Aqua Marina

Aqua marina est aqua in mari vel oceano.

Aqua marina in Oceano Mundi salinitatem plusve minusve habet circa 3.5 centesimarum (35 grammata/litrum, vel 599 mM). Hoc significat quodque aquae marinae chiliogramma (circa litrum per volumen) circa 35 grammata salum dissolutorum habere, plerumque natrii (Na+) et chloridi (Cl) iontium. Densitas apud superficiem est circa 1.025 g/millimetrum. Aqua marina est aqua dulci aquaque pura (densitatis 1.0 g/ml apud 4 C) densior, quia sales dissoluti massam addunt sine voluminin insigniter contribuendo. Punctum gelationis aquae marinae decrescit dum concentratio salis crescit. Ea salinitate quotidiana circa –2 C conglaciat. Frigidissima aqua marina nota (statu liquido) fuit –2.6 C, in flumine sub monte glaciei Antarctico anno 2010 observata.

Aqua Marina
Aqua marina in Freto Malaccensi.

Geochemia

Thermalis aquae marinae conductivitas est 0.6 W/mK apud 25 C et salinitatem 35 g/kg. Conductivitas thermalis deminuitur cum salinitas crescat et crescit cum temperatura crescat.

Salinitas

Aqua Marina 
Media salinitas annua superficiei maris per Oceanum Mundi. Data ex World Ocean Atlas.
Aqua Marina 
Salinitas (Anglice signata).

Quamquam plurimum aquae marinae salinitatem inter 3.1 centesimas et 3.8 centesimas habet, salinitas aquae marinae per orbem terrarum aliquando magis variatur. Ubi fit mixtura, cum aqua dulcis ex oribus fluminum vel prope montes glaciales liquefacientes, aqua marina multo minus salsa fieri potest. Salsissimum mare apertum est Mare Rubrum, ubi evaporatio rapida, praecipitatio minor, effluxus fluviatilis, et circulatio inclusa aquam inusitate salsam faciunt. Salinitas in remotis aquae corporibus (exemplum gratia, in Mari Mortuo) multo maior fieri potest.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Tags:

Aqua Marina GeochemiaAqua Marina NotaeAqua Marina Nexus externiAqua Marina2010AntarcticaAquaAqua dulcisChiliogrammaDensitasFlumenGrammaIonLitrumMareMassaMons glacieiNatriumOceanusOceanus MundiPunctum liquefactionisSalSuperficiesVolumen

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Index sanctorum militariumMonumentumCrimaeaFranciscus I SfortiaCompositio extemporaneaVodca1981Oceanus AtlanticusBasilica VaticanaMaria (mater Iesu)RadiophoniaAlbaniaAeni Pons (Austria)TriumviratusElizabeth II (regina Britanniarum)Genus non binariumIndex cardinalium viventiumIoannes Paulus IICommunitas ValentinaTosa InuAmazoniumCoffeumMiserando atque eligendoBrasiliaSalus mentisRealitas virtualisNitrogeniumMusica vulgarisKetusAnatina compressa (ferculum Sinense)Primum bellum mundanumMonacumAesculus (genus)MinervaScacciLavaniaNarratio fabularumEduardus BurnsHydrogeniumSecundum bellum mundanumAngelopolisFridericusSancta SedesLiberopolisConstantia (Germania)AurumKPeruviaConstantinopolisChlorophyllumVicipaedia LatinaMammaIntellegentia artificialisPermiumLinguae AlgonquianaeImperium OttomanicumEin Engel kommt nach BabylonNorvegiaProtuberantia occipitalis externaEcclesia Catholica RomanaTrapeziticusOceaniaHolmiaRomaPhilippinaeCentre de documentation et d'étude sur la langue internationaleLutetia1992FictileAve MariaOctavianus AugustusGeorgius (sanctus)Borlaenge🡆 More