Antonius Vivaldi

Antonius Lucius Vivaldi (Italice Antonio Lucio Vivaldi; natus Venetiis die 4 Martii 1678 - mortuus Vindobonae die 28 Iulii 1741), Presbyter Ruber (Italice il Prete Rosso) ob colorem comae per ludibrium appellatus, fuit compositor Barocus Italicus, presbyter, et violinista sollertissimus, ex maximis compositoribus Barocis, qui vivus omnem per Europam gratia ac virtute pollebat.

Hodie notus est plerumque ob aliquot concentus pro instrumentis, praecipue pro violina, atque propter sacra opera choralia et plus quam quadraginta melodramata. Notissimum opus eius est Quattuor anni tempora, series quattuor concentuum pro violina.

Wikidata Antonius Vivaldi
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Vivaldi: imago
Antonius Vivaldi: imago
Antonius Vivaldi: subscriptio
Antonius Vivaldi: subscriptio
Nativitas: 4 Martii 1678; Venetiae
Obitus: 28 Iulii 1741; Vindobona
Patria: Res publica Veneta
Nomen nativum: Antonio Lucio Vivaldi

Familia

Genitores: Giovanni Battista Vivaldi; Camilla Calicchio
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Vindobona

Compositae sunt multae ex eius compositionibus pro grege musico mulierum Valetudinarii Pietatis (Ospedale della Pietà), domo puerorum desertorum, apud quam Vivaldi ab anno 1703 usque ad 1715 et a 1723 ad 1740 operam dedit. Fama fruebatur ob suas operas Venetiis, Mantuae, Vindobonae productas. Vivaldi postquam in Carolum VI imperatorem incidit, honorem petens Vindobonam migravit. Imperator autem mox obiit, et musicographus, sine constanti quaestus fonte, mortuus est pauper.

Musica Vivaldiana, compositore vivo, populo satis grata fuit, sed favorem populi deinde amisit, usque ad eius redintegrationem primo saeculi vicensimi dimidio factam. Vivaldi hodie numeratur inter musicographos Barocos populo gratissimos, quorum musica latissime in tabulis auditoriis est incisa.

Vita

Pueritia et adulescentia

Antonius Vivaldi 
Templum ubi Vivaldi baptizatus est: Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae Bragorae, Sestiere di Castello Venetiarum.
Antonius Vivaldi 
Prima editio operis quod inscribitur Juditha triumphans.
Antonius Vivaldi 
Adumbratio a Petro Leone Ghezzi adumbratus, Romae, 1723.
Antonius Vivaldi 
Antonius Vivaldi anno 1725.
Antonius Vivaldi 
Frontispicium libelli Il teatro alla moda.


Antonius Lucius Vivaldi Venetiis in capite Reipublicae Venetae anno 1678 natus est. Statim ab obstretice baptizatus est domi; quo facto creditum est eius vitam in periculo fuisse, quomodo nescitur. Praesens baptismus veri similiter ei est collatus ob infantis ipsius aegritudinem vel fortasse ob terraemotum qui urbem eodem die tremefecit; nam mater, terraemotum metuens, eum in sacerdotium dedicavisse putatur. Ritus in templo baptismi post duos menses factus est.

Parentes compositoris fuerunt Ioannes Baptista Vivaldi et Camilla Calicchio, ut nomina in tabulas Sancti Ioannis Bragorae relata sunt. Puero erant quinque fratres: Margarita Gabriela, Caecilia Maria, Bonaventura Thomas, Zanetta Anna, et Franciscus Gaetanus. Pater, tonsor antequam violinista professionalis factus esset, Antonium fidiculis psallere docuit, deinde per regionem iter fecit, violina una cum filio psallens. Antonius aetate perparva discere coepit, ita ut ampla doctrina musica in eo viginti quattuor annos nato inesset, cum in Valetudinario Pietatis operari coeperet. Ioannes Baptista fuit unus ex conditoribus societatis musicorum cui nomen erat Sovvegno dei musicisti di Santa Cecilia.

Vivaldi, viginti quinque annos natus, presbyter ordinatus est, sed numquam, valetudine excusatus, ministerium sacerdotale exercuit.

Opera

  • Quattuor anni tempora
  • Inventio harmonica (Italice "L'Estro Armonico")

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Antonius Vivaldi  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Vivaldi spectant.


Tags:

Antonius Vivaldi VitaAntonius Vivaldi OperaAntonius Vivaldi NotaeAntonius Vivaldi BibliographiaAntonius Vivaldi Nexus externiAntonius Vivaldi1678174128 Iulii4 MartiiAetas Baroca (musica)ChorusColorCompositorEuropaInstrumentum musicumItaliaLingua ItalianaMelodramaPresbyterVenetiaeVindobonaViolinaVita

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Lingua SanscritaCivilitasVaginaChristusSclopetum striatumFundusMacedonia SeptentrionalisAngoliaLiberAdamnanus de IonaIsraëlTabula administrativa FranciaeSecurisAnacletusThe Mule (pellicula 2018)QNationes mundiBelgicaPhradaEcclesiaVelociraptor1999Regio MoscuensisAequatoriaIohannes fac totumBellum2003GoogleUroborusMoles Trium AngustiarumSextus (discretiva)BlogVicilibriFloridaSeattlumXensiaVicimediaMuseum BritannicumVitaDivina comoedia29 DecembrisVenetiaeEpiscopusConsulBotaniceCommunismusPetropolisSingapuraDaniaPapaBurdigalaCaeruleusSericumKalendae MaiaeFumisugiumUniversumTârgu CărbuneștiHomo sapiens258ApodaAugustus (imperator)Bellum frigidumHistoriaMetaphoraCarolus PuigdemontImperium Romanum OrientaleLiuva II (rex Visigothorum)KatovicumLingua BatavaUrbs2024ChocoboRobigalia🡆 More