Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
Llegiu aquesta pàgina en Català Diese Seite auf Deutsch lesen Read this page in English Leer esta página en español Leggere questa pagina in italiano Basahin ito sa Tagalog
Haec est Vicipaedia Latina, cuius quaeque pagina ea de causa Latine et quam optima Latinitate conscribenda est. Quamlibet autem linguam in disputationis paginis, seu in usoris pagina, seu in Taberna nostra, seu in Legatione nostra, adhibere licet. Nonnumquam consilia in spatio nominali Vicipaediano in linguam Anglicam convertuntur, cum lingua Anglica paene toto in orbe terrarum intellegatur.
Ceterum censemus paginas aliis linguis conscriptas plane delendas esse.
Si paginam alia lingua ac Latina exares, velut pessimae Latinitatis insignem, sive Latinitate utaris a machina confecta, noli mirari aut queri quod pagina tua deleatur.
Si artis Latine scribendi nescius es, capsam tuam Babel inscribe la-0, et supra in tuis rebus encyclopaedicis scribe {{tiro}}. Si hoc modo feceris, videbis alios usores tibi iucundiores et volentiores opes tempusque afferre.
Singula vide in pagina consilii: Vicipaedia:De nominibus propriis.
Compendiis utimur quae Latinitatem i.e. sermonem eloquentiamque paginarum designent.
Unusquisque usor rogatur ut Latinitatem Vicipaediae corrigat. Deinde, si potes, in capite omnis paginae longioris (sed non in stipulis) adde gradum Latinitatis hoc modo:
Si requiris indicem talium paginarum, habes:
In pagina nuper creata (et longiore quam stipula) adde semper gradum Latinitatis. Creator paginae numquam {{L1}} addere debet: alii hunc gradum dare possunt. Creator paginae addere debet aut {{L}} aut gradum negativum (sicut {{Latinitas|-2}}).
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vicipaedia:De Latinitate, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses.
®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.