Australia

Australia (Anglice titulo pleniore Commonwealth of Australia) est monarchia constitutionalis in hemisphaerio australi sita, quae in continente Australiana, insula Tasmania, prope medium territorium in Antarctica, multisque insulis minoribus in oceanis Indico et Pacifico consistit.

Civitates vicinae sunt Indonesia, Timoria Orientalis, et Papua Nova Guinea ad septentriones, Insulae Salomonis, Vanuatu, et Nova Caledonia ad boreorientalem, et Nova Zelandia ad meridio-orientalem. Australia etiam insula maior orbe terrarum est, cuius fines ut absoluta continens saepe putantur; pars autem totius continentis geologicae est.

Wikidata Australia
Res apud Vicidata repertae:
Australia: insigne
Australia: insigne
Australia: vexillum
Australia: vexillum
Terra continens: Oceania
Territoria finitima: Indonesia, Nova Zelandia, Papua Nova Guinea, Timora Orientalis, Insulae Salomonis, Nova Caledonia, Vanuatu
Locus:
Caput: Camberra

Gestio

democratia repraesentativa, Monarchia constitutionalis, Foederatio
Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: Antonius Albanese
Consilium: Parliament of Australia
Iudicium: High Court of Australia
Situs interretialis

Populus

Numerus: 26 473 055
Sermo publicus: Australian English, lingua gesticulatoria Australiana
Zona horaria: UTC+10
Moneta: Australian dollar

Commemoratio

Paean: Advance Australia Fair

Sigla

ISO AU, AUS, 036; IOC AUS
Dominium interretiale: .au
Praefixum telephonicum: +61
Siglum autoraedarum: AUS

Tabula aut despectus

Australia: situs
Australia: situs

Caput est Canberra, sed maxima urbs est Sydneium. Civitas magnitudine civitatum orbis terrarum est sexta, totum continentem Australianum occupans, et in Australasia maxima civitas, quia insula non est finitima aliis civitatibus. Nomen Australia ex Latina exploratorum sententia Terra Australi natum est.

Historia

Australia 
Tabula geographica Australiana.

Australia abhinc annorum inter 42 000 et 48 000 ut videtur colebatur, cum Australianorum Aboriginum ex orientali Asiae antecessores advenissent. Terra ab Europaeis inventa est saeculo septimo decimo, cum visa et quattuor navigationibus visitata est. Duas continentis orientales partes Regnum Britanniarum vindicavit circa 1770, et primi coloni in Novam Cambriam Australem die 26 Ianuarii anni 1788 Britannicam coloniam poenalem deduxerunt. Relicta territoria a Regno Britanniarum anno 1829 vindicata sunt; fere omnes civitates serius ad Australiam formandam non fuerunt foederantes poenales colonias.

Kalendas Ianuarias anni 1901, Respublica Australiana (Anglice Commonwealth of Australia) orta est, Imperii Britannici dominium. Australia ab hoc anno est respublica sui iuris, sed ultimum vinculum legitimum cum Regno Britanniarum usque ad 1986 fractum est. Australia est monarchia constitutionalis, Carolo III rege regnante. Anno 1999, referendum factum est an constitutio mutaretur ut Australia in rem publicam liberam se commutaretur, cum praeside electo qui rege velut civitatis dux substitueret, sed defecit.

Die 12 Februarii 2008, administratio foederalis apologiam ad homines Aetatis Surreptae, rem controversam, proposuit.

Civitates et territoria

Australia in sex civitates et diversa territoria divisa est. Civitates sunt:

Australia 
Civitates et territoria Australiana.

Territoria sunt:

Australia et territoria minora numerosa habet velut Territorium Sinus Jervisianus, in Nova Cambria Australi, navalis basis administratum et maritimus capitis portus.

Diversa territoria externa incoluntur:

Varia territoria fere deserta sunt:

  • Insula Asmora et Cartiera
  • Insula Maris Curalii
  • Insulae Donalda et Heralda
  • Territorium Australianum Antarcticum

Territorium Capitale Australianum est locus capitis Canberrae, quae inter Melburnam et Sydneium, praecipuas urbes, condita est.

Aliae urbes magni momenti in Australia sunt Alitiae Fontes? (Anglice Alice Springs), Caerniae (Anglice Cairns), et Brisbana (litore Orientali), Darwin (litore septentrionali), Perthia (litore Occidentali), et Adelaida (litore meridionali). Fere 90 centesimae Australiae incolarum in urbibus habitant. Australia est membrum Consociationis Nationum, Asiatico-Pacificae Oeconomicae Cooperationis, et Consortionis Populorum, ordinum internationalium.

Politia

Communitas Australiae est monarchia constitutionalis: rex est caput civitatis, a gubernatore generali repraesentatus. Practice,? munus coronae (et ergo gubernatoris generalis) est satis caerimonialis. Exsecutivum imperium, in theoria? a regina repraesentatum, curia a primo administro directa exercetur. Primus minister fere semper est dux factionis quae maximam partem in Camera Repraesentantium, camera inferiori (cui sunt 150 scamna) bicameralis parlamenti, habet. Camera superior (76 scamnorum) est Senatus, in quo quaeque civitas a duodecim senatoribus repraesentatur, libere ex uniuscuiusque incolis territoriisque. Etiam tertio anno suffragia sunt, generatim cum medio senatu reelectionibus eligibili.

Geographia

Australia 
Photographema Australiae ex satellite.

Fere totum Australianum territorium desertica aut semidesertica deserta sunt. Quadraginta centesimae superficiei molibus harenosis teguntur. Solum occidentalis meridiei et orientalis meridiei anguli temperatum clima et moderate fertile terrenum habent. Septemtrionalis civitatis pars clima tropicum habet. Magna Curalii Obex, ingentis longitudinis, est maximum curalii saeptum mundi, quod ante litus boreorientalem iacet. Uluru, in media continente, est maximum mundi monolithum. Hic civitas 90 centesimas terrarum Oceaniae amplectitur. Etiam Australia insulam Tasmaniam, ex qua Freto Bassiano separatur, possidet. Australia in regiones tres subdivisa est: latus orientale, ubi Australianae alpes et magna divisoria catena sunt; occidens, ubi aliquae altae planities et deserticae zonae sunt; et locus ubi Lacus Eyrianus (Anglice Eyre) maximus est. Territorio desertico aliquae usitata Australiae animalia sunt macropus, sarcophilus, dingo, phascolarctos, dromiceius. Australianus prospectus quattuor vegetationum genera ostendit: frutex eucalyptis usque ad 40 metra altis componitur, malea eucalyptis usque ad 5 metra altis formatur, mulga plantis acaciis componitur, denique mons inferior rubis parvis formatur.

Fusus horarius continentis de UTC+8 ad UTC+10 variat. Aliquae insulae ad UTC+6,5 et UTC+11 venit. Finitima Australia meridie Oceano Indico, septentrione Mari Arafurano, orientali septentrione Mari Curalino, occidentali septentrione Mari Timorensi, orientali meridie Freto Bassiano, et meridie Oceano Indico.

Flumen Murrayanum est maximum Australiae flumen; etiam flumen Murchisoni et Cygnorum flumen late nota sunt.

Fauna et flora

Australia  Si plus cognoscere vis, vide etiam Fauna Australiana.
Australia  Si plus cognoscere vis, vide etiam Flora Australiana.
Australia 
Macropus eugenii, unum ex notissimis Australiae animalibus.

Quamquam insula est desertica et semiarida, in Australia naturales sedes diversificatae ut diversae animalium vegetaliumque species acciperentur non desunt. Gratia magnae continentis aetatis, climatis secundum tempora variabilissima et geographicae insulationis longissima, fauna floraque propria se evolverunt. Notissima animalium genera sunt Phascolarctos, Macropus, Dromiceius, Ornithorhynchus, Phascolomys, Platypus, Tachyglossus, Zaglossus, quae admirationem primis exploratoribus Europaeis moverunt. Nihilominus equi, oves, boves ex Europa continentali hodiernis temporibus sunt magni momenti. Australia duas miliones pecorum ovinorum possidet.

Oeconomia

Australia 
Brisbana

Australia prospera mixta modi occidentalis oeconomia, cum reditu pro capite gradus quattuor Europae Occidentalis oeconomiarum. Ultimis annis, Australiana oeconomia discrimen totius orbis terrarum cum firmo incremento adiit. Productio in domestica oeconomia mundi crescens detrimentum frenavit, et negotiorum emptorumque fiducia robusta mansit. Australiana de reformulationibus? emphasis aliud vis oeconomicae elementorum.

Incolae

Australia 
Incrementum incolarum de anno 1961, milibus hominum computatum.

Fere omnes Australiani ab advenis saeculorum undevicensimi et vicensimi orti sunt, praecipue a Britanniarum Regno et Hibernia, sed postea et ab aliis locis, praesertim Italia, Graecia, hodiernisque civitatibus Asiaticis. Primorum incolarum posteri, Aborigines Australiani, 2.2 centesimas incolarum constituunt (secundum censum 2001). Velut aliarum adultarum civitatum, Australiae incolae senescunt, cum plus pensione fruentium quam laborifera aetate hominum. Plurimi cives Australiani Anglica lingua utuntur, quamquam aliquae Aboriginum communitates suum patrium sermonem servaverunt, et primae et secundae generationis advenarum numerus satis magnus est bilinguis. Cuiusque quattuor tres? Australiani Christiani se declarant, praecipue Catholici Romani aut Anglicani. Etiam aliis religionibus diversis utuntur.

Motio Esperantica in Australia

Inter studiosissimos consiliorum Zamenhofeanorum fautores numerabatur Kep Enderby, homo politicus. Congressus universalis Esperanticus Adelaidopoli anno 1997 celebratus est.

Cultura

Festa
Tempus Nomen
1 Ianuarii Finis anni
26 Ianuarii Festum reipublicae
Pascha Dies Passionis Domini
Pascha Saturni dies Paschae (exceptis Victoria et Australia Occidentale)
Pascha Lunae dies Paschae
25 Aprilis Anzaci Dies
primus Lunae dies post 9 Iunii Nativitas Regis (excepta Australia Occidentale)
25 Decembris Nativitas Domini
26 Decembris Sanctus Stephanus (Australia Meridionali excepta)

Notae

Bibliographia

  • Babeck, Wolfgang. 2011. Einführung in das australische Recht mit neuseeländischem Recht. Schriftenreihe der Juristischen Schulung, 195. Monaci: Verlag C. H. Beck oHG. ISBN 978-3-406-61959-5.
  • Biedermann, Bettina, et Heribert Dieter, eds. 2012. Länderbericht Australien. Schriftenreihe, 1175. Bonnae: Bundeszentrale für politische Bildung. ISBN 978-3-8389-0175-6.
  • Brett, Judith. 2019. From Secret Ballot to Democracy Sausage: How Australia Got Compulsory Voting. Text Publishing Co. ISBN 9781925603842.
  • Davison, Graeme, John Hirst, et Stuart Macintyre. 1999. The Oxford Companion to Australian History. Melbourne Victoriae: Oxford University Press. ISBN 0-19-553597-9.
  • Denoon, Donald, et al. 2000. A History of Australia, New Zealand, and the Pacific. Oxoniae: Blackwell. ISBN 0-631-17962-3.
  • Flannery, Timothy Fridtjof. 1994. The Future Eaters: an ecological history of the Australasian lands and peoples. Chatswood Novae Cambriae Australis: Reed. ISBN 0-7301-0422-2
  • Goad, Philip, et Julie Willis, eds. 2011. The Encyclopedia of Australian Architecture. Port Melbourne, Victoria: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-88857-8.
  • Hagemann, Albrecht. 2004. Kleine Geschichte Australiens. Beck’sche Reihe, 1594. Monaci: Verlag C. H. Beck oHG. ISBN 978-3-406-51101-1.
  • Hughes, Robert. 1986. The Fatal Shore: The Epic of Australia's Founding. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 0-394-50668-5.
  • Jupp, James. 2001. The Australian people: an encyclopedia of the nation, its people, and their origins. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-80789-0.
  • Macintyre, Stuart. 2009. A concise history of Australia. Cambridge Concise Histories. Ed. tertia. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-51608-2.
  • Powell, J. M. 1988. An Historical Geography of Modern Australia: The Restive Fringe. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-25619-4.
  • Robinson, G. M., R. J. Loughran, et P. J. Tranter. 2000. Australia and New Zealand: Economy, Society and Environment. Londinii: Arnold; Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-340-72033-6 (charta), ISBN 0-340-72032-8 (tegmen durum).
  • Smith, Bernard, et Terry Smith. 1991. Australian painting 1788–1990. Melburni: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-554901-0.
  • Teo, Hsu-Ming, et Richard Whitt. 2003. Cultural history in Australia. University of New South Wales Press. ISBN 978-0-86840-589-6.
  • Viedebantt, Klaus. 1991. 30mal Australien. Piper, 5126: Panoramen der Welt. Ed. sexta. Monaci et Turici: Piper Verlag GmbH. ISBN 978-3-492-15126-9.
  • Voigt, Johannes H. 2000. Australien. Beck’sche Reihe, 883: Länder. Monaci: Verlag C. H. Beck oHG. ISBN 978-3-406-44783-9.

Nexus interni

Nexus externus

Australia  Vicimedia Communia plura habent quae ad Australiam spectant.
Australia : politica
Primi ministri Australiae

Edmundus Barton • Alfredus Deakin • Christianus Watson • Georgius Reid • Andreas Fisher • Iosephus Cook • Gulielmus Hughes • Stanley Bruce • Iacobus Scullin • Iosephus Lyons • Earle Page • Robertus Menzies • Arthurus Fadden • Ioannes Curtin • Franciscus Forde • Beniaminus Chifley • Haroldus Holt • Ioannes McEwen • Ioannes Gorton • Gulielmus McMahon • Gough Whitlam • Milcolumbus Fraser • Robertus Hawke • Paulus Keating • Ioannes Howard • Coemgenus Rudd • Iulia Gillard • Coemgenus Rudd • Antonius Abbott • Milcolumbus Turnbull • Scott Morrison • Antonius Albanese

Ministri rerum externarum Australiani

Edmundus Barton • Alfredus Deakin • Gulielmus Hughes • Georgius Reid • Alfredus Deakin • Lee Batchelor • Littleton Groom • Lee Batchelor • Iosias Thomas • Patricius Glynn • Ioannes Arthur • Hugo Mahon • Gulielmus Hughes • Stanley Bruce • Iacobus Scullin • Ioannes Latham • Georgius Pearce • Gulielmus Hughes • Henricus Somer Gullett • Ioannes McEwen • Fridericus Haroldus Stewart • Herbertus Vere Evatt • Percy Spender • Ricardus Casey • Robertus Menzies • Garfield Barwick • Paulus Hasluck • Gordon Freeth • Gulielmus McMahon • Leslie Bury • Nigellus Bowen • Gough Whitlam • Donaldus Willesee • Andreas Peacock • Antonius Street • Gulielmus Hayden • Gareth Evans • Alexander Downer • Stephanus Smith • Coemgenus Rudd • Robertus Carr • Iulia Bishop • Marise Payne • Penelope Wong

Capsae cognatae: Primi ministri Australiae
Australia : geographica
Civitates et territoria Australiae
Civitates et territoria finitima

Australia Australis • Australia Occidentalis • Nova Cambria Australis • Tasmania • Terra Reginae • Territorium Capitale • Territorium Septentrionale • Victoria

Territoria longinquiora

Insula Christi Natalis • Insula Norfolcia • Insulae Ashmore et Cartier • Insulae Cocos seu Keeling • Insulae Heard et MacDonald • Insulae Maris Corallini


Tags:

Australia HistoriaAustralia Civitates et territoriaAustralia PolitiaAustralia GeographiaAustralia Fauna et floraAustralia OeconomiaAustralia IncolaeAustralia CulturaAustralia NotaeAustralia BibliographiaAustralia Nexus externusAustraliaAntarcticaAustralia (continens)ContinensGeologiaHemisphaerium AustraleIndonesiaInsulaInsulae SalomonisLingua AnglicaMonarchia constitutionalisNova CaledoniaNova ZelandiaOceanusOceanus IndicusOceanus PacificusPapua Nova GuineaSeptentrioTasmaniaTellusTimoria OrientalisVanuatu

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

VicimaniaLingua AramaicaTelevisioHierosolymaArsGuebwillerCeltaeVicipaediaPublius Ovidius NasoReligioVicifonsMarcus AureliusGaius AntoniusOmnis testudo in alia testudine iacetMahometusCocos nuciferaPulmoMorbus comitialisPsychologiaRonaldus ReaganPrimum bellum mundanum11 AprilisRes publicaNationes CelticaeArabia SauditaMagistri Ordinis PraedicatorumSensuna (districtus)CaliforniaSclopetum striatumAlbaniaNatesNumerusRegnum ParthorumGregorius MagnusConfessiones (Augustinus)Alphabetum GraecumBrundisiumNasburgumGeorgius (sanctus)PermiumBrightoniaAurumAlexander MagnusAstulphusLingua InterslavicaLingua Graeca antiquaSloveniaLingua PersicaCollegium Josephinum BonnMartinus BormannSitus interretialisImperfectumEncyclopaediaMilleStrategiaJouliumNeoplasmaSalvatoriaPraemium NobelianumEcclesia Catholica RomanaLingua AnglicaMusicaTuba ductilisIudaeiBosnia et HerzegovinaGaleottus MartiusIslandiaCumulus stellarum apertusLingua Hispanica🡆 More