Si nomen Latinum nondum exstat usitatum, ne vertatur, praeter ea quae in sermone suo vulgari constant e verbis cottidianis atque intelligibilibus. Ita, Pocatello (indecl.), Turris Eiffel, Nova Caesarea. Nomina composita autem numquam vertenda sunt nisi forte lingua Latina eandem compositionem iam cognoscit.
In titulis oppidorum in honorem sanctorum appellatorum, sicut San Francisco, San Diego, Saint George, Sankt Anton, Sankt Moritz, etc., accuratissime observentur fontes fide digni. Sin autem fons Latinus nusquam reperiri posse videtur, semper poteris nomini sancti urbem praeponere, sicut Urbs Sancti Francisci, Urbs Sancti Didaci, Urbs Sancti Georgii, Urbs Sancti Antonii, Urbs Sancti Mauritii.
Si oppido est nomen alii oppidi (e.g.: Paris Texiae fortasse post ParisFranciae appellata), oppido non damus nomen Latinum ex alio oppido (e.g.: [[Paris (Texia)|]] scribimus, non [[Lutetia (Texia)|]]), nisi oppido iam est in fonte externo idem nomen Latinum (hoc casu fons citandus est).
Si oppido ceteroque loco est nomen quod includit nomen illius rei (e.g.: Baltimore City (est urbs), Candy Mountain (est mons)), nomen eius rei solum vertendum est -- et nomina erunt in ordine linguae nativae (e.g. Baltimore Urbs, Candy Mons), nisi iam fuit nomen Latinum in fonte externo (hoc casu fons citandus est). Si autem loco est nomen quod includit nomen alterius rei (e.g.: College Park (non est saeptum, sed urbs), Silver Spring (non est fons, sed urbs), Rising Sun (non est sol, sed oppidum), re non erit nomen Latinum. Nota autem bene: si oppido est nomen magnificans ut Delaware City, Delavaria, quod est oppidum parvum, certe non urbs, aut nomen parvificans ut Lexington, Kentuckia, quae est urbs, certe non oppidum, bonum est transferre nomen in Latinum: Delaware Urbs, Lexintonia.
Societates mercatoriae, religiosae, etc. non vertuntur, nisi nomen Latinum iam exstat aut si alii sermones eadem versione utuntur. Ita, Apple Inc., Colgate-Palmolive, Mitsubishi, Societas Crucis Rubrae. Si potes, adde versionem ad verbum factam inque parenthesi positam post primam rei mentionem: Mitsubishi (Iaponice: Tres Rhombi)
Marca mercatoria non vertenda sunt. Quorum etiam, si potes, adde versionem in parenthesi.
Nomina institutionum culturalium (scholarum, academiarum, museorum, societatum eruditarum etc.) vertenda sunt si verti possunt. N.B.: saepe nomina Latina officialia iam habent; talia nomina officialia praeferimus.
Libri et arte facta
Si nomen Latinum exstat, utere eo; si ab appellatione originali differt, adde fontem nominis Latini.
Si opus alia lingua vel aliis linguis editum est et adhuc non Latinam in linguam versum, utere inscriptione vulgari. (Da versionem ad verbum factam post mentionem primam si potes.)
Si operi non est aliquid verbale praeter nomen (ut in sculptura, vel musica instrumentali), verte nomen vulgare vel usitatum si potes, et adde nomen originale post mentionem primam.
Acronyma
Si acronymum Latinum iam exstat, utere eo.
Si acronymum suo iuris et omnium sermonum commune est, utere eo. Ita, NASA, UNICEF.
Si res aliter se habet, melius est nomine pleno uti quam versionem conari. Si autem plena verba molesta videntur, nexum ad rem suam ducentem aut expansionem acronymi adhibe cum prima mentione: "SIDA" aut "syndroma immunitatis defectus acquisita (SIDA)".
Nomina Graeca sunt translitteranda more Romanorum. Ita, Dio Chrysostomus.
Si versio nominis gentilis Graeci imprimisque recentioris iam exstat litteris Latinis scripta, utere ea. Et memento nomina gentilia solum translitteranda esse, non reddenda.
This article uses material from the Wikipedia Latina article Vicipaedia:De nominibus propriis, which is released under the Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 license ("CC BY-SA 3.0"); additional terms may apply (view authors). Textus sub CC BY-SA 4.0 praebetur nisi aliter indicatus. Images, videos and audio are available under their respective licenses. ®Wikipedia is a registered trademark of the Wiki Foundation, Inc. Wiki Latina (DUHOCTRUNGQUOC.VN) is an independent company and has no affiliation with Wiki Foundation.