Geographia

Geographia (Graece γεωγραφία, ad verbum 'descriptio telluris') est campus scientiae quae terrarum, proprietatum, incolarum, rerumque studium tractat, vel breviter scientia locorum et orbis terrarum proprietatum.

Primus vocabuli γεωγραφία usus nobis notus est titulus libri Eratosthenis, eruditi Graeci (276–194 a.C.n.). Geographia est disciplina latissima, quae tellurem et eius implicationes, humanas et naturales, intellegere vult—non solum ubi res notabiles adsunt, sed etiam quomodo mutatae sint et quidem fiant. Multae notiones geographicae, cum tellurem certe pertineant, ad alia corpora caelestia in campo scientiae planetariae latius adhiberi possunt. Una notio talis, prima geographiae lex, a Waldo Tobler proposita, dicit "omnia omnibus coniunguntur aliis, sed res propinquae rebus remotis magis inter se coniunguntur." Geographia vulgo appellatur disciplina mundi et pons inter scientias humanas et physicas.

Geographia
Physica telluris tabula.
Geographia
Politica orbis terrarum tabula.

Disciplinae

Geographia physica

Geographia physica (physiographia) est scientia telluris quae ad formationem terrae attinet, exempli gratia de montibus, de maribus et oceanis. Quaestiones lithosphaerae, hydrosphaerae, atmosphaerae, pedosphaerae, et terrestrium florae et faunae exemplarium (biosphaera) intellegere conatur.

Geographia continentalis

Aliae disciplinae

Historia

Geographia  Conferatur pagina principalis Historia geographiae.

Geographici antiqui

Geographi posteriores

Geographia 
Alexander de Humboldt, ab Iosepho Carolo Stieler anno 1843 pictus.
Geographia 
Gerardus Mercator.
  • Ernestus Burgess (1886–1966), creator exemplaris zonarum concentricarum.
  • Carolus Butzer (1934–2016), geographus, oecologus culturae, et archaeologus circumiectorum Germanicus et Americanus
  • Gualterius Christaller (1893–1969), geographus hominum et inventor theoriae locorum mediorum.
  • Gulielmus Morris Davis (1850–1934), pater geographiae Americanae, qui circulum erosionis invenit.
  • Dreses (Arabice أبو عبد الله محمد الإدريسي Muhammad al-Idrisi) (1100–1165), auctor Nuzhatul Mushtaq.
  • Michael Franciscus Goodchild (natus 1944), eruditus in systematibus informationis geographicae, qui nomisma conditoris Regiae Societatis Geographiae anno 2003 accepit.
  • Arnoldus Henricus Guyot (1807–1884), structuram glaciariorum observavit et scientiam motionis glaciariorum, praecipue in celeri glaciei fluxu, explicavit.
  • David Harvey (natus 1935), geographus Marxista et auctor theoriarum de geographia spatiali et urbana, qui Lauréat Prix International de Géographie Vautrin Lud accepit
  • Alexander de Humboldt (1769–1859), conditor biogeographiae, qui Cosmos protulit.
  • Anna Kelly Knowles (nata 1957), usu GIS et rationibus geographicis in historia innotuit.
  • Halford Mackinder eques (1861–1947), co-conditor Societatis Geographicae Scholae Oeconomicae Londiniensis.
  • Doreen Massey (1944–2016), erudita in spatiis locisque globalizationis et eius pluralitatum, quae Praemium Vautrin Lud accepit.
  • Gerardus Mercator (1512–1594), cartographus qui proiectionem mercatorianam excogitavit.
  • Marcus Monmonier (natus 1943), theorista cartographicus, qui multos libros ad systemata informationis geographicae adiuvantes protulit.
  • Carolus Ritter (1779–1859), primam sedem geographiae apud Universitatem Berolinensem tenuit.
  • Carolus O. Sauer (1889–1975), geographus culturalis.
  • Ellen Churchill Semple (1863–1932), prima Societatis Geographorum Americanorum praeses muliebris.
  • Radhanath Sikdar (1813–1870), altitudinem Montis Everestii computavit.
  • Eduardus Soja (1940–2015), qui operam evolutioni regionali, consiliis, et rectioni dedit, vocabula synekismus et postmetropolim excogitavit, et Praemium Vautrin Lud accepit.
  • Nigel Thrift (natus 1949), geographus Britannicus, qui theoriae non repraesentionalis proposuit.
  • Waldo Tobler (1930-2018), geographus et cartographus Helveticus et Americanus, qui primam et secundam leges geographiae promulgavit.
  • Dana Tomlin (1779–1859), quae algebram tabularum excogitavit.
  • Rogerius Tomlinson (1933–2014), primus systematum informationis geographicae hodiernorum creator.
  • Yi-Fu Tuan (1930-2022), eruditus Sinicus et Americanus, qui disciplinam geographiae humanisticae condidit.
  • Paulus Vidal de La Blache (1845–1918), conditor Francicae geopoliticorum scholae, qui principia geographiae hominum conscripsit.
  • Ioannes Francon Williams (1854–1911), auctor The Geography of the Oceans ('Geographiae oceanorum').

Nexus interni

Pinacotheca

Notae

Bibliographia

Nexus externi


Scientiae humanae

Archaeologia · Civilitas · Geographia · Historia · Ius · Linguistica · Oeconomia · Philosophia · Psychologia · Sociologia

Tags:

Geographia DisciplinaeGeographia HistoriaGeographia PinacothecaGeographia NotaeGeographia BibliographiaGeographia Nexus externiGeographia194 a.C.n.276 a.C.n.CampusCorpus caelesteDisciplinaEducatioEratosthenesGraeceGraecia antiquaHomo sapiensIncolaLiberLocusMundusNaturaOrbis terrarumPonsProprietasResScientia (ratio)TellusTerra (humus)Verbum (generale)Vocabulum

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

20 AprilisSeptentrioDavid LynchGaius MariusLibri Latine redditiMedietasAeneisLinguae RomanicaeLocriCollegium Vigorniense (Oxonia)Lingua CoreanaIaponiaImperium Romanum OrientaleTour-en-SologneInquisitio haereticae pravitatisPadaniaPhilippus BiagioliRadius SchwarzschildianusTurris EiffelianaNomen propriumMartyres Iaponici CCVCivitasMichael IglesiasMarshall Comitatus (Illinoesia)MalaviaPechinumSinus Sancti FrancisciAmericaEthanolumIoannes GabrieliHaeresisPompeii (urbs antiqua)TraianusDecalogusCeratanumMongoliaEnergiaFacialis (actus sexualis)Iurum humanorum declaratio universalisCauchy-à-la-TourMartinus BormannFamiglia CristianaIxodidaCoitus oralisPenis hominisPhosphorusMonacumNero Claudius Caesar Augustus GermanicusSerie AQuousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?NaturismusFlavius BelisariusLingua GraecaCoffeumGratiaeConstans PlanckianaTemperatura PlanckianaDorcestriaMediolanumLunaThera (demus)PhysicaMaterCleopatra I (regina Aegypti)MexicumLibra sterlingorumLingua ItalianaHTMLScientia (ratio)PinacothecaLingua AnglicaTiktaalikDependentia (statistica)DeusSaint-Marcel-de-Félines🡆 More