Telephonum: Apparatus digitalis

Telephonum (-i, n.; ex verbis Graecis tele 'procul' + phone 'vox'), vel telephonium, vel apparatus telephonicus, est instrumentum telecommunicationis quo homines per longa spatia inter se loqui possunt.

Transmissio vocis vi electrica fit. Unumquodque telephonum suum numerum telephonicum habet. Si alius cum alio telephono loqui vult, eius numerum telephonicum suo telephono indere debet.

Telephonum: Apparatus digitalis
Vetus saeculi vicensimi telephonum.
Telephonum: Apparatus digitalis
Telephona gestabilia ex tempore recentiore, perpetuo diminuentia. Veterrimum telephonum ad sinistram, novissimum ad dextram.

Nostra aetate, hominibus etiam sunt telephona gestabilia, quibus ubicumque loqui possunt.

Telephonum ab Alexandro Graham Bell excogitatum esse traditur, sed dubium est. Etiam multi alii hanc inventionem sibi adrogabant: Antonius Meucci, Ioannes Philippus Reis, Elisha Gray, Thomas Edison. Camera Repraesentantum Civitatum Foederatarum decreto die 11 Iunii 2002 Meucci operam in inventione telephoni agnovit.

Vocabula telephono cuniuncta

  • exceptaculum
  • responsorium automaticum
  • statio basis
  • telephonum sine funiculo
  • tabella pinnarum
  • telephonum visificum
  • cella telephonica
  • telephonum nummarium
  • restitutio nummorum
  • telephonium chartarium
  • officium informationis
  • conciliatio
  • telephonema reciprocum
  • seligere numerum
  • numerus praeselectorius
  • respondere
  • occupatus, interruptus
  • nuntius brevis (SMS)
  • nuntius vocalis

Nota

Nexus externus

Telephonum: Apparatus digitalis  Vicimedia Communia plura habent quae ad telephona spectant.



Tags:

ElectricitasLingua GraecaNumerus telephonicusSpatiumTelecommunicatioVox

🔥 Trending searches on Wiki Latina:

IaponiaSalvatoriaVas sanguineumProelium VerodunenseOceanographiaNederlandiaSexualitas humanaImperium Romanum OrientaleLavaniaElanchoveDies MartisDracoLingua ItalianaPrimum bellum mundanumLudovicus XVAstulphusExercitatio corporisIoannes BaptistaRavennaLingua DacoromanicaPetrusRomaCena DodecatheosTechnologiaOmnis testudo in alia testudine iacetDies iraeUnaNatesGeneris Armenorum occidioLingua HomericaMiles regularisAntiquitasMichael MusculusPelopsDermatoma (Anatomia)Tityre tu patulae recubansColumna vertebralisCivitas PalaestinaeArteria coronaria sinistraArabia SauditaMilitia Sancti IacobiNumeri RomaniEducatio inclusivaNeapolisThessalonicaKnezusMons igniferHierosolymaRoma conditaMaria de BituriaDrama (fictio)Lucas (evangelista)BibliaConcilium Vaticanum SecundumMagistri Ordinis PraedicatorumLiquidumLingua HebraicaUniversitasPistillumIraniaCorpus humanumBosnia et HerzegovinaCanalis vertebralisAb urbe condita libriGerardus DorneusTagaliAfgania🡆 More