Vide etiam paginam discretivam: Asia (discretiva)
Ăsĭa (-ae, f.) est maxima frequentissimaque orbis terrarum continens, plerumque in hemisphaeris Orientali et Septentrionali situs. Ea 8.7 centesimas Telluris areae superficialis, et 30 centesimas eius areae terrestris contegitur, atque circa 3.879 billiones (60 centesimas) omnium hominum sustinet. Saeculo vicensimo, numerus hominum Asianorum paene quater crevit.
Definitur Asia secundum definitiones similes, ab Encyclopaedia Britannica et National Geographic Society oblatas, ut quattuor quintae terrarum emersarum Eurasiae (parte occidentali Eurasiae ab Europae occupata) ad orientem Canalis Suesiensis et Uralium, atque ad meridiem Caucasi (vel depressionis Kumo-Manyczensis appellati) et marium Caspii et Ponti. Finitur ad orientem ab Oceano Pacifico, ad meridiem ab Oceano Indico, et ad septentriones ab Oceano Arctico. Unam continet civitatem in Mari Mediterraneo: Cyprus. Asia—toponymum ex antiquitate classica—contra eius magnitudinem et diversitatem, "est plus notio culturalis," regiones et populos diversos comprehendens, quam res physica eiusdem generis. Latissime variatur Asia inter et intra suas regiones quae ad greges ethnicos, culturas, circumiectus, res oeconomicas, nexus historicos, et systemata gubernationis spectat.
Deserta sunt in Asia Arabia (pars Sahara) et Gobi. Plerique homines ominum civitatum Sinam incolunt (33% continentis). Buddhismus et Hinduismus sunt religiones populares.
In Geoschemate Consociationis Nationum Asia dividitur in has sex partes:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Asiam spectant. |
Vide Asia apud Viciviam. |
Situs geographici et historici: Locus: • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Civitates | Atropatene · Afgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesa · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Chirgisia · Corea meridiana · Corea septentrionalis · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabici Coniuncti · Georgia · Iaponia · Iemenia · India · Indonesia · Iordania · Iracum · Irania · Israël · Kazachstania · Laotia · Libanus · Malaesia · insulae Maldivae · Mongolia · Nepalia · Omania · Pakistania · Philippinae · Quataria · Russia · Sinae · Singapura · Syria · Tadzikistania · Taprobane · Thailandia · Timora Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia |
---|---|
Civitates statu dubio | Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Ossetia Meridionalis · Taivania |
Territoria obnoxia et statu dubio | Acroterium et Decelea · Casmiria · Territoria Palaestinensia |
Africa · America · Antarctica · Asia · Europa · Oceania
This article uses material from the Wikipedia Latina article Asia, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.