Augusta Praetoria seu Augusta Praetoria Salassorum (Italiane: Aosta; Francogallice: Aoste) est Urbs Italiae et municipium, circiter 34 580 incolarum, locus princeps Liberæ Regionis Vallis Augustanæ.
Urbani Augustani vel Augustenses appellantur.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Augusta Prætoria in septentrionali Italia in valle fluminis Duriae Maioris sita est, loco ubi viæ convallium Sancti Bernhardi Magnae et Parvae inter se occurrunt.
Imperator Augustus valle a Terentio Varrone Murena expugnata collocavit coloniam quam a se ipso Augusta appellavit anno 15 a.C.n. in situ Salassorum Gallorum oppidi. Nonnulli Praetoriani urbem incolabant.
Augusta Prætoria statio in via Francigena fuit, quæ in Aevo Medio peregrinos super transitum Magni Sancti Bernardi Romam duxit. In itinerario Sigerici Augusta Prætoria (Agusta) statio XLVII fuit.
Ab anno 1024 Vallis Augustae pars comitatus postea ducatus Sabaudiae fuit, anno 1718 regni Sardiniae usque ad unificationem Italiae anno 1861.
Apud urbem statio ferriviae lineae ab urbe Augusta Taurinorum et aëroportus Corrado Gex sunt.
Ad septentrionem Augustae anno 1965 cuniculus Rupis Albae itineris ad Franciam constructus est.
Societas Cogne anno 1909 condita magnam ferrariam apud Augustam gerit.
Vestigia antiquitatis adhuc supersunt: muri turresque, Porta Praetoria, arcus triumphalis, theatrum, amphitheatrum, pons.
Monumenta medii aevi sunt ecclesia cathedralis Sanctae Mariae et Sancti Johannis, ecclesia Sanctorum Petri et Ursi et Aquaeductus Arvou magni.
Incolae Augustae Praetoriae praecipue lingua Arpitanica, lingua Romanica Alpium occidentalium, utuntur.
Augusta Prætoria provincia non est; vide Provincia Augustana.
Augusta Praetoria sedes episcopalis et sedes Dioecesis Augustana est.
Arpuilles, Beauregard, Bibian, Bioulaz, Borgnalle, Brenloz, Busséyaz, Cache, La Combe, Les Capucins, Chabloz, Champailler, Collignon, Cossan, Cotreau, Duvet, Entrebin, Excenex, Les Fourches, Laravoire, Montfleury, Movisod, Pallin, Papet, Pléod, Porossan, La Riondaz, La Rochère, Roppoz, Saraillon, Saumont, Seyssinod, Signayes, Talapé, Tsanté, Tzambarlet, Vignole.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Augustam Prætoriam spectant. |
Ancona • Aquila • Augusta Praetoria • Augusta Taurinorum • Barium • Bononia • Campus Bassus • Caralis • Catana • Florentia • Genua • Mediolanum • Messana • Neapolis • Panormus • Perusia • Potentia • Regium • Roma • Tergeste • Tridentum • Venetiae Capsae cognatae: Regiones Italiae • Capita provinciarum metropoleonque Italicarum | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Augusta Praetoria, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.