Phonema (a verbi φωνέω 'voco' stirpe longa φωνη- + -μα) est minimum linguae naturalis elementum verborum sensus distinguens.
Omnes linguae suum quaeque habent phonematum numerum, nam etsi, puta, duae linguae eadem phona habeant, fieri potest, ut statu phonematico inter se differant. Graecae et Anglicae muta bilabialis surda [p] et muta bilabialis surda aspirata [ph] ambabus est, verum tamen horum phonorum differentiam phoneticam Graeca sola ad sensus distinguendos habet, sicut [pōs] (πῶς) 'quomodo?' / [phōs] (φῶς) 'lux'. Anglicus autem sermo differentiam [p] et [ph] phonorum ad sensus distinguendos non habet; itaque sunt allophona unius et eiusdem /p/ phonematis: [p] phonum Anglicum appellatur norma phonematis /p/, [ph] autem nusquam nisi initio verbi eventum habet.
Ad phonemata invenienda ratio annis 1940 fere exstitit, quae modo taxinomica modo distributionalis appellatur. Haec phonematis notio classica hic demonstrabitur. Phonema in lineis obliquis (sicut /p/), phonum autem in uncis hamatis (sicut [p]), includi solet.
Nulla loquendi actione phonema eundem habet eventum. Semper vero paululum aliter ab eodem quoque homine enuntiatur. Non enim sumus machinae, et quo quandoque sumus status mentis et corporis continuo variat. Etiam loquendi locus et tempus variant. Quae cum ita sint, enuntiandi eventuum numerus infinitus esse videtur.
Vox ex ore profluens, sive verbum aut verborum nexum continet sive sensu caret, est eventus, qui in tempore et spatio efficitur. Vox in tempore enuntiata per spectrogramma capi potest. Si verba cuiusdam linguae voce undis sonoris lata continentur, spectrogrammate visibilia sunt phona, in quibus verbi pars significans constat. Phona enim spectrogrammate repraesentata tamquam specimina quaedam sunt.
In phonematis describendis de phonis aliter iudicandum est, nam abstractis rebus (sicut locutoris/locutricis sexu et valetudine), quae ad sensum vocis enuntiatae non pertineant, ad certam phonorum bene definitorum copiam perventum est, cuius elementa suo quodque signo graphico distincta sunt. Notissima copia phonorum in litteras redactorum sine dubio IPA sive API est, quod omnia phona omnium linguarum mundi enumerat. Singulae quaeque linguae subcopiam universalis phonorum copiae habent. Omnia enim phona omnibus linguis non sunt.
Ad phonemata describenda interest quomodo singulae linguae phonorum differentias ad sensus distinguendos habeant. Sermo Latinus brevium et longarum vocalium differentiam habet ad sensuum differentiam notandam, sicut [lupa] (nom.sg.) / [lupa:] (abl.sg.), [populus] / [po:pulus], [est] / [e:st], [fru:ctus] / [fru:ctu:s], [dico:] / [di:co:]. Plinio autem teste cognovimus liquidam consonantem triplici sono enuntiari, id est
Quia haec liquidarum differentia ad sensus distinguendos non habetur, iudicandum est [l] et [ɫ] allophona esse et ad idem phonema /l/ pertinere.
Vicimedia Communia plura habent quae ad phonemata spectant. |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Phonema, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.