Massa: Quantitas materiae

Vide etiam paginam discretivam: massa (discretiva)

Massa (-ae, f.) sive moles (-is, f.) est quantitas physica quae in omnibus rebus corporeis considit, et secundum theoriam Newtonianam, omnes vires gravitationales rei efficit. Iuxta Systema Unitatium Internationale, massa plerumque unitatibus chiliogrammatibus (kg) aestimatur, sed iuxta mensuram Anglicam quoque, libra massae aestimatur. Auri pondus marcis olim aestimabatur.

Massa: Massa, motus, vires, pondus, Notae, Bibliographia
Archimedes in balnea. Fertur massa (et densitas) rei per copiam aquae quam e loco moveat aestimari.

Massa, motus, vires, pondus

Pondus et massa sunt notiones ad scientiam physicam pertinentes. Pondus significat gravitatem cuiusdam rei; massa autem, ut nos Isaacus Newtonus docet, est quantitas materiae in re quadam, materiae quae omnes vires gravitationales rei efficit. Moles in re technica aliam significat rem: numerum particulae quem corpus quoddam cohibet. In Systemate Unitatium Internationali, has distinctiones affirmante, massa unitatibus chiliogrammatis (kg), vires pondusque Newtoniis (N), molesque molibus (mol) aestimatur.

Secundum theoriam Newtonianam, pondus massae cuiusdam determinatur massam multiplicando cum acceleratione libere cadendi planetae quodam pertinente. In Telluris superficie, haec acceleratio est g = 9.806 m/s², ut pondus p massae cuiusdam m = 1/9.806 kg ibi sit p = mg = 1 N.

Sine massa, vis gravitatis ipsa non exstat, nec doctrina gravitationis planetarumque nec alia pars magnifica e physica Newtoniana. Omne corpus specificam habet massam, quam sua densitas et volumen coniunctim indicant. Praecipue, Newtonus nos docet massam esse volumen cum densitate multiplicatam, motum esse massam cum velocitate multiplicatam, omnem vim esse massam cum acceleratione multiplicatam, et omne pondus esse virium gravitationalium speciem quam massa efficit. Haec distinctio inter massam et pondus magna est astronomiae quia massa rei est eadem in omnibus superficiebus, sed rei pondus est maior in Telluris superficie quam in Lunae Martisque superficiebus.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Magnitudines: series paginarum brevium

Altitudo · Latitudo · Longitudo · Magnitudo · Massa · Pondus · Capacitas et Volumen · Densitas et Spissitudo

Capsae cognatae: Mensurae longitudinis

Tags:

Massa , motus, vires, pondusMassa NotaeMassa BibliographiaMassaMassa (discretiva)

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

Actus sexualesOeconomiaOseltamivirumForum Romanum (discretiva)VisusPenis hominisIacobus I (rex Aragonum)Fight Club (pellicula)Remedium deodoransShinji KagawaArgentinaNumerusIohannes Sebastianus BachiusMetamorphoses (Ovidius)Ruthenia15 AprilisPompeii (urbs antiqua)Bomba atomicaBeguesLingua LatinaPotentia (mathematica)DeusMedia socialiaPercussio securiLeonardus VinciusLingua IaponicaTragemataLingua ProtoitalicaPhoenix (Ilias)Severus (nomen)Novum TestamentumMediolanumAstronomiaMalaviaAltum (Pedemontium)Index praenominumHarvaroddusRegio CzernovicensisVerbum (generale)Reinhard HeydrichIoannes TeresiAnulorum ErusArma igniferaPhilologiaCommerciumEstoniaArs ferrariaLacinia GazeticaHeliopolis (Aegyptus)ConstantinopolisSerbiaParaquariaButaniaIoannes BaptistaMusicaRicardus M. JohnsonIncursioPagina primaIudaeiPublius Ovidius NasoMythologiaPisistratusAudaces fortuna iuvatArs activaTelecommunicatioArcus caelestisCommemoratio Omnium Fidelium DefunctorumEncyclopaediaAquaeburgum ad AenumAleatoriumAfrica🡆 More