Vide etiam paginam discretivam: Bavaria (discretiva)
Bavaria (Theodisce Bayern), seu rite Res publica libera Bavariae (Theodisce Freistaat Bayern), est civitas mediterranea (i. e.sine litoribus maritimis) in Europa, una e sedecim terris foederalibus Germaniae, quae meridiem et occidentem nationis regionem complet. Quia area est 70 550.19 chiliometra quadrata, Bavaria est maxima civitas Germana, quintam fere partem totius areae terrestris nationis complens. Incolarum tredecim milliones in Bavaria habitant, qua pro causa Bavaria est secunda a maxima civitate Germana, post Rhenaniam Septentrionalem et Vestfaliam. Principales urbes sunt Monacum (caput, maxima urbs, et tertia a maxima urbe in Germania), Norimberga, et Augusta Vindelicorum.
Fines
Forma
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Peregrinatores ex variis civitatibus Bavariam visitant ad montes, oppida, monumenta, aedificia videnda. Primus minister est Marcus Söder.
Nomen Bavaria originem ducit e gente Germanica, cuius homines Baiuvarii appellantur. Illi inter migrationem gentium de oriente in fines qui olim fuerunt Raetia et Noricum, provinciae imperii Romani, migraverunt. Ibi anno 565 civitatem suam creaverunt, cuius caput erat dux. Sub Merovingis haec res publica fuit pars imperii Francorum. Anno 780, Carolus Magnus Tassilonem III, ducem Baiuvariorum vicit; quod fuit finis civitatis Baiuvariorum.
Post perniciem Carolingorum in Bavaria iterum duces regebant. Ex anno 1070 sub Welfis potestas ducum Bavaricorum iterum crescit. Certamen inter Welfos et Staufos anno 1180 victoria Friderici I Barbarossae super Henricum Leonem finitum est. Nunc regio orientalis Austria (Ostmark) secata est, et tempus ducum minorum finitum est.
Primo bello mundano finito Curtius Eisner mediis in rebus novis agendis die 8 Novembris 1918 Monaci declaravit Bavariam rem publicam liberam esse. Tunc ergo temporis regum de domo Wittelsbach regimen rerum abrogatum est.
Bavaria est res publica libera, divisa in provincias septem: Bavariam Superiorem et Inferiorem; Palatinatum superiorem; Franconiam Superiorem, Mediam, et Inferiorem; et Suebiam.
Provinciae terrae Bavariae cum nota magistratus communali et compendiariis litteris Administerii Bavarici Rerum Interiorum haec sunt:
Provincia terrae | Caput | AGS | Abbr. | Area | Numerus incolarum (Sep 2005) | incolae./km² |
---|---|---|---|---|---|---|
Bavaria Superior | Monacum | 091 | OB | 17 529.63 km² | 4 232 962 | 241 |
Bavaria Inferior | Landishuta | 092 | NB | 10 329.91 km² | 1 197 631 | 116 |
Palatinatus Superior | Ratisbona | 093 | OPf. | 9 691.03 km² | 1 090 318 | 113 |
Suebia | Augusta Vindelicorum | 097 | Schw. | 9 992.03 km² | 1 789 698 | 179 |
Franconia Superior | Baruthum | 094 | Ofr. | 7 231.00 km² | 1 103 239 | 153 |
Franconia Media | Onoldinum | 095 | Mfr. | 7 244.85 km² | 1 708 841 | 236 |
Franconia Inferior | Herbipolis | 096 | Ufr. | 8 530.99 km² | 1 342 308 | 157 |
Regnum Bavariae · Regnum Virtembergiae · Regnum Saxoniae · Badenia · Megalopolis-Suerinum · Magnus Ducatus Hassiae · Magnus Ducatus Oldenburgi · Saxonia-Vimarii-Eisenach · Megalopolis-Strelicia · Ducatus Brunsvici · Saxonia-Meiningen · Anhaltinus ducatus · Saxonia-Coburgi et Gotaha · Saxonia-Altenburgi in Misnia · Principatus Lippiae · Waldeck · Schwarzburg-Rudolstadt · Schwarzburg-Sondershausen · Principatus Rusae Lineae Iunioris · Schaumburgum-Lippia · Principatus Rusae Lineae Senioris · Urbs Hanseatica Hamburgum · Urbs Hanseatica Lubeca · Urbs Hanseatica Brema · Elisatia et Lotharingia | |
Anhaltinum • Badenia • Bavaria • Res Publica Brunsvicum • Urbs Hanseatica Brema • Hamburgum • Hassia • Lippia • Lubeca • Megalopolis-Suerinum • Megalopolis-Strelicia • Oldenburgum • Borussia • Saxonia • Schaumburgum-Lippia • Thuringia • Waldecum-Pyrmontum (ad usque annum 1929) • Virtembergia | |
This article uses material from the Wikipedia Latina article Bavaria, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.