi, neque mulierem aliquam in Veneris amplexibus delectationem percepturam fuisse, nullos fœtus concepturam. Non enim absque mutua maris, et fœminæ voluptate concipi posse crediderim. Sed de his satis.
– Realdus Columbus, De re anatomica (1559), Lib. XI, De visceribus, Cap. XVI, De utero, sive De matrice

Bibliographia

Clitoris 

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!


Tags:

1559Femina (sexus)GraeceLandicaLingua LatinaMammaliaMulierOrganum sexualeRealdus Columbus

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Lingua BatavaByzantiumimmobileIosephus StalinTheodorus I LascaresHomo sapiensButaniaAlexius NavalnyjLucius Annaeus Seneca minorConstantinus XI PalaeologusPulmoGregorius MendelQCatharina SenensisIohannes VermeerTallinnaSextus (discretiva)OxoniaTabula administrativa FranciaeFelesRomaniaMaria de BituriaGastellusIanusCairusLucia SalaniHerculaneumScacciApoplexia cerebriIaderColumbiaRes publica SinarumSex.Adamnanus de IonaUniversumRecep Tayyip ErdoğanBenedictus de NursiaCulturaGlacies edibilisMasturbatioAsiaMagnalia Christi AmericanaHTMLAbecedarium LatinumBernardus MembeAestus marinusPublius Ovidius NasoVicimediaMarcus (evangelista)PSR B1257+12 bLavaniaSueciaGeorgius (sanctus)ArchitecturaGulielmus ShakesperiusInfinitas13 AprilisPraeconium mercatoriumSystema internumFamilia Thomae Mori (pictura)Donaldus TrumpC++Franciscus VerellenLingua Francogallica2003Malus sieversiiCivitates FoederataeAssar TabriziGulielmus MarconiPaulus Chet GreeneFloridaSingapura🡆 More