Tokelau

Tokelau est territorium quod in tribus atollis in Oceano Pacifico Australi consistit, a Nova Zelandia gubernatum.

Numerus civium est minus quam 1500 hominum, qui tres vicos in insulis habitant, et Tokelauana Anglicaque utuntur.

Tokelau
Situs Tokelau insularum
Tokelau
Fakaofo

Quamquam fono rem publicam insularum administrat, Consociatio Nationum Tokelau designavit unum e Territoriis Quod Non Se Gubernant. Praesens rei publicae caput (Tokelauane: Ulu o Tokelau) est Pius Tuia (natus 1931); administrator, David Bruce Payton (natus circa 1952).

Carmen publicum est "God Save the Queen," nam Elizabeth II, regina Nova Zelandiae, est caput civitatis.

Etymologia et nominis evolutio

Secundum vocabulum tokelau (Polynesiane, 'ventus septentrionalis'), a maioribus posteris traditum, Atolla Tokelauensia Samoam in australi aspicunt. Obsoletum insularum nomina, quae olim ad coloniam pertinuerunt, sunt Union Islands (Insulae Iunctionis) et Union Group (Circulus Iunctionis). Nomen publicum Tokelau Islands (Insulae Tokelauenses) anno 1946 ascitum est, quod simpliciter Tokelau die 9 Decembris 1976 commutatum est.

Geographia

Tokelau 
Tabula Insularum Tokelauensium. Swains Insula videtur in australi.

Tokelau amplectitur Atafu, Nukunonu, et Fakaofonem, tropicalia curalii atolla in Oceano Pacifico Australi inter 171° et 173° W longitudine et 8° et 10° S latitudine, fere medio inter Havaios et Aotearoam.

Historia

Indicia archaeologica monstrant homines atolla Tokelauensia—Atafu, Nukunonu, Fakaofo—abhinc annorum 1000 fere habitare coepere, ut videtur a Samoa, Insulis Cook, et Tuvalu navigantis. Historia oralis traditiones loci et genealogias ex aliquot saecula memorat.

Fontes

  • Huntsman, Judith, et Antony Hooper. 1996. Tokelau: A Historical Ethnography. Auckland: Auckland University Press. ISBN 1-86940-153-0.
  • Huntsman, Judith, cum Kelihiano Kalolo. 2007. The Future of Tokelau: Decolonising Agendas. Auckland: Auckland University Press. ISBN 978-1-86940-398-0.
  • McQuarrie, Peter. 2008. Tokelau.
  • Thomas, Allan, Ineleo Tuia, et Judith Huntsman, eds. 1990. Songs and Stories of Tokelau: An Introduction to the Cultural Heritage. Wellington: Victoria University Press. ISBN 0-86473-201-5.

Notae

Nexus externi

Tags:

Tokelau Etymologia et nominis evolutioTokelau GeographiaTokelau HistoriaTokelau FontesTokelau NotaeTokelau Nexus externiTokelauAtollumInsulaLingua AnglicaNova ZelandiaOceanus PacificusTerritorium

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Pontus EuxinusSimplicia montani victualiaRapperiaRhenusVenetiaeNationes CelticaeLudus pokerianusRomani antiquiiogaBrasiliaPortus DivesLitteraeTityre tu patulae recubansProelium VerodunenseAntverpiaOriensCrapulaLingua FrancogallicaRomaAtropatene (res publica)IPv6Bellum1972SlovaciaVicimediaÇatalhöyükPortugalliaIndex dierum calendarii RomaniDrama (fictio)Lingua Graeca antiquaRhythmusAntiquitasImperium Romanum OccidentaleNovum EboracumNasburgumArteria coronaria dextraPugna ad WagramPropugnaculumConfessiones (Augustinus)Lingua DacoromanicaTranssilvaniaCivitas sui iuris10 AprilisAulus GabiniusConstantinopolisGaleottus MartiusRavennaPrincipatus MonoeciThe Mule (pellicula 2018)LuxemburgumArabia SauditaPenisCroatiaCarolus BlesensisHunniMatritumSolPalinurusArteria coronaria sinistraFossa MariannensisElanchoveMaria de BituriaPoemaEcclesia Catholica RomanaPhilippinaeCivitas PalaestinaeHexameterFebruariusMoscua🡆 More