Lingua Persica: Lingua Iranica intra ramum Indo-Iranicum linguarum Indo-Europaearum

Lingua Persica (Persice پارسی ; IPA ) est lingua Iranica intra ramum Indo-Iranicum linguarum Indo-Europaearum, qua homines praecipue in Irania, Afghania, Tadzikistania, et civitatibus in dicionem culturae Iraniae Maioris olim redactis utuntur.

Continuatio Persicae mediae habetur, linguae publicae religionis litterarumque Imperii Sassanidarum, quae vicissim fuit continatio Persicae antiquae, linguae Imperii Persici aevo Achaemenidarum magni momenti. Lingua Persica est lingua pluricentrica, atque eius grammatica grammaticae multarum linguarum Europae hodiernae similis est.

Lingua Persica
فارسی (Fārsī)
IPA: [ fɒːɾˈsiː ]
Taxinomia:
Lingua Indoeuropaea e divisione Iranica
Locutores: sensu stricto circa 23 879 300 anno 1997
sensu lato 38 000 000
Sigla: 1 fa, 2 per(B), fas(T), 3 pes, prs, tgk
Status publicus
Officialis Persia, Afgania, Tadzikistania
Privata permultae civitates
Litterae: Litterae Persicae
Scriptura: Arabica
Procuratio: Academia Linguae Litterarumque Persicae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Collocatio linguae Persicae locutorum
Collocatio linguae Persicae locutorum

Collocatio linguae Persicae locutorum

Lingua Persica: Nomina huius linguae, Historia, Exempla
Pagina ex Shahnameh, libro Ferdowsiano.
Lingua Persica: Nomina huius linguae, Historia, Exempla
Kalilah wa Dimna, opus magni momenti in litteris Persicis.
Lingua Persica: Nomina huius linguae, Historia, Exempla
Poema Persicum, Takht-e Shah Jahan, Castellum Agra, India.
Lingua Persica: Nomina huius linguae, Historia, Exempla
Phonemata vocalia Persicae Teheranicae hodiernae.

Inter scriptores litterarum Persicarum recentiorum enumerare oportet poetas Nizāmī, Firdausī, Umar Khayyām, Hafizus, Saadi, Romanus, et Assar Tabrizi.

Nomina huius linguae

Nomen publicum Persis est Farsi, Arabicum pro Parsi, quod vocabulum Persicum sibi vult; Afganis est Dari; Tazicis vero, qui litteris Cyrillicis scribunt, est lingua Tazicica.

Historia

Persica lingua Iranica est, ex Indoeuropaea et divisione Iranica orta. Haec quoque e lingua Persica antiqua, quae usque ad 600 a.C.n., illum Imperium Persarum, pertinuit, descendit.

Linguae Persicae historia tres in partes communiter divisa est, scilicet antiquam, mediam et recentem.

Persica antiqua

Lingua Persica Antiqua a lingua Protoiranica in planitiebus australibus occidentalibusque Persiae orta est. Primum linguae exemplum cui dies aliqui dari potest Inscriptio Bagistanensis est circiter Imperium Achaemenidarum Dario I rege (ab 522 a.C.n. usque ad 486 a.C.n.). Persica Antiqua litteris cuneatis scripta est, quae scripturae forma, Darii regnum facta esse credita, singularis huic linguae est.

Post linguam Aramaicam, vel eius formam Achaemenidarum Aramaicam imperialem nomine notam, illa lingua Persica antiqua aevi Achaemenidarum notissima est, eius exempla quocumque loco ubi Achaemenidae incolebant inventa, praesertim Persiae occidentis in regione Parsa appellata, quo ex loco Achaemenidae (et postea Sassanidae) orti sunt.

Conlata cum postrema lingua Persica, antiqua grammatica magnopere declinabilis est. Ei casus octo sunt, genera tria (masculinum, femininum, neutrum;), ac numeri tres (singularis, geminus, pluralis).

Persica media

Antiquae Persicae linguae dissimilis, Persicae mediae formae scriptae ad locutionem spectaverunt, atque haec valde simplicior quam illa fuit. Genera atque numerus geminus evanuerunt. Horum in loco praepositionibus ad sententias comparandas usa est.

Persica nova

Persica classica

Islamistis Persiam invadentibus, aevum hodiernum litterarum linguaeque Persicae sive aevum Persicum aureum coepit. Multi poetae notissimi Persica lingua utentes tum floruerunt, atque lingua quasi communis in regionibus orientalibus terrarum Islamicarum Indiaeque facta est. Ceterum, multorum imperiorum Islamicorum lingua publica fuit, scilicet imperii Samanidarum, Mughal, Timuridarum, Ghaznavidarum, Selgiukidarum, Safavidarum, Ottomanicum, et cetera.

Auctoritas Persica magna super linguas alias, praesertim mundo Islamico, videri potest. Huic etiam linguae, arti musicae (Qawwali) litterarumque nota, iamiam multi praeclari viri valde favent. Post invasionem Arabicam, lingua Persica, multis verbis sententiisque e lingua Arabica ortis, (postea etiam nonnullis e lingua Mongolica) adepta est.

Persica hodierna

Post saeculum undevicesimum lingua Russica, Francogallica, Anglica ortis, harum multis verbis technologicis Persica usa est. Academia Linguae Litterarumque Persicae potestatem ad verba nova adhibenda habet. Ipsa lingua, ut videtur, magnopere per tempus crescit atque idioma verbaque novissima in illam, ut alias, adsiduo feruntur.

Exempla

Persian IPA Versio
همه‌ی افراد بشر آزاد به دنیا می‌آیند و از دید حیثیت و حقوق با هم برابرند, همه دارای اندیشه و وجدان می‌باشند و باید دربرابر یکدیگر با روح برادری رفتار کنند hameje afrɒd baʃar ɒzɒd be donjɒ miɒjand o az dide hejsijat o hoɢuɢ bɒ ham barɒbarand ǁ hame dɒrɒje andiʃe o vedʒdɒn mibɒʃand o bɒjad dar barɒbare jekdigar bɒ ruhe barɒdari raftɒr konand Omnes homines liberi aequique dignitate atque juribus nascuntur. Ratione conscientiaque praediti sunt et alii erga alios cum fraternitate se gerere debent.

—Primum Capitulum Universalis de iurie hominum declarationis

Notae

Bibliographia

Nexus externi


Tags:

Lingua Persica Nomina huius linguaeLingua Persica HistoriaLingua Persica ExemplaLingua Persica NotaeLingua Persica BibliographiaLingua Persica Nexus externiLingua PersicaAfghaniaCivitas sui iurisCulturaEuropaGrammaticaImperium AchaemenidarumImperium PersarumImperium SassanidarumIraniaLinguaLingua Persica antiquaLingua Persica mediaLingua pluricentricaLingua publicaLinguae Indo-EuropaeaeLinguae IranicaeLitteraeReligioTadzikistania

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

LunaMarcellinusThe Mule (pellicula 2018)Dioecesis MoguntinaC (lingua programmandi)Processus xiphoideusCarolus III (rex Britanniarum)Delonix regiaOccasus Imperii Romani OccidentalisCola acuminataCanadaArmeniaTârgu CărbuneștiLyndon B. JohnsonMursaMargaritas ante porcosMediolanumReligio IslamicaTrinitasAbbatia territorialis Sancti Martini in Monte PannoniaeIsraëlArpinumUniversitas TorontonensisGregorius RasputinViterbiumer28oConfessiones (Augustinus)Thomas AquinasFactio socialistica EuropaeorumLeonillus MessiConstantinopolisAedificiumSpalatumVicilibriCrustulumLibri Latine redditiCatullusCasanumFumisugiumCommunismusSaratoviaLexiconPansexualitasAequalitas ante legemLiuva II (rex Visigothorum)Quintus Aquilius NigerMoneta (pecunia)AngliceTurciaRobigaliaMare VerginiumUnio Rerum Publicarum Sovieticarum SocialisticarumHomo (Star Wars)PSR B1257+12 bGlandula sudoriferaBotaniceMexicumMarcus Tullius CiceroConstans structurae politaeVindobonaExercitus RomanusPrivatizatioHTMLMundusEpistulae ad AtticumAbecedariumMaria de BituriaSudaniaChristusBibliaKalendae MaiaeOceanus AtlanticusGermaniaVena saphena magnaSextusIentaculumDeclinatio (grammatica)🡆 More